장음표시 사용
101쪽
ait Historicin , neque accipere quicquam, is in nuperoseam, o operum pendere. mi enim vi aperta besse bonorum spoliati erant, quomodo quaeso mentem reciperent, prinsertim cum ea tam vili pretio hostibus venderentur. Adde quod iniuria Palatino facta reliquis Proceribus paria minatur,& exclusio primi Ρrincipum Statuum
inferiorum ruinam secum trahit. Si enim victores Austriaci tam propudiose caput Electorum tractare non erubes Cunt, quid de caeteris membris Imperij futurum speramus, quae neC potentia, nec dignatione, nec amicitia externorum illi sunt conferenda. Profecto quicunque Protestantium illorum partibus accesserint,ad exemplum Ducis Sa-Σoniae viribus, propugnaculis ,& militia propria exauctorati , & reipsia inermes& impotentes inane Commissariorum
Austriacorum nomen Circumferent.
Quicunque vero iugo hactenus Germanis insueto collum protinus subdere
102쪽
recusarint, neC Clausis oculis articulos quosvis acceptauerint, illico ad exemplum Ducum V virlembergensium, Ut
Imperi j hostes ic laesae Maiestatis Imperatoriae rei proscribentur, &patrimoni js omnibus exuentur. Vrbes Imperiales olim liberae ad exemplum DonavUertae, Ratisbonae,Augustae, socijs pro sumptibus belli tradentur, & nominetenus pignori locatae aeterno seruitio clienis Dominijs subijcientur. Verum de Cermania satis Lactenus. & forte plus aequo di- istum sit atque utinam non plura & atrociora essent facta, quam dicta; nec peiora metuenda incommoda, quam narranda. Reliquum est, ut iniurias Principibus de Regibus extraneis Conspiratione Pragensi factas , paucis perstringamus. Ac principio sane peregrinum non erat,Triumuiros nostrosPrincipesordi nesque Germaniae, quorum vires N ditiones iam spe praepopera deuoraue rant,tam propudiose exclusos a iureTin-
103쪽
stationis Communis reiecisse: illud vero per absurdum omnibus videtur,eosdem neglecto & prostrato iure Maiestatis,tot Reges & Regna a S. R. Imperio independentia, quorum praecipue intererat Europae tranquillitatem, Germaniae libertatem suam restitui,a consilio pacifi-Cationis publicae remouisse, & quasi Dictatoria potestate omnibus Triumuiratui suo refragantibus bellum exitiale denuntiasse. Nam ut nihil dicam de Ser
nissimis Rege Britanniarum , Cuius CX
sorore nepotes post tot Ventosas promissorum ambages tam Crudelitet laribus & iuribus auitis arcentur: de Rege Daniae, Cuius gnato causa nec indicta nec cognita,Archiepiscopatus Bremensis cum Episcopalibus suffraganeis tam decretorie eripitur: de ordinibus unitis Belgij foederati, quibus restituendae libertatis Germanicae titulo arma Cum Hispanis coniurata inseruntur: illud ab omni ratione est alienum, nec ullam eX
104쪽
cusationis speciem meretur, quod Reges regnaque Galliae & Sueciae, Communibus armis implicata, & bello sociali praecipuis Protestantium unita,tam turpiter contra ius gentium proscribuntur, Et ad instar famulorum & mancipiorum dictatis Ibericis obedire iubentur: secussi faxint, exercitu Lxxx. legionum non
dicam profligandi, sed si Dijs placet)
penitus absorbendi. Quasi vero pacem
Communem , non Vt Virtutis suae praemium , sed diaritaxat ut potentiae alienae
donum obtinere possint; aut securitatem publicam a beneuolentia potius hostium emendicare, quam armis victricibus etiam a supplicibus extorquere debeant : aut denique ignorent subdolas esse inimicorum amicitias, & pacem sponte oblatam fallaciorem quiete viribus parta. Quid enim quaese aut iniquius aut insulsius, quam regna eXotica, in qua nec Imperator, nec Imperium quicquam habent imperij, ex arbitrio
105쪽
Austriacorum dc Saxonum pacem aC- Cipere turpem,inhonestam,indecoram,
dc sibi sociisque tam calamitosam quam ignominiosam: praesertim Cum Sereni L simus Rex Suecorum priuato nomine, ob singulares iniurias Austriacis bellum
indixerit,ac etiam renitente prius Saxone intulerit. Nimirum Cum A. C. I 526. maximus Gustauus Contra Ρolonos in Borussiam cum exercitu movisset, Austriaci non lacessiti Ducem Holiatiaecu copijs & aquilis Imperialibus contra Suecos immiserunt,ic A. C. I 629. Obsesso contra fidem Stralesiundo Commercia malis Balthici intercluserunt, ic
denique Duces Megalopolitanos, inaudita causa proscriptos ditionibus patrijs
eiecerui.Iniurijs tam atrocibus iure excitatus Augustus, qua tractatione amicabili obtinere no potuit, armis suam suo. rumque securitatem recuperare tentauit: Et translato in Pomeraniam exercitu , suo nomine suis auspicijs Imperatori
106쪽
