Epicedium pro immaturo funere Mariæ Clementinæ magnæ Britanniæ &c. reginæ sive potius epinicium pro relata ab ipsa de mundo, ejusque pompis, victoria continens parentalia, eidem a Clementis 12. feliciter regnantis ...Auctore sacerdote d. Jo Francisco

발행: 1738년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Meliboeus, ct Mopsus.. ECLOGA.

Mel se, quis insolitus tristi de pectore fletus L L Erupit i Μςstusq; genas vultumq; decorsi,

Incomptusque comam, fundis suspiria ventis rCur potius laeti quoniam convenimus ambo Non canimus foetas nostras de more capellas rQuis tanti luctus stimulus t quae causa doloris 3 Num quia dirus heri praedo Lupus abstulit agnam, Nunc te tantus habet moerorὶ Pastoribus istud Contingit, scis, saepe malum . Concede parumpe T

Huc mecum, atque ambo Carmen Turale canamus: Alternis cantemus; amant alterna Camenae.

Nascentur multae stetis de matribus agnae. Mop. O Meliboee inter socios charissimus omnes, o mihi fraterno semper dilectus amore, Tristitiae causam si tu quoque noVeris ; ct tu Tristis eris , moestusque trahes de pectore questus. Non sublata Lupo tanti est mihi causa doloris Agna: sed erranti in silva fuit Obvia planta , Quae mihi praesesert semper monumenta doloris . Mel. Num populata suis malus pulcherrima pomis, Quam tanto studio vigilans servare solebas k

52쪽

XL VII)M Non malus, populata licet, Meliboee, dolorem Hunc faceret. Legi nuper moestissima verba, Quae tribus hinc annis caelavi in cortice fagi, Cum lacrymis scribens magnis : & littera rimas Servat adhuc, sicco nec se diducit hiatu.

mihi verba seras h e quamvis moesta, dolori Sint licet illa mihi: socium juvat esse doloris. Mop. Jam duplex transivit hyems, & tertiajamjam Labitur ipse tenes) quo CLEMENTINA , suarum

Virtutum quae laude solum repleVerat omne; Atque aevo flavens Viridi, laetoquejuventae Flore, diem clausit moriens heu semper acerbum Tali morte diem l necnon lacrymabile vulnus f Atque ego cum laerymis tanti monumenta doloris Ancipiti ferro scribens in cortice fagi, In signum tanti luctus, haec Verba notaVir

Pastoresque omnes, Dryades, o candida Naisi Ploremus: Asmanae Urbis decus omne recesit . Forte vagans hodie verba haec in cortice legi. An non est casus tantus plorandus t Et omni Non dignum est fletu tantum lacrymabiIe vulnus

Mel. Certe est, Mopse, tui justissima causa doloris , Jam memini multo quamvis hinc Iongius essem Quantum veI pecudes ipsae sensere doloris Accipe vix credas nulla illis moesta diebus Ivit

53쪽

Ivit oVis campos, vel graminis attigit herbam: Audisses raucas longo stridore palumbes Obstrepere , ct tristi longos dare gutture fletus;

Nec gemere aerea cessavit turtur ab ulmo.

Rebar ad eX tremum Mundum properare dierum, EXtremumque malum non longh sontibus esse: Nubibus obducto late tot sulgura Coelo, Crinitique sero aspectu micuere cometae.

Cum CLEMENTINAM,summu decus Urbis S Orbis, Fatales iniisse vias ; suspiria corde Multa trahes lacrymasq; nimis,mihi rettulit Alcon.

Moestae, tunc dixi, te CLEMENTINA bidentes , Ipsi amnes moesti tristi te murmure fiebant, Moestaque te fiebat turtur, flebantque palumbes; Teque vel axe Poli tristes flevere cometae. CLEMENTINA decus Romae, nOVa gloria terrae, Totius Orbis honos, postquam te fata tulerunt, Quanta boves funesta lues obrepsit in omnes lJustum erat,ut quae se vivens super astra seretiat,

Nedum terra omnis, plorarent astra peremptam.

Mel. Quis fuit Urbe dolorῖTumuli quae pompa decorit Et quibus eXequiis tulit Urbs Regale Cadaver Mop. Narravit Lycidas Urbem nam nulla videndi Tunc mihi cura fuit ; nec posthac amplius Urbem Ipse adii: quondam pecudes agnosque serentiuire gravis multo quamvis mihi deXtra rediret:) Quo-

