Annalium typographicorum v. cl. Michaelis Mattaire supplementum. Adornavit Michael Denis ... Pars 1.2. 1

발행: 1789년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

MICHAEL DENIS

Aug. a Cons et Biblioth. Palat. Custos. PARS L

4쪽

COMPLEXA..

6쪽

Ρraefatio.

Deeennium lapsum est , ex quo animo a man

suetioribus Musis ad eam Literaturae partem, qUaede omni Librorum Historia pertractat, sensim traducto diligentius adnotare coepi , quidquid , cum Bibliothecas lustranti, tum Libros evolventi earum Editionum occurreret, . quas Arti impressoriae ab ipsa sua in tantia usque ad extremum Seculi quinti decimi annum deberemus. Et vero necesse erat, non pauca mihi offerri, sive, dum 'Εισαγωγ ν in Rem Librariam universam conderem, sa) seu, dum Κειμηλude instructissimae Bibliothecae Garelliae, cui in R. Academia Theresiana praeeram, reserarem

Librorum Studiosis, b) seu denique, dum Origines

7쪽

PRAEFATIO. pographicas Vindobonenses ad annum usque M. D. LX, perducerem; sc) quas EXercitationes meas, quanquam latinas maluissem, ut tamen aliquid aliarum Nationum eXemplo darem, patrio sermone Germanis meis dicavi. Quoniam autem haec agentis latera perpetui comites stiparent Annales Typographici Michaelis Mattiatrii , Uiri de bonis literis non una ratione praeclare meriti, nec a singulari modestia, quam ego quidcm omnis doctrinae veluti coronam habeo,

minus commendandi, observaremque, multa Veterum ejusmodi Typorum Exempla illum fugisse, vel, quod illius aevo in suis etiam nunc altum dormirent latebris, vel, quod ille quarundam linguarum praesidio destitueretur, et in Insula scriberet, quae, ut omnium scientiarum Altrix sit munifica, minus e peditum tamen cum reliquo Continente habet commercium, ea primum mihi injecta est cogitatio, ut Supplementum ejus pararem Annalibus, et mox ii, qui ab Viri excessu laudabili opera promsere, quae

illi

8쪽

illi defuisse videbant, inclinato jam stimulos admo

verunt.

Itaque excutere solertius illorum Supplementa, Bibliothecas Urbis obire, a remotiorum vero Praesidibus subsidia epistolis datis est agitare institui. Quae res quibus acta sit conatibus, dum in molem praesentem Cumulatae praedae adcrescerent, e Librorum, Bibliothecarumque, qui Praelationem CX-cipit, Indice aequus arbiter nullo negotio dispiciet. At vero quivis, qui ingenium, non dicam meum, sed cujusvis Rei librariae paullo peritioris novit, eadem facilitate arbitrabitur, procul esse a me vanissimam opinionem , Omnibus antiquarum Editionum indagatoribus imperatas esse a me serias,

nihilque jam superaturum, quo Supplementa haec mea et ipsa suppleri deinceps queant. Ut enim non intemperanter dictum sit, dissiciliorem me Posteris reddidisse , nova in hoc argumento proferendi, provinciam, ita nequaquam eXhausisse, industria, casus, dies docebit.

9쪽

VIII

Cur igitur: dicet unus aliquis: Cum Conquirenda supersint, manum tollis de tabula Τ Primum, quod aetas in senium vergens, et vires lucubrandi Contentione sic satis adtritae monent, Vasa Circumspicere, et Consulere chartis, non doctis illis quidem,

sed, Iupiter' laboriosis, quae orbatae dominis inter

inconsultorum manus saepenumero pereUnt. Dcin,

. quod Academia Theresiana, in qua docendo, di Dcendoque stipendia quinque et viginti Conseceram, ex Augusti mente in aliam sormam mutata Optimus Princeps me inter Custodes Bibliothecae Palatinae adlegit, commendante Viro illustri et literatissimo Godeseido Barone SWieteno ejus Bibliothecae post clarissimum Patrem Praefecto, apud quem, cum honorificum mihi munus Indicis Codicum Mss. ultra labores Lambecianos porrigendi et cum Orbe Erudito communicandi, pro incredibili suo in Thesauros sibi concreditos studio, imposuerit, eum solum reserendae Gratiae locum relictum mihi esse intelligo, ut quam minime rebus aliis avocatus mandatam mihi 'Σπαρταν tota animi vi complectar. Diqitigod by Coosla

10쪽

Habes editionis non ultra disserendae caussas. Nunc modum accipe. Historiam Typographicam, nolim, expectes. Pollicitus est illam , et, ut spes est, praestabit Uir multiplici doctrina summaque diligentia Joh. Gotti. Em. Brei thopsius Lipsiensis, a iquo certa, selecta, nova in hoc argumento prae

stolari fas est ex iis, quibus prolusit. d) Indicem sisto continua serie Libros ab Artis Typographicae

primordiis ad Seculum usque XVI. EX usos enunciantem. Prior Indicis Pars iis definietur, qui ape te nota temporis insigniti sunt. Altera complecte- . tur nota temporis destitutos, quos tamen eX omnibus aliis indiciis ad Seculum XV. referas. In utraque Parte Alphabeti ordinem, quo Liber quivis repertu sit tacilior, secutus sum. Operum Titulos, aut Initia, ubi integrum fuit, gnaviter ad exemplar expressi, majori tamen adcuratione in Subscriptionibus repraesentandis usus , quod eae plurimum ad institutum Indicis pertinent. Et maluissem sane eas iisdem Notis vocum compendiariis exhibere, quibus veteres illi Typographi Codicum . mss.

SEARCH

MENU NAVIGATION