De Abassinorum rebus, déque Aethiopiae patriarchis Ioanne Nonio Barreto, & Andrea Ouiedo, libri tres P. Nicolao Godigno Societatis Iesu auctore

발행: 1615년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

dos dat mones ex humanis corporibus ; quasi ipsi ne- lquam spiritus iisdem, quibus corpora, torqueantur

cruciatibus. Ferunt exploratum rem ego per me non sum expertus)sii inteUmortuos pisces vivens torpedo ponatur,& inibi se moueat, eos,quos tetigerit, interno quodam & arcano motu ita cieri, ut vivere videatur. Causam scrutentur, qui rerum naturas inuesti gant qua santque,quaenam ea vis motionis sit, quam

mortuis piscibus torpedo impertit. Magna huius piscis copia in Nilo reperitur, ad extremos prouinciae Goyamar fines, ubi palus est fiando carens, perennes habens atque mirabiles ebullientium aquarunt scaturigines. Hic Nilo principium est. Exiguus surgit; primumque uno sere die cum dimidio in orientem plagam tendit. Deinde lacum ingreditur , quo nullus toto in orbe putatur esse maior, neque etiam par. Tum per lacum ipsum quasi medium concordibus atque impermixtis aquis rapidissimo decurrit impetu;seque ex altissimis praecipitans rupibus , &. aequor nactus liberius tantisper spatiatur: sed mox profundissimis terrae hiatibus veluti absorptus itaγripis constringitur , ut locis aliquot passu uno transiri queat. Postquam vero quinque dieriam itinere versus Ceserem Solem profuit, ad occidentem rursus cursum

flectit, & in AEgyptiam Memphim praegrandi onustus mole aquarum pro temporis varietate nunC lenior , nunc torrentior contendit. Assirmant A thiopes, haud esse dissicile, huius amnis cursum alio dolorquere,& inscecundam reddere AEgyptum. Vereor,

ut hoc dictu facile sit,factu dissicillimum. Talia merealia quae visa prius prope leuia nulla tamen humana in itistria vinci potuere. Abassinum coelum tepida plurimum aura vitali calore tempe at. Ubi depressior

92쪽

' Liber I. Cap. XI. cy

sior terra ex reflexis Solis ardoribus tapore immodi-Ce aestuante parum salubris aer. Hyems hic sub Maii finem incipiens ad initium Septembris recedit.Tunc in Erythraeo incipit mari. Expertus sum hoc stetum ab ortu Lunae usque ad plenitudinem quatuordecim Continuos dies sine intermissione fluere; & dies totidem ad eiusdem Lunae decrementum continenter

refluere ut longe mihi falli videantur male feriati quidam philosophiae professores , qui aestus marini causam alib, quam ad Lunae motum reserunt. Cum in his regionibus hyems est,dies sere nullus sine pluuia: ut haec plerumque modica, semperque a meridie,nec sine tonitru. Ex hoc,in quo degimus Dambeae regno Vterque conspicitur coeli vertex; sublimior antarcticus. Prope illum stellae variae sunt, crucem situ figurantes : unde apud nos datum huic polo a Cruce nomen credo & apud Europaeos usurpatum. Apparee in hoc codili tractu quaedam veluti maci la, nubis ii star; opinamur partem esse caeteris non stellatis magis raram. Sed sortasse sallimur. Considerent Philosophi. Circa hanc maculam plurima micant sidera, minora iis, quae alterum illustrant polum. Annus in his locis cum vere incipit, primo nimiru Septembris die. Quolibet in anno menses sunt duodecim, ut apud gentes alias:sed menses singuli triginta continent dies non pauciores,nec plures; qui supersunt ab Augusti fine usque ad Septembris ingressum,non habent in mensibus locum, sed per se seorsim numerantur. Haec omnia eodem paene ordine in suis illeris Antonius, ex quibus apertum est,inania esse multa ex iis,quae ex auctore nouo supra retuli. Non multo pbst haec apud Antonium. Nulla re magis Abasi sint isti, quam edendo potandoque laetitiam signifi-E 3 .ant;

