Jo. Laurentii Berti fratris eremitae augustiniani theologi praeclarissimi Librorum 37. De theologicis disciplinis accurata synopsis quam ad usum seminarii auximatis concinnavit. Notis perpetuis, ac novis quibusdam dissertationibus auxit, & in lucem n

발행: 1769년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Εx Bibliotheca majori Coll. Rom.

6쪽

IO. LAURENTII BERTI

DE' ΤΗEOL OGICIS DISCIPLINIS ACCURATA SYNOPSIS

RU A M - AD UsUM sEMINARII AUXIMATIS CONCINNAVIT , Notis perpetuis, ae nomis, quibusdam Dissertationibus auxilici in lucem nunc primum: edit

F. HIERONYMUS MARIA BUZIUs

AUGUSTINIANUS

Ih eodem Seminaris Sacrae Theologiae Professor

. ACCEDUNT

De Loeis Theologieis Libri X., qui in Auctore desiderantur

Superiorum Facultate as P iugis.

7쪽

h. 4

8쪽

AURELIO AUGUSTI ΝΟ

ECCLESIE DOCTORI MAXIMO

F. HIERONYMUS MARIA BUZIusFILIORUΜ MINIMUS

D. D. D.

LURA sunt , eaque gravissima, PR'suL SANCTISSIME , quae me Intima quadam vi pene adbgunt , atque impellunt, ut Synopsim hanc meam, Um in gratiam studiosae juventutis, quae stadium theologicum, te duce atque auspice , compendia' ' a ria

Cooste

9쪽

tia quadam via metiri cupit, nunc primum ado navi , Tibi non tam inscribere, quam praeci rissimo nomine tuo exornare maluerim . Imprimis

vero ipsa instituti ratio atque ordinis, in quo, vix

egressi is ex ephoebis, Deo movente, atque interius adhortante, militiae tuae nomen dare constitui, id a me jure aequissimo Videbatur exposcere , ut ubi ego aliquam grati animi significationem Tibi exhibere fatagerem, qui majora non ausim, leve hoc saltem, tenuissimumque devotionis meae atque observantiae specimen exhiberem , quo tua in me ossicia, favorem, gratiam, pietatem denique summam, atque propemodum singularem, qua me hominem miserum, qui neque ingenio aliquid , neque artibus quidpiam Valeo, perbenigne

es dignatus excipere, ita omnibus testatam facerem , ut eam nulla unquam deleret oblivio. Deinde ipsa etiam, quae in hac Synopsi continentur , doctrinae per Te olim traditae inconcussa dogmata, quae pro virili tueri cum alii permulti, tum praecipue Nostrates solemne habent, id me impetrare debuerunt omnino , ut talem iisdem Virum praeficerem, qui & hilari animo complecteretur,& iis maximum afferre posset sua auctoritate praesidium, munimen, decus. Ecquem Vero aut te

ampliorem posset, aut amantiorem sui Synopsis haec nostra sibi patronum adsciscere P Quem constat a Maximis Romanis Pontificibus , a facrosanctis oecumenicisque Comitiis, a Patribus, Praesti-Ιi-

10쪽

libusque sanctissimis, a Theologis praeclarissimis summo semper in pretio fuisse habitum, & summis exquisitisque laudibus cohonestatum . namque adhuc in ea, in qua nos quoque versamur miserrima solitudine commorantem, veluti oraculum consulere consueverat Bonifacius , Losimus, atque Innocentius Romani Pontifices: &viri faustissimi, & doctissimi praesules, Ambrosius Hieronymus, Paulinus, Prosper, Hilarius, nec non Alipius, Nebridius, Possidonius, aliique, tibi

vel societate, vel suavissima necessitudine conjun- , tot de Te, tantaque cum laude locuti sunt, ut in Te unum veluti in speculum omnes subinde suspicerent, atque ex Te uno sumerent exemplum sibi. Postquam autem di tuta terrenae hujus habitationis domo ad altis limas illas non manufactas aethereas aedes, quas manu, lingua, operante Dei gratia, tot tantisque laboribus exanitatis Tibi fabrefeceras in coelis, evolasti , quam honorifice,

aut splendide de te ipso locutus est Hormisdas Romanus Pontifex, qui quidem ex libris tuis veluti ex lydio lapide perspicue dignosci, ait, quidquid Romana, hoc es catholica sequatur, asseverax Ecclesia i Idipsum tradidere Bonifacius ΙΙ. H, Vigilius b) , Gregorius Magnus st):, Gelasius Papa Felix IV., Paschalis II., Joannes XXII., Leo X.

SEARCH

MENU NAVIGATION