Io. Henr. Boecleri Historia belli SuecoDanici opus posthumum ex authoris autographo

발행: 1679년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

LnxR TER ' mparte finibus Suedicis proxima, sub ea pignoris conditione , de liqua dictum. Commercia quippe perpetua esse , neque parum incommodi habere temporarium istud regimen, ostendebant : inprimis ubi ratio administrandi prouincias in tantum discrepet, ct in Dania quidem ad oeconomiam , apud Succos ad militiam referatur. Alterutrum ex his si nunc impetrad , quaeque antea agitata' sunt, componi queant, nullam transactioni consummandae mo- rani intercedere. Nam ut termini mandatorum , quae stricti juris

esse perhibentur, migrentur, nullo modo expectandum. Sin ali- tam interponi contingat caussam, quo minus ad exitum res deducatur , tempore sibi & nouis 1 Re gina mandatis opus esse. Thuit' lerius maturando negotio valde intentus, Commissarios tanquam i,

Reipublicae suae participes, nulla imora indigere, ad absoluendam Aa a ne μ

412쪽

BELLI sumo DANICI negotiationem , s contondebat .

DEVMque & conscientiam testabatur, sua quidem opera nihil posse ultra profici. , Nec suscepit, quamuis rogarent Sueci, perie fercnda ad Danos, quae responsa

erant. Tum Suecorum Com-

missarii, ad Reginam omnia se scripturos significarunt: cumque desperarent, plura conditionibus parari posse , interim literis conis signata miseriant ad Thialterium, quae de . nauigationis & commera clorum libertate disceptata pridem fuerant. Prae occasio fuit, iterandae disputationis, de quia a mw.busdam capitibus: donec Thuil- lerius literis postulauit, ut Commissatij utriusque partis apud Iimitem Brom sebmensem congrederentur. Jbi, commeante inter

partes Vltro citroque Thuillerio de singuli actum : videbaturque seres ad exitum spectare in reliquis ;de Bleckingia autem Hallandiae jungenda , proserendoque ad an-

413쪽

nos quinquaginta aut sexaginta hypothecae tempore , Thuillerius iterum appellare Danos rogatus a ij. a. inuicem petiit, ut pactorum for- mulam in literas referrent Sueci; 'Danis idem facturis. Ea cum mitteretur ad Thuilletium, statim it. Danis tradita , eorumque instrumentum ad Succos remissum est. Requisiuit Secretarius Suedicae .

legationis , qui huius rei caussa Christianopolim venerat, quid sentiret Thullterius de Hollandorum petitione , qui apud Suecos sicut& ad Danos fecerant)S equestrium elogio insigniri in pa-

stionis instrumento desiderau runt: quamuis partibus mixti, ireconciliandae pacis muneri publice, ut dictum est, renuntia Lassent. Tum vero Thesilerius,

minime commissuros sperabat Suecos, ut Regis sui dignitas di-

minueretur , parte honoris in Hollandos deuoluta , cum labo- ires ipse hactenus solus tolerasset Aa 3 Satis

414쪽

BELLI s CoiANICI satis esse illis debere , inquiens, quod sub felicibus Suecorum arismis conditiones opimas acquisi-uerint, ac citra omne periculum, sumtu quam minimo tantos fructus decerpserint. Jteratis, apud Brom se broam , partium con Sreic sibus , Suecos parum respondere instrumentum Danicum promisia sis per Sequestrem factis, conquo. rentes , Thullicrius comiter ap- pellans , fateor, inquit, forna ista instrumenti Danici plus qua-

,, dringentas controuersias conti- ,, neri : sequemur omnino vestram scripturam; &, quod mea voce promiserunt Dani , utique seruabunt. In eius deinde gratiam , Bleckingia , quam nullo pacto Dani dimittebant, praeterita ; etiam conditionem hypothecae Hallandiae appositam, ut commissa censeretur perpetuaeq; possessioni mancipata , si promit sis Dani non stetistent, reniiserunt. cum prius sub monuissent, quam

415쪽

i; non fuisset absurdum, si eumplo' pactionis anni claro cxui voluis sent vii , qua continebatur ; si vel obulus abesset summa pecu- . Diae Danis pendenda , Elmbor: gum commissum haberi oportore. A Danis vicissim concessum, est, ut Herrcndalia citra montes Noruegicos Jemtiae contribueretur. De finibus Hallandimetiam dubitatum : Suecis ad ve- iteres terminos prouinciam reuo-

cantibus. Si comprehendi

hac pactione deberent, nomina-iri Dux Holsatiae , Comes Oiden-burgicus, cum Ciuitatibus Hanseaticis. Nam Pomeranorum caussa, cui praeter Danos , Hollandorum etiam & Hanseaticorum aemulatio imminebat, fido Sue- Corum patrocinio, post multam disputationem , in Othoniensium pactorum jus restituta est. Quibus compositis: nam Regina Commissarios de voluntate sua certiores interea reddiderat cum