93쪽

o De Abasinorum rebus

cant; nec ipsis vlla sine cibo & potu probata exultatio est. Quo facile sestis diebus trahantur ad sacra, circa tetmpla, line plurimis undique umbrae essiciendae circumdata sunt arboribus amphorae constitutantur pei multae quodam plenae liquore,qui apud ipsos pro vino est. Tunc imposito rei diuinae fine, adebplerumque poculis se ingurgitant, ut ad crapulam primam & ebrietatem;deinde, quae communes sunt ebriorum leges,ad probra & conuitia; tandem ad amma & concertationes bene poti deueniant Conficere quoque solent ex melle vinum; idque addito opto se temperant,ut nec gustui sit iniucundum , nec parum conferat sanitati, si moderate sumatur. Haec ille. Quae igitur de vitis vino nouus auctor scribit,mirum, qua- topere distent a vero. Et quaeri ab eo pollet, si nihil aliud, quanam ratione in Congum . in Nubiam , Libyam, Arabiam , Persidem,atque in caetera, quae nUmerat, loca convehaturὶ Terrestu ne an maritimo itinereZNeutro certe fieri posse,notissimum est. Etenim, ut dictum est,in mari rubro nullum Preteiannes po tum habet;quos olim habuit,Turcae ac Saraceni hostes occupant. Terrestre iter occludunt montes inaccessi,& vicina coelo iuga,& impenetrabiles rupes, quae interiacent. Denique tam remota ac tam dissita regna siue mediterraneo, siue maritimo Abassi norum commercio communicari poste nemo, nisi imperitissimus credet. Et compertissimum est, Abasia norum terras aded vitis vino carere, ut cum est uuarum tempus expresso musto utantur in sacrificiis Sa- cerdotes; reliquo anno ex vitis passis ad haec ministeria succum exprimant modo a me ante commemorato. Saepe etiam accidit, ut Patres Societatis, qui illic sunt, quemadmodum ex iisdem per literas accepi- mus

94쪽

- . Liber I. Cap. XII. 7 i

mis, eo quod prorius vinum desit, a faciendo absti-Deant. Nec diu est,cum Petrus Pacet ad nos scripsit, se anno I 6O . apud imperatorem fuisse , illumque optalle,atque etiam petiisse, ut Romano ritu rem diuinam faceret,qii litumque ad id per totum locum diligenter vinum: at ne guttam quidem sutile reper- tam ,unde se stum,ut Preteiannis votis satisfacere nequierit. Vbi ergo Abassinum vinum est exuuis consectum , cuius adeo auctor ille commendat copiam, Ut eo magis, quam plψuiali aqua ingentes ex lapide cisternae impleantur λ Praetermitto caetera , qua: sunt aeque fatilia nec minus falsa. Accedo ad illa, quae ad urbium regimen,& gentis mores pertinent, de qui-

bus quid auctor idem scribat,iam dicendum. Ouales Abas gentis mores.

l N singuli ,inquit, ciuitatibus sex eliguntur reflo

res, patriiij duo, totidem ciues,totidem plebei. Ordinis quisque sui causas agnoscunt patritiorum patri-tij, ciuium cives , plebeiorum plebei. Est autem in qualibet urbe unus supremus gubernator,cui sex illi subsunt rectores. Hic quotannis de nouo ex patritiorum ordine,nunc ex una,nunc ex alia familia vicissim creatur. ut verb omnis auferatur male iudicandi occasio,quam & ipsit supremo gubernatori praua aliqua animi affectio potest iubministrare, statutum est ut in cognoscenda & iudicanda eius,qui reus agitur,causa duo illi assideant ex eiusdem Rei parochia Sacerdotes. Quoniam verb nullo sere ux vitio

