장음표시 사용
2쪽
acriptoributestirnoniuis Ecclesiastic
3쪽
bus ad populum excellentis indu
vincula, quibus nomen sisum ad posteros transmisit. Hic cum alia
quando de materia mendicitatis, radicaret populo, nouem conclu
sion protulit: quibus ossensista
appellauerunt. Comparentis irro tam Archiepiscopo, quam fratribus in eminiona coram Papa Innocenti exto, oe 6a dinalibus , anno Dominio CCC. LVII. octaua mensis Nouemb. Richardus rchiepi
scopus publice protulit, legit, σ
pronuntiauit earundem propositionum suarum lib. I. Nolite iudicaresecundum faciem, &c.
5쪽
PRAEFATIO APOLOGETICAE. V m Illustrissimi Richa di Radulphi Archiepiscopi Armachani Hiber niae Primatis librum pro
Curatorum defensione iterum in lucem edi viderem , malivolorum quorundam hominum peruersitas atque inuidia memoriae tum primum occurrit, qui eo temeritatis atque impudentiae deuenere, Ut sanctissimum illum atque doctissimum
virum haeresiarcharum numero adscribere non dubitarint: utque id faciliori negotio hominum animis persuadere possent, optimum Praesulem miserrimum vitae exitum sortitum esse commenti sunt. Atque ut
6쪽
illam infamiae labem commodius eluere postim, prout & patriae mear& viri ex ea oriundi innocentiae de beo, ea mihi prius dicenda esse visa simi, quae cum veritatem certissimam in se contineant, huiusmodi calumnias luce clarius conspiciendas exhibere, easque tandem penitus valeant extinguere. Primum quidem in eo mihi nullo pacto excusandi esse videtur aduersarij quod propria ac priuata auctoritate , absque ullo Superiorum , quorum id refert, consensu, talem tantumque Archiepiscopum , quasi Haereticorum partibus studeret, accusarint, ea solummodo ratione in
ducti, quod ipsorum iniustissimis in Clerum inuasionibus suffragari
ac connivere nollet, sed potius, ut bonum Pastorem decebat, in eas acerrime inueheretur , sicut illius
7쪽
scripta pro Curatorum defensione testantur. Dum vero hunc librum reprehendunt, non tam Armacham, quam Innocentij sexti Pontificis maximi qui coram illum recita ri voluit, necnon etiam Eminentis simorum Cardinalium , quibus il lum examinandi Prouincia demandata suerat, nec quiquam de eo determinarunt , doctrinam condem nare videntur. Qua quidem in re quantum sibi huiusmodi homines assumat atque arrogent facile cuiuis perspicere lic . Ego vero non inficias eam, quin in Armachani quaestionibus de Armenorum erroribus
opiniones quaedam reperiantur,quae in utramque partem agitari soleant, nullum talem doctorem esse arbitror, qui illum haereseos crimine aibguere audeat. Vnus tantum Bellar minus illius scripta caute ac pruden
8쪽
ter legenda esse admonet: id quod i retiam de Augustino, Cypriano, Tertulliano, aliisque Patribus dici
potest, quos tamen nemo Vnquam haereticos esse dixerit, quin statim impietatis reus existimetur, propter
e quod illi sua scripta Ecclesiae iu
dicio ac censurae subjacere voluerui, in quo nunc illos fidelissimus noster Armachanus est sequutus. Verum- enimuero ut manifestius rem totam Cognoscamus , quis tandem sanae mentis haereticum illum appellaris, quem tota Hybernia velut Sactissimum suspicit ac veneratur,cuius Natalis dies in celeberrimo Dundalaciae Oppido,in quo natus est,sumo cum popularium omnium consensu ac laetitia celebratur, in cuius hono I in phanum erexerunt sancto Ruchardo dicatum in quo fideles Deo Opt. Max. vota quotannis, aut si
9쪽
minus id per haereticorum iniuriam
liceat,in priuatis aedibus offerre consueuerunt 3 Haec autem omnia a miraculis initiumhabuerunt, quae plurima sanctissimus ille Praesul edidit,
e quibus unum aut alterum in me dium proponam, ne haec a me temere dicta esse videantur. In eo ipso Dundalaciae oppido fons limpidissimus etiam hodie conspicitur, vul
go sancti Richardi fons dictus, quo
maxima hominum frequentia e tota vicinia conquit, qui se,postquam si luberrimas illas aquas hauserint, a febribus aliisque morbis quibus cruciantur , liberatum iri confidunt. Eamdem plane virtutem huius Sanctissimi Praesulis annulo a Deo concessam eredunt: solo siquidem contactu aegros pristinae sanitati restituit, ac tanquam sacratissimae reliquiae in cuiusdam Catholici Dun-
10쪽
dalhciae ciuis domo una cum pedo aliisque ornamentis Episcopalibus huiusce Sanctissimi viri asseruatuta Atque his rebus omnibus tanta inest certitudo, ut nemo eas in ipsa urbe in dubium reuocare audeat,quin statim populi animos in se concitet, adeo firma Praesulis Armachani omnium mentibus inhaeret atque infixa est memoria. An vero ulla major βtque atrocior cum Ecclesiasticis, tum secularibus afferri potest iniuria,quam eos taciteIdololatras numcupare Z Neque vero Hibernis tantum , verum etiam Bonifacio nono
Summo Pontifici haec est illata contum elia, cuius de Richardo in Sanctorum numerum referendo etiam hoc tempore Bulla conspicitur, quae in Vaticano asseruatur , cuius exemplar Reuerendus P. V Vadinglius Ord. S. Fran. vir doctrina& pietate