장음표시 사용
11쪽
quibus haec ipsa apud nos familia, sine discri
mine utuntur. Et, ne modicas tum suisse quis putet,ipsius, uti aduenae,familiae uires, praeteria nominati a me castri aedificationem ex hoc etiam admoneri potest,quod eodem sere tempore, cum Galeottus Nogarola Pamphiliam nobili Scacchorum, ac perueteri genere nata uxorem duxisset, splendidissimo apparatu, quantus nunquam antea uisus est, equestres ludos, ad belli simulachrum,in nostro amphitheatro instituit; quibus non urbs solumi tersuit uniuersa, uerum & finitimarum regionum quaplurimi accurrerut equites,ducesq;, tum ut praeclarum aliquod sui periculum, in tam illustri spectaculo facerent, tum ut suo conspectu ipsum ludorum decorarent domi- nu.Offert se itaque inter huius familiae heroes primarios commemorandum , Isnardus -- garola,strenuus miles,& dux militiae summus; qui, si propter aetatem minus,at propter pietatem saltem, caeteris anteferendus uidetur, cupro patriae salute, contra Frideri cum Ahenobarbum in prima acie pugnans, in ipsis p tria , ac ci iram suorum oculis, cumbere nore sarit. post eum uero Leonardus ille,maximus Wheologus,& Philosephus,& Protonotariatas d ignitate insignis,proxime subsequa
tur: si quidem ea sunt: eo copiose & graui
12쪽
ter in philosophia scripta,& peruulgata, ut de
eo diutius silere sine summo crimine non possimus. Cui merito, inclytus eius nepos Hieronymus Nogarola successerit, uir tum humanissimus, & in consuetudine periucundus, tum
in omni scribendi genere summa doctrina praeditus: praecipueque in pangendis carminibus, singulari quadam facilitate & uenustate pollens , unde tanti uiri ingenium admiratus Maximilianus Caesar, cum cum sibi a secretis comitem asciuisset, magnis semper in rebus illius opera & consilio uti uoluit. Pr genuit is non dispari conditione sibi alterum Leonardum, uita cuius fato quodam singulari ad principum limina proterenda, imo uero illustranda,exposita,nullis non regibus, nullis non pontificibus, nullis non sui temporis
ducibus spectatissima suilaestes sunt & Maximilianus & Carolus V.Augustissimi Caesares,
testes Leo X.& Clemens VI I.pontifices maximi testis OthomanusTurcarum tyrannus p tentissimus,sanctissimus Venetorum Senatus, Rex Sarmatias, Moscouiae dux, innumerabilesdue alii principes,ad quos ille, . eluti alter Mithridates uariarum peritia linguarum munitus,maxima cum dignitate orator adiit. At uos quis tacitos unquam relinquat Antoni ,& Ludovice stitues unanimi, familiae uestrae uestigiis
13쪽
uestigiis lau dabiliter Inhaerentest ea certe sui sis animi pietate, & probitate insignes,ut adhuc auribus nostris personet illud celebre uestri cognomentum, quo pauperu parentes lim,uno omnium ore, praedicati estis. Verum ego si omnium, ita ut coepi, nomina, & orn menta persequi studeam,vereor ne aut multitudine obruar: aut me oratio, aut uox, uel ipsa et na dies deficiat. Nam antiquissimi illi omnium proceres Rhodusius, Corradus, B nisacius, Lusredus, ceterique omnes NO- garolae non minus literis, quam armis clari , quando pro eoru in merito unquam celebrabuntur Θ nempe, uel totum unus eorum quitaque diem, sibi ad dicendum poscat;& mihi
multorum dierum spatium sit exoptandum , ut sex nta illora nomina ex uetustatis tentabris possim eruere, sed ut mihi reliqui omnes uetustate ipsa occulantur,unius certe Balla dini equitis splendor, ueluti quoddam interminores stellas, maioris syderis lumen, non latebit. Ille enim sub Scaligerorum principatu ita&gratia,& opibus suorum ciuium cuilibet antecelluit, ut ex agro tum Veronensi, tum Vicentino, supra etiam quinquaginta au' reorum millia,reditus illi prouenisse constet, O sua etiam si uirtute promeritus, ut eum Veronae princeps Canis ille Grandisssororis suae
14쪽
constituerit maritum; altera iam sorore, obi-κoni Marchioni Estensi, collocata. Hac assinitate Baiiardin i nomini non modica facta est accessio;nam mox & Vicentiae,& Patavii praeturam est adeptus, plurimisque aliis dignitatibus exornatus, quae summis tantum & in maximis rebus perspectis uiris cocedi solent: adeo ut & pecuniam cudendi propriis iue insignibus signandi facultate non caruerit. Illud inter cetera conspicuum; cum legatus ad Henricum Imperatorem est missus, quod munus tanta ille prudentia & dignitate est executus, ut & humanissime. & honorificentissime ab Imperatore exceptus, non prius ab eo discesserit, quam ei uicem suam Imperator Bergomi sustinendam tradiderit:Lcmatumq;