95쪽

maiora,quam ex otio, damna in Republica nasci so-ὶςnt,lege cauetur, ut ab uno loco nemo se transserat

ad alium absque publico iudicum loci illius testii noniorunde cognoscatur cuias,& quisnam sit. Nam si quis vel scelus suscepisse , vel absque legitima causa vagari deprehendatur,graui multatur poena. Eadem externis, vel etiam strictior, statuta lex. Nullus ex iis in aliquem Imperij locum ingredi sinitur, quin prius patentes offerat literas, ex quibus constet, ipsium &Catholicae religionis proselibrem esse, & egregiis moribus efformatum. Ita vela res habet. Vbi ad primam Imperii urbem peregrinus aduenit, literas CX-hibet. Istae mox in cutiam mittuntur, ut earum ibi veritas expendatur. Interim ille in eadem detinetur urbe,donec approbatis literis facultatem accipiat ingrediendi. Ea accepta pergit porro. Quo accedit, communibus excipitur experius hominum eorum, quorum ex ordine est ; nobilis enim apud nobiles,

apud ciues ciuis, apud plebeios hospitatur plebeius;& ipti quidem aduenae,& caeteris, quos habet in Comitatu,omnia gratis & large suppeditantur, nec is desio quidquam insumit. Quolibet etiam in oppido datur ili viae dux usque ad oppidum propinquius donec eo perueniat, lud iter intendit. Infidelium principum lcgati, externique mercatores adire ad interiora Imperij seuere vetantur. Consistunt in finibus, indeque per alios negotia gerunt. Quaelibet ciuitas tres diuisa in regiones est;in una nobiles,in altera Ci-ites, in tertia habitant plebei, sic omnes locis discreti, ut nullo modo misceantur. Magna in habitu inter omnes distinctio. Concestum nobili veste uti heteromalla, bombycina, holoserica,attalica; & cuiusque alterius conditionis, collumque & brachia argento,

96쪽

acie

& auro, genariusque adornare. vetitum ciui integram vestem gestate bombycinam, aut subsericam , integroque ex auro, aut gemmis uti ornamento, aliquidundulati aut pilosi indumenti admisceat neceste est; addere poterit si velit, metandros,& segmenta ex pretiosa materia. Plebeius non alio uti potest vestimento,nisi ex pilis consecto; usus enim laneae vestis in. Ethiopia non est. Itaque omnes habitu ipso discriminanturi, moxque ubi quis comparet , quo sit ex ordine, lignoscitur. Semper in plebeiorum comitiis alia quis ciuis,& in comitiis ciuium aliquis nobilis interest;ut quisque quid ibi actum sit, reserat ad sium ordinem,isque principi renuntiet;ne toto in regno quid fiat, quod ipsum lateat. Immobilia omnium bona principis dominio ita subiecta sitiat, ut nemini liceat ex iis quidquam alienare. Ea conditione eorum habent usum, ut transferre in alios illum nequeant. Se-Cus res habet in rebus mobilibus. Vendi ista possunt, aut dono dari,id tamen sine magistratus consensu α acultate facere,haud ulli sis. Paterna bona ex integro ad filium natu maiorem haereditario iure pertinent. Nihil ex iis pater testamento,aut codicillo potest adimere:reliquos fratres, si quos habet, haeres alit Pro sua quemque conditione. Tantum verbassignaxo unicuique debet,quantum & parochiae vicarius,&ij,qui sunt ipsis sanguine propinquiores,iustum iudicarint. Ellicitur hinc ut omnis intercludatur ad lites aditus. Foeminae cuiusque dos linteis quibusdam vestibus, & aliquot gemmis tota atque integra continetur. Haec ad haeredem statrem redit, si ipsa absque liberis decedat. Si qua in familia masculus desit, ad Imperatoris fiscum eius bona deueniunt. Ne quis Abasimus in externis regnis quidquam possideat,