ri bellum intulit,& ultionis tam necessariae quam legitimae causias Electorum Collegio intimauit. Sed dc victricibus armis pleraque peruagatus, priuato nomine & iure Maiestatis proprio,CumImperatore,Electoribus, & hostium Ducibus aliquoties transegit: & mox adiunctis sibi Protestantibus, pos victoriam mi. Lipsiensem, non modo cum Caesare, &Ligisticis, sed etiam cum praecipuis Imperij Statibus & Circulis publicas confoederationes vel tentauit , Velini C; non tantum Connidente Saxone , sed etiam
authoritatem summam & pacificandi potestatem Regi prudentissimo Concedente. Qua ergo aequitate potes hodie SueCos, qui bello non mitigato sed inflammato , easdem α prioribus adhuc atrociores iniurias persequuntur,i iure tractationis Communis excluderq qua
conscientia pactionem pacis publicae iis inuidet, qui priuatis causis &sumptibus; bellum susceperunt i cur de remedi,
107쪽
malorum agere vetat illos, quorum potissimum mala illa tolli interes Indi ui dua bona pax & libertas omnium sunt, quorum bellum fuerat & iniuriae: nec tranquillitatem amissam melius reparant, quam qui quietem iactura vitae sua quaerunt. Quod si exclusio ista Sueco. rum ipsa fronte patet iniusta, longe iniustior fit ex persona Saxonis. Scilicet Cum Serenissimus Gustauus iniurias priuatas bello peculiari contraImperatorem vim dicaret Dux Saxoniae alia de Causa Concitatis ad rebellionem Protestantibus, ipse cu suis iam obsessus dc perditus, ex
risu. foedereTorgauiensi omnes Euangelico, rum sortunas virtuti ac protectioni Sue Corum Credidit , armorum ConCilio- rvrri'ue societatem iijt: atque ita praerisenti discrimini ereptus,ex causii Suecori rum peculiari communem omnium
Protestantium litem fecit, bellumque priuatu in defensionem publicam comuertit. Quod si nunc periure, Scontra
108쪽
sdem sacramento & chirographo sancitam, a foederatis recedit, & Coniuratione Triumuirali amicitiam hostium redimere satagit,non statim iccirco Sueci improbissimum exemplum secuti, iuri suo renuntiabunt, & possitis turpiter armis iniurias priuatas persequi desistet: quod ut ante infaustam illius societatem fortiter Caeperunt, ita etiam post infame eiusdem diuortium feliciter exequentur. Neque enim cum domesti- Cis virtutibus abundent , in periuri)s &fraudibus,sed in fortitudine &rebus bene gestis,aliorum Principum imitatores esse volunt;Cum apprime sciant, a parti bus hostium huc usque perfidiam ,seuitiam,ignauiam, & Calamitatem a suis fi dem,tutelam,Virtutem, adeoque & fortunam hactenus stetisse:&quod magnos animos decet, in bona causa malint fortiter occumbere, quam turpiter recedore. Tantum ergo abest ut Dux Saxonia
quasi Protestantium Dictator, & Au-
109쪽
shriacorum Commissarius,cum inani sua
pleni potetia Suecis inuitis pacem possit
imperare , Vel eorum nomine Cum Imperatore transigere ut e Contrario etiamsi Imperator petitis & iniurijs eorum omnibus satisfecisset, illi tamen nouam&grauiorem Saxoni litem intentare, &actionem perfidiae,periuri), rupti foederis, obliti benefici), violati iuris gentium priuatim debeant instituere. De proprijs ergo iniurijs suo nomine prius Cum Suecis transigat, N postea ex Imperatoris commissione lites Imperi; decidet. Purget seipsum perfidus,dc ante Crimina sua excuset quam aliorum defendat. Hisce non leuioris momenti est, quod Sueci, postquam semel causam Protetatium,& libertatem Germaniae defendendam susceperunt,cum multis Imperii Princi
pibus & Ordinibus, pro bono publico
tuendo foedera reciproca sianxerUt, puta cum Stralesundinis Is . Iuli1. t 628. Cum Duce Pomeraniae IO. Iuli1 IMO. Cum Elector
110쪽
Electore Brandenburgico I. Septemb. IMI. Cum quatuor Circulis superioribus in Comitijs Francolariensibus I 633. &cum Statibus Saxoniae inferioris inConuentu Halberstatensi:&sic vocatis adlibertatem Europaeis , sortissimos exercitus ex pluribus nationibus Collegerunt, eorumque virtute Caesis hostibus, magnis sumptibus, maioribus sudoribus
complures Germaniae urbes& munitiones Coeperunt, & inaestimabili Regis sui iactura propugnauerunt. Ideoque lOCasortiter occupata segniter deserere, nisi rebus omnibus in integrum restitutis: vel militiam tam Celebrem quam nobilem friuole dimittere, nisi solutis stipen- dijs , saluo honore & aestimatione sua non possunt. Apprime enim ridiculum foret , eos tot validissima propugnacula ingentibus impensis & periculis acquisi-uisse, ut mox pro nutu hostium ea gratis redderent:& tot lectissimos Sc nobilissimos viros militiς sacramento obstrinxis- . Aa