in Brixiensi agro non obscuri nominis castrum, cum uitae necisque potestate donauerit: eundem praeterea constituerit, ue uti patrem patratum ad exigendum ab Albuino &Cane Grandi Scaligeris principibus erga Romanum imperium perpetuae fidei iusiurandum. Ex huius fratre ille extitit Dinadanus, Antonii filii ornamento,& quamplurimis sortunae bonis auctus:si quidem Antonius, Ioannis Vicecomitis arma secutus, Cremar,& C
mi postea praefectura est adeptus :&quod dixi de sortunae bonis, Dinadanus ipse totum Bernardi
15쪽
monium,dotis nomine accepit una cum Sesedi comitatu, qui mox ab Henrico Octauo, iaducentos annos,praecipuus Nogarolae familiae comitatus est constitu tus. Huius Antonii G- memoratio, mihi de eius etiam auo, eodem nomine Antonio,memoriam suggessit,ut nullo modo conticere possim, quantum peripsum ad Nogarolam nobilitatem decus acces.serit. cum enim Thebaidus Scaliger, Veronae episcopatum adeptum uenisset,&exarderet inter nobiliores ciuitatis contentio,cui potis.
simum, ex antiqua consuetudine, nou i Epis.copi deberetur equus;Canis ipse Gradis, omnium viribus ad amussim perlpectis, equum Antonio INogarolae adiudicauit. Quid hoe potest illustrius esse documento Dixi de uirora laudibus, quae mihi temporis angustia praescripsit,& maxima uos audisse puto:quid si adhuc maiora de sceminis,aequo, Di coepistis, animo,audire pergatis & eo quiadem maiora,quo sexus ille,imbecillior naturae partus existimatur; quanquam negari non potest, quin ea semper fuerit ingenij acie pro stantiasi; ut in quocunque liberalium artium sudio, unaquaeque mulier sit uersata,in eo facile excelluerit. Idq; priscis illis temporibus,
de nostris etiam ita fuisse, cum ipsuidimus,
16쪽
tum ex literarum monumentis accepimus Illud ego tamen maxime in hac Nogarolarum familia mirari soleo,non tot aliam fortasse domum, in quavis urbe, praeclaros uiros unquam aluisse quot stam lectissimas foeminas, omni liberali disciplina instructas,edidisse costat. Id ego innumeris pene exemplis docere possum,sed ex innumeris par unum, aut alterum malo deligere: uos hinc, quales aliae esse potuerint conij cietis. en longe prospicienda primum est, cultis ima illa foemina Antonia, Iusredi magnanimi uiri filia,quae morum et gantia, pudicitia, & humanioribus literis mirum in modum exornata, dignam se praestitit,ut Saluatico Bonaconsar,nepoti tunc Matuae principis, nuptui traderetur. Succedit foeminarum princeps Nostra , Nostra inqua nomine, rerum dignitati potius, quam nominis innixa : haec ita in literarum stud ijs prosecit, ut, quam huic praeponas aliam,non facile inuenias. Quid uero de te Angela,&uere coelestis Angela,dicam ξ tu nomine, ingenio,ac eruditione non humana insignis, diuino quodam spiritu afflata,donum illud deorum maximum es assecuta, ut inter illustres poeticae proses res adscriberere: qua ope nores inanes', aut humiles tractare sed tua tantum uirtute dignas, deorum quippe facta
17쪽
a diuinis carminibus decantare studuisti. Sed
quid ego uetustiora consecter cum aetate nostra, una extiterit Iulia Nogarola;istitis,quem lugemus , comitis, dignissima amita, in qua omne mulierum Nogarolarum decus eluxit ἡnon ob id tantum, quod perpetuam uirginitatem inter vestales sit professa, quod fuit
Nogarolis mulieribus usitatissimu ; sed quod Phil sophiae, & Theologiae studio delectata, doctissimis suae familiae uiris, se simillimam
reddidit. Ad uos tamen omnis ista decurrat,& conquiescat oratio , urbis 5 duo lumina nostrae, imo totius foeminet sevus, Ginebria& Isotta, incomparabiliam e,&uirtute sorores , quarum animi g . tumis quibusque studijs ab ineunte aetate imbuti, omnium in