97쪽

non omnibus solum . quas in A thiopia habet, facultatibus spolietur, sed iram quoque incurrat Imperatoris; atque alterius cuiusque Abassini familiaritate& colloquio priuetur. Ioannes Imperatoriis, qui vul

go sano is dicitur,& post illum Philippus V II. statuerant , ne quis umquam ordinem mutaret; sed eo quisque contineretur , in quo eius fuere maiores. Quamobrem nulla prorsus de causa aut ciuis gradum

patriiij, a ut plebeius gradum ciuis assequi poterat. Imperatores tamen alij optimis de causis legem illam abrogarunt. Aditum igitur ad nobilitatem apertum illis et Ie voluerunt, qui septem ingentia ederent in bello facinora; qualia sunt, siue regem , siue supremum exercitus ducem, siue militaria hostium. signa in bello capere. Inimicam aciem vi perrumpere 1, Se id genus alia: quae ubi ab aliquo facta este , equitum sancti Antonij testificatione Imperator agnoscit, co- . tin id illum albo nobilium adscribit , & nobilitatis ipsi priuilegia concedit, assignatque stemma, quod domus suae valuis possit astigere. Primis tamen decem ab acquisita nobilitate annis, ius non habet, ut in nobilium comitiis sustragio suo quidquam decernat, aut ad munus aliquod deligatur. Ciuitatis gradus Uno vel altero ex praedictis facinoribus a Plebeio obtinetur. Vestitus Abassinis idem sere, qui Persis,qui Armeniis,qui aliis orientalibus populis. Capitis mi tarunt tegumenta post agnitos Hispalios quos libenter imitantur, quibusque similes videri percupiunt. Solus olim Imperator petaso utebatur, aded in orbem dissu so, ut eius sub umbra simul homines decem sedere possent;nunc eius tegumenti usus ad re-

98쪽

aa t

Liber L cap. X II. 73

liquos extensus. Agricolae ob ingentem Solis calo in nonnumquam crudo corio quandoque gossipio tantum pudenda tegunt Clim inuicem obuiam fiunt, varium seruant inter se salutandi morem. Si Prete-iannes occurrit, caeteri prope accedentes, detracto galero unam imponunt capiti, aut fronti manum,terram altera contingunt,Negum, aut Acegum appellantes; idque linguli faciunt ter. Inter alios ita res habet,inferiores detecto capite, & imposita pectori manu honorem exhibent superioribus; hi manum tantummodo imponunt pectori, cum illos salutant; hoc ipsum inter eos usitatum , qui sunt conditione pares. Viliores bovina coria,aut tegetes substernunt lectis. Mensas habent a terra eleuatas, & sedendo, non accumbendo sumunt cibos. Vasa communiter ex creta vel luto. Rubris imponunt frigida esculenta, nigris calida. Consciendi vitri ignota erat prius ratio aliquot tam abhinc annis accepta ab iis artificibus,quos ad Preteiannem misit Cosmus Mediceus magnus dux Hetruriae:nam & inter illos erant vitria-rij. Antequam vitis vinum in usu esset, omni serὸ ex re conficiebatur;ex nulla tamen, quam ex melle, pretiosius. Triticeo communiter vescuntur pane ; eius loco aliquando est orizae farina,aquae permixta. Quae apud nos,eaedem apud ipsos in usu sunt carnes. Has elixas edunt,& altas,ut cuique lubet Francisco Aluaro visum,crudis eos victitare: sed in hoc, ut in aliis, deceptus est. Pigmentario enim quodam puluere rubricoloris aspersas vidit,cum comederent; cruentatas credidit,ac subinde crudas. Hic enim illis hoc in genere mos. Carnes accipiunt,& leuitbr primum feruefaciunt deinde varias in partes intercidunt , &aromatibus condiunt:tum vavs quibusdam receptas