54쪽

Quomodo namq; Urbe subeam, cum nulla videndi

Spes CLEMENTINAM restet i quae ViVa petenti, Dum Christi Ecclesias. Mariae vel Templa subiret, Obvia saepe fuit: celerem nec corda ferebant Inde referre pedem : tanta Virtute tenebat. Ergo narraVit Lycidas, narravit Amilcon: Indutam vili tunica, Monialis ad instar, Se , sine pompa ulla, tumulo mandasse serendam Non tulit hanc speciem, cui maxima CLEMENTINAE Cura fuit semper, titulo ter maXimus Om ni, CLEMENS; Ecclesiae in terris qui praesidet omni . Illi, Regifico jussit de more, parari L Xequias,chlamydeq; dedit,sceptrumq;coronamqIndutamque toga aurata, Regnantis ad instar , Ad tumulum serri voluit: Populoque sequente, EXequialis honos plausu sic splenduit: Illa Ut magis in feretro , Vere Regina coruscans, Quam Solio fuerit, tali comptissima cultu : iderit &numquam simile Tibris ipse triumphum Mel. O mihi quanta resers rerum spectacula, Mopsel Ambo cantantes igitur de more capella S, Fac resonent cantus nostri dulcedine silvae; Et CLEMENTINA laudes super astra feramus Mop. Carmina nulla canam a non me cantante, capellς Arbusti teneras frondes carpetis, ct herbas: Prodeat & siquod carmen, cum carmine cantus

G Non

55쪽

Non nisi tristis erit, cumulans in corde dolorem. m. Mopse erras, durusque meis his vocibus, ipsis Durior es silvis, quae nostro carmine vivam Hanc CLEMENTINAM quondam resonare solebant. Quid tibi cum lacrymis Coeli nam sedibus altis Vivit adhuc, multo nobis felicior Illa: Corporis exuviis hujus spoliata, coronam Virtutum retulit, tantis & praemia factis. Hasce tuas potius Iacrymas, vel signa doloris Moesta haec, quam laudes tantisque encomta factis Debita, grata putas 3 An non plausisse triumphis Ipsam Vel Romam, priscum super Omne trophvum, Fassus es ipse, suis Numquid Virtutibus ejus Tu parcus fueris, laudisque tenacior omnis; Dum cantabat heri Corydon, cantabat Alexis r

Cantemus laudes ergo, cantemus honores ;Εt CLEMENTINAE nomen super astra seramuS. Mop. Fas loqueris,Meliboee comes do carmine cantum

Atque libens cedo: sed quae sublimia factis

Carmina digna ejus pangam, quς clara per omnem, Altera Luna vehit splendens, sese extulit orbem pMel. Mopse, licet durum, laudis rurale canamuSAlternis carmen: carmen pietate probatur. Quamquam non fuerint 1ic contemnenda , Poesis Quς tua, Μοpse,dabit: Nam olim dii viva manebat,

Ipsam cantabat dulci tua fistula cantu: Et

56쪽

Et dum cantabas nam tu cantare peritus Dulce equidem resonas; nec te Tymbraeus Apollo Post quemquam posuit raptae dulcedine cantus Naiades , Dryadesque omnes audire solebant. Non humili surgant igitur tibi carmina cantu; Atque instes doctam, solito de more, cicutam.

Mop. CLEMENTINA , tuis quodnam rurale supremis Par metitis carmen fuerit si Quae fistula cantu Sit potis eXimias laudes aequare canendo tNOs tamen hςc, quocumq, modo,tibi nostra vicissim Carmina dicemus comites. Silvestria quamvis LX cipe devotae modulantis carmina musae: Et qui parva serunt, noscis, meliora daturos Si possent; ferrentque tuum super aethera nomen. Mel. O mihi tam longae maneat pars ultima Vitae,

Spiritus S, quantum sat erit tua dicere factas Optabam, dudum est: O si mihi venerit umquam Illa dies , mihi cum liceat tua dicere factat En Venit, atque licet totum mihi serre per orbem,

CLEMENTINA , tuum nomen, tua dicere facta.

Surgite non humili mihi carmina surgite cantu , omnibus ' silvis audiri digna seratis . Incipe, Mopse, prior sed tu persolvere laudes,

Ineipe: pascentes servabit Tityrus agnos . Mop. Incipio, sociansque tuum , do carmine cantum: U t decori vites ulmis, ut Vitibus uVae, G Σ A

57쪽

Arboribus stores, segetes ut pinguibus arVis, Utque agnae gregibus, Vitulaeque ut matribus albet: CLEMENTINA decus Natis, S gloria Regi. . Ut stabulis pingues Vituli, Vitulisque juVencς, . Ut lacubus pisces , squammosae ut piscibus alae, Utque avibus plumae, tectisque cecropia Hirundo: CLEMENTINA fuis clarissima gloria Natis.