se sui temporis oculos,suturorum etiam uolutates conuertore. Sed hoc fortasse uno Issotta germana praestantior, quod uirginitatem usuque colens, se deo optimo dicare, quam humanae societati, alius duxit. priuatis enim ar- Qibus inclusa, omnibus expedita curis, diuino cultui commodius uacare, & omnino philosophari poterat: ipsa quidem adeo mentis acumine est elata; ita ad maiora contendit, ut ad summam etiam illam indagationem penetrarit, uter ex primis paretibus nostris Adamo & Eua, grauius in Deum peccarit. Quam
18쪽
complexa,ut nullus prae terea Theologus, maiore sertasse potuerit . ut interim taceam de quamplurimis alijs scriptis ab illa tum epistolis, tum orationibus; deque illa praesertim, qua PIUM II. Ponti Max. ad bellum contra Turcas, pro religione Christiana suscipiendum, excitauit. Deum immortalem, quo animorum stupore, cum in frequenti Cardin lium consessu recitaretur,excepta est)nihil si mile antea auditum fatebantur omnes. Tales
ergo in Nogarolarum familia foeminas ct ruisse videmus: clarisi: mis illis Sappho, Aspasiae, Corneliae, Hortensae merito comparandas. propterea illustriores Italiae quaeque familiae,Nogarolas mulieres ad exactae nobilitatis prolem, exoptarunt. sc passim praeclarissimi uiri,magnanimi duces,inuictissimi Impe atores editi sunt. Quibus non ultima gloria accedis tu illlustris Hieronyme Martinen glie, cum summa omnium admiratione, & praesentium Nogarolarum uoluptate,qui non modo tuo grauissimo aspectu, sed fide, uigilantia. uirtuteque fruuntur, quando in tuo militari praesidio charam eorum patriam, contigit a quiescere.. Plura me iam, quam promiseram .
de Nogarolarum familia dixisse sentio; sed i .sta uetustatis repetitis, mihi nescio quid solae C. a xij,
19쪽
iij,& uobis omnibus in tanto maerore uid tur attulisse: quapropter nihil est, quod de recentioribus, uel de ijs qui nunc degunt, uerba faciam : sua cuiusque satis spectata est glo- ria: & eoru , qui hic adsunt, ingenuus pudor, laude potius digna praestare quam aperte,laudari cupit.Referam itaque haec omnia,quae supra diximus,ad unius Ludovici personam,de cuius mihi est agendum laudibus; dc, quam se ille suis maioribus dignum , praestiterit, qua paucis d eclarabo. Sed uideo ego,quam
in eius uiri uirtutibus exponendis, non alium me esse oporteret,quam Ludovicum ipsum; non aliam mihi aut ingenij, aut eloquentiae uim desiderandam , quam quae in Ludovico maxime uigebat: ut de nouum quoddam laudum genus comperire,& illud ornate dicendo polsem explicare. ego tamen,
si parem eius meritis orationem non contexa, operam dabo, ut in eius anteactae uitae reco
datione, communem dolorem lenire, si minus ei splendorem addere, uidear. Ille,ut primum ex infantiae annis excessit, iam tum id suadente natura, ita instituente patre Galeotio, optimo, & honestissimo uiro ad eius scientiae studium se adiunxit, unde recta uiuendi ratio atque ordo manat: etenim his iactis
in bomine fundamentis,non nisi summa quae
20쪽
que deinde speranda sunt. ploruit inprimis
his artibus , quae ab humanitate nomen accipiunt; sed has inter maxime fuit ad Poeticen propensus,atq; ut non ulla ab eo relicta carmina testatur, & Latijs ,& Ethruscis musis fuisse charissimum constat. Grauiorum inde disciplinarum studio ductus,&idoneus iam ad eas percipiendas, in florentissima gymnasia sese recepit. Vidit tunc illum, adolescetatem adhuc ,celeberrima illa Patauina Academia; sique ita assid uum, & discendi cupiditate incestum uidit, ut quam in spem prius omnes eximiae uirtutis adduxerat, ibi eam ipse, non modo non fefellerit, sed superarit etiam. Exortum est eo tempore magnum & periculosum bellu,inter Caesarem,Venetosq;: quamobre illi in patria redire necesse fuit. Hinc cum primu licuit, ad optimorum studiorum parentem Bononiam se transtulit, ubi tale de se specimen praebuit, ut omnes de ingenij eius
praestantia,ui,acie,ita constitueren ineminem ei anteferri posse, paucos admodum conferri.
Iam ex primis istis, quasi uestigijs, quorsum
ille tenderet, non obscure cognoscitis. Patauium adolescens proficiscitur: armorum impetu inde pellitur: uix patriam attingit, & Bononiam illico se confert. quid hoc est nihil certe aliud, ut ego interpretor, nisi quod uel inuitis