absque

99쪽

6 De Ab sinorum rebus

absque noua concoctione paulatim comedunt. Franciscus igitur rei ignarus,quae ex adiecto pigmento rubiae apparebant, existimauit crudas. Nullibi in tota Et bicipia, praeterquam in loco ubi Preteiannis est, macellariae tabernae sunt. Domi quisque suae animalia ad esum occidit,& panes conficit. Statis hebdomadae diebus venum exponuntur merces in communi soro. Nullae sunt cauponae; neque iis viatores indigent. frequentissima enim, ut dictum,occurrunt Oppida, ubi cuique gratis suppeditantur omnia. Reperiuntur passim leprosi cum caetero vulgo commixti; non desunt qui facile ipsis quidquid habent opus , expietate praestant. Vsus aberat literas inuicem mittendi,iam adscitus est. Plurima sunt musica instrumenta,& nostris similia. Reges olim,& viri primarij,cum ad Imperatorem adibant, una tantum leonis pelle humeros induti, corpore reliquo eius se oculis obiiciebant nudos. Ita magnitudinem animi ostent bant, cum significare vellent, aut propter Imperato-1em egregia se in bello facinora edidisse, aut propriis manibus interemisse leones. Sic enim erant aliqui stulte temerarij, ut ad vires experiundas, & nomen aliquod parandum , ligno vel gladio leones vltro. ad pugnam irritarent. Qui aliquem occidebat,eius d trahebat pellem,eaque humeris imposita, veluti a ter Hercules, comparebat in aula gloriosus;ea specie indicans, haud esse quidpiam, quod ad tuendum Imperatoris honorem, non facile aggrederetur , qui at sus ellet cum leone congredi. Haec tamen, dc alia quaedam, in quibus aliquid inerat vel stolidat seritatis, vel repugnans urbanitati, iam nunc omnino explosa; & diligenter ab Imperatoribus curatum , ut quae videbuntur a nostris moribus abhorrere, ea ab

100쪽

Liber L Cap. A II. 77

toto Imperio procul abigantur iadeo Europaeas probant consuetudines. A temporibus priscis haec Abastini habebant arma, gladios, tela, sagittas, aeneos thoraces,loricas,galeas, scuta. A Clementis V l I. &Caroli V. tempore introductus in Abastiam nitrati, sulphureique pulueris usus , qui nunc cum omni aeneorum tormentorum genere siequentissimus est. Olim deserebant in bellum leones caucis inclutos,& instructa utraque acie, ut signum p agriae dabatur,sbluebant in hostes. At id utrique parti parum erat tutum ; solutae enim bestiae non minus saepe in suos, quam in aduersarios irruebant. Omillias igitur communiter hic usus,& apud Tubacat labos, & Goragos, qui AEthiopum populi sunt, tantummodo retentus.

Haec omnia nouus auctor ex quibus pauca sunt, quae congruant cum veritate. De Abassiuiorum vellitia sic Antonius. Ditiores ab Saracenis emunt vestes, quibus eorum more se induunt. Reliqui sue mares, liues oeminae, tegendis corporibusivel aliqua pelle aut corio, vel una utuntur cratia 5c rudi ex lino tela, non alio , quam quod ex textrina tulit, expolita artificio. Cum leuerentiam exhibent alicui, telam hanc deliciunt ex humeris usque ad umbilicum , & seminudi apparent. Comam nutriunt;eaque ipsis pro galero, proque extero capitis tegumento est. Elegantiae causa variis modis intorquent capillos, & butyro inungunt;quos sic inunctos,cum solares excipiunt radios,

herbas credas matutino rore madentes. Atenina ne

capillamenta & cincinni disturbentur; cum eunt cubitum , surculam quisque suam pede uno defigit in

terra, & inter media cornua immittit collum ; atque ita pendente capite somnum capit. Solent sibi toto in corpore, praesertim in vultu,inurere stigmata. In

. minimis

SEARCH

MENU NAVIGATION