Mop. Alveariis ut apes, pecudes ut ovilibus ; agri S Ut molles herbae , platanique ut collibus altae, Utque rosae violis, Violaria roscida pratis, Palmitibus botri, stipulis cerealis arista Maturis 3ε ut poma Pyris, ut punica malis Grana; VOlans silvi S turtur, pinnisque columba: CLEMENTINA fuis clarissima gloria Natis,

JACOBO Sponso clarissima gloria Regi m. In lucis laurus pulcherrima, lilia in hortis,

Ruribus Urbanis frondens pulcherrima buxu s, Montibus assurgens pulcherrima cedrus in altis et Coelesti at specie nunc, CLEMENTINA , nitenti, Ruribus Urbanis frondens pulcherrima buXus, Montibus assurgens pulcherrima cedrus in alti S ,

In lucis laurus cedunt tibi, lilia in hortis .mp. In silvis pulchrς Dryades, hilaresque Napaeae , Naiades, celebrata Pales, triplexque Diana ;Loo rutilans formosus Phosphorus axe: Adjunctae superis ast , CLEMENTINA , beatis ;In

58쪽

LIII In silvis pulchrae Dryades, hilaresque Napaeae,

Naiades, celebrata Pales, tripleXque Diana, Eooque nitens cedit tibi Phosphorus a Xe. Mel. Dum Libano excelsae cedri, dum littore arenae , Dum flores hortis, dum candida lilia campis ;Aera avis nitidum, fluvios dum piscis amabit:

Semper honos, nomenq; tuum, laudesq; manebunt. p. Montibus ante imae valles, aut Vallibus umbrae, Aut umbris rivi deerunt, aut murmura riVi S ,

Quam nostro Illius labatur pectore imago . Mel. CLEMENTINA e Coelo adsis, ct ovilibus istis Esto libens praesens, S munera respice nostra. Plurima certatim laeti tibi lilia plenis Ecce serunt Pueri calathis: tibi pulcher Alexis Ecce legit violas , quondam tibi munera grata. p. Fundite ab eoo lacrymatam cortice myrrham, Spargite humum Violis, Pueri a praecingite Sertis Hasce aras i date thura focis, date balsama crini

ML CLEMENTINA , tuis altaria bina quotannis, Tantis tollemus meritis, laudesque canemu S. Mop. Posthac semper erunt,meritas qui dicere laudes, CLEMENTINA , tuas studeant, & facta referre. SerVa Tu pecudes posthac, pecudumque magistro S. Mes. Auspice te nobis , Coeli de parte serena, Hortis non flores deerunt, nec vallibus herbae :Fecundis gravidis navebit campus aristis ;

59쪽

Pressa gemet pendens uVarum pondere Vitis ;Nec mala praegnantes pecudes contagia laedent. p. Tristia lugubri deponite carmina cantu, Pascite, ut ante, boves, Pueri: tutabitur isto CLEMENTINA , lues nec plus obrepet in illos: HOsque ego caelabo versus a ut carmina si quis Captus amore leget, societ modulamine cantum :

Pro meritis igitur justas personite grates, lSoletite Pusores laudes, cantate micissem: CLEMENTINA boetes, pecudes seretatis, ct agnos.

o mihi si posthac tantum satis oris adesset, Hoc ut pro merito laudes persolvere possem l At meliore chely melius cantabitis illud Arcades& dignum nomen super astra feretis: Atque hic cantabit Corydon , cantabit AleXis

Mel. Haud equide nemorale sonas,nec carmina agrestis Te modulata probant cantus. Sed desine plura a Jam Sol mergit equosdam pallent montibus umbrς. M . Desine non humilem, mea fistula,clesine cantu. Salcantu modulisque datum : sat carminis esto . Spero, non multo posthac, cantabimus Illam; Sanctorum fuerit cum fastis scripta beatis. Ite domum saturae, nOX adVenit, ite capellae.

60쪽

De Laudibus

MARI E CLEMENTINAE.

ΗΑctenus exequias, celebresq;eX funere popas, CLEMENTINA,tuo,tenuis modulamine musae, Diximus ; ac moestae lacrymas sociavimus Urbis. Nunc o, nunc fletus tristes vos ite a querelae Ite; piae lacrymae , moestaeque insignia pompae Ite procul. Major rerum mihi nascitur ordo ;Μajus opus moveo: laudes post funera dicam. Egregias sed quis laudes Virtutis, di altos iactios merita es semper summos,celebrabit honores tQuisve adeo sermone potens ι cui fluminis instar Ingenium par est ι cui copia tanta loquendi tViribus his major modicis, ct Pallade nostra Major es ; eXigua nostra majorque Thalia. Religio tu Diva mone, tu Numine magno Diva tuo Vatem praesens afflare memento . Dic CLEMENTINAE Fidei quis zelusi amantis Quae pietas animit devotio quantal supremum In Dominum quis cordis amor, studiumq; perenne linis calor orandi superosi in pectore quantus Coeli ardor i quanto flagrabant pectora Votos Ut

SEARCH

MENU NAVIGATION