416쪽

& Sueci nouum pactionis instruis mentum confecissent , & a Danis itidcm pactionis formula cum Iiteris' cessionis , dc hypothecae exhiberetur , ut inspecta utrinque omnia . Dctoritatem plena tan dem conuentione nancisceren- tur; non parum negotii facessere , & tantum non pactioni intercedere coepit caussa Archi

nem ejus rei tarn pridem fecerat Legatus Gallicus, & postea saepiri summo studio cupiebat, pactione hac frui restitutum suae ditioni Archiepiscopum , Regis Daniae Filium ; cum diceres: p . ,, tris caussa bello petitum, quan- do pacem optabat, non pon re linqui in periculo , salua reli- gione & fide. Frustra exemis plum Lubecensis pactionis af- ., ferri, ubi Rex abdicauerit jurai, Filiorum; tum enim recepisse

, cum prouincias , nunc amitte-

417쪽

1IBER TERTIUS.,, imna inere, si Rex militum c is pias exauctoratas Filio traderet ,ri aliquid austro certe, aut Caesa

reis partibus pccessuro. od,, si belli Germanici ratio diuersum

suadeat , posse munimenta &,, arces, Stadam , Buxtehudam, Otterbcrgam retineri interim, restituta cetera ditione Archie

piscopali. Dani quoque, se bello malle inuolui, regno deniqueCxcedere , quam negligere hoc negotium , acerrime professi , Thuillerium perpulerant, Vt Regis Christianissimi nomine instantistini e Suecos urgeret. Id quod etiam Hollandici Legati sedulo agebant. Sed quid agerent Succorum Commissari j in causa,

quae nec mandatis ipfbrum continebatur', scriptis scilicet ante occupatam a Non igsmarchio ditionem Bremensis Archiepiscopi; neque suaderi Reginor probabilic silio poterat ' Non gesserat

se medium in hoc bello, sed ab Aa s initio

418쪽

initio statim Patrem , qua poterat ope, inprimis conductis militiana catervis submittendis iuuerat: partibus subinde aperte mixtus, summique ducis numere functus

Qui ad hunc modum se hactenus adhibuisset, qui ad Archiepiscopatum ratione Suecis parum pro- bata peruetia siset, eius conditionem mestorem reddere, quam est ullius in Germania Principis, ut nemini scilicet obstrictus ageret, durum videbatur. Iam prouincias' armis partas & prae ceteris Suecorum securitati aduersus vicinos inimicos idoneas, flagrante adhuc bello Germanico , dimittere, quo cum periculo coniunctum erat ' Itane fructus harum regionum, ceu ostensa for- tis fidelisque operae praemia, ducibus bene meritis , bene defendendo parta merituris, eripi subito , aequum diceres 'Haec atque talia , aures Suecorum , flagitationibus totiens iteratis occlud bant:

419쪽

hant: ut nihil aliud mssent, quam ad Reginae arbitrium , aut pacis

Germanicae negotiationem , ' rein totam reiicere. Missus jam erat

I. Aug.

Holiniam Nicolaus Brorsonius Rhulam b,qui Reginam consuleret: quum Thuillerius nouam petitionem orsus, postulauit, ut indu-cijs factis , negotium Bremenses peculiari tractadu transigeretur;

l integra seruata Reginae fac utrale vel probandi vel euertendi, quae acta essent. At Sueci, qui Fide-

rent, parum cum armorum iu - rum cursu conuenire inducta S, . '

aliud..consilium subministrare coeperunt: sit consecta interim pace Danica, Treuillerius Bre- mensem caussam posthaec apud Reginam ageret, ac forte eo re deduceret, ut beneficii nomine 1 Regina Archiepiscopatum Princeps recipere posset. aIiter quidem, quam ista conditione, qψOmodo impetrari queat, se non videre aiebant: haud defuturam de ce

tero

420쪽

tero ipsi suam operam, significantes. Thuillerius tergatis nequicquam , quae profutura sperauerat caussae Bremensi, aeger animi. ac ' moestus, cum de via ad Hollaibidorum Legatos inuiseret oleum sibi ac operm periisse , amrma- , Av. uit. Denique congressis apud Bromsebroam partibus, acturum se cum Danis professus, ut Legatio ad Reginam mitteretur, heneficij nomine Archiepiscopatum Principi impetratura ; Cancellarium Οxenstiernam spondere voluit, successum negotio non defuturum. Respondit Cancellarius operam se polliceri suam 'posse , spondere non posse. Ita,

cum denuo congressus partium celebraretur, hactenus conuentum

est,ut Archiepiscopatus Bremensis,& Episcopatus Verdensis , qu

rum restitutio hactenus tanto molimine effagitata erat, ad Reginae arbitrium & peculiarem ne- Sotiationem diiscrrentur , ipso A ch,

SEARCH

MENU NAVIGATION