Q. Curtii Rufi De rebus gestis Alexandri Magni, historia

발행: 1728년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

felicius . autem potest esse diuturnum , eninon subs ratio . Lieet felicitas aspirare videatur , ramen ad ultimum temeritati non sufficit. Praete-vea breves , O mutabiles vlees rarum sunt , refortuna nunguam simpliciter indulget . Forblaam

ita Deorum fata ordinaverunt, ut Persarum Imperium, quod secundo curo per ccxxx. annor assummum fastigium evexerant, magno motu eoneut vent magis , qu- Nigerent, admonerentque nos ffragilitaris humanae, eujus nimia in prosperis νε- shus oblivio est. Modo Graecit utiro bellum infer hamus ; nune in sedibus nostris propulsamus illa- ltum. Iactamur invisem varietate fretunae . μι- delieet Imperium , quia mutua assectαmux , rana gens non erepit. Caeterism etiamsi spes non subos necessita' tamen stimulare deberet. Ad exis

Hema perventum est . μιrem meam, duas filias, Ochum in spem hujus Imperii genitnm , illos Prim lεψει , illam Iobuem Retiae stirpis , ducet vestror, i Regum instar vinctos habet : nisi, quod in vobisas, ipse ego majore parte e rivursum . Eripite Ῥisera mea ex vinculis , vestituite mihi pignora, pro quibus ipse mori non recuso. Parentem, Ab vos nam con gem in tuo eareme amisi eredite

nune omnes tendere ad vos manus, impurare ρε- is os Deor, opem veseram, misericordiam fidem . exposcere, rex servitute, ut eompedibus, ut pree - lνio victu ipsos liberetis . ereditis aequo animo iiis servire , quorum Rog s se fastidiunt e in deo admoveri hostium aciem et sed quo propius discri- men ocedo , hoc minus his , quae dixi, possum esse l

que Ignem, qui praefertur altaribus , fulgoremque lSolis intra fines Regni mei orientis, per aeternam memoriam Cyri, qui ademptum μῶν, Lydisquη imgerivin primus in Persidem intulit, vindicate ab

172쪽

LIBER IV. ras

ab tillimo dedecore nomen, gentem 'ue Perfavum. Ita alaeres , ct spe plen , ut, quam gloriam accepsis a maioribus vestris, posteris relinquatis . Imdexινis 'vestris iam libertatem, opem , spem futurἡ temporis geritis. Effvit mortem, quisquis comtempseris , timidi mum , quenque eo equitur . Ipse non patris more flum , sed etiam , ut eo ρ 'et plim , eurru vehor o nee recuso , quominus imitemini me , sive fortitudinis exemplum , una via fuero.

. elixander in navium , hie in . Ioxandrum ducis agmen , in quem simul faleatos currus non fine strage immittit. Persa . flexa dri impedimenta invadis ς quae negligenda . ἀυ-xander in praesens editit. Prudentia Sanam-hia laudatuΥ.

INterim Alexander; ut est demonstratum a

transfuga, cum insidiarum locum circum,. iret , & Dario, qui laevum cornu tuebatur. Occurreret, agmen obliquum incedere Iubet. Darius quoque eodem suum obvertie, Belso admonito , ut Massataeas equites in laevum Alexandri cornu invehi juberet. Ipse ante se falcatos currus habebat, quos signo dato universos in hostem effudit. Ruebant laxatis habenis aurigae, quo plures, nondum satis proviso impetu , obtererent . Alios ergo hastae multum ultra temonem eminentes , alios ab utroque latere demissae falces laceravere. Nec sensim Micedones cedebant, ted effusa iuga turbaverant ordines. Mamis quoque perculis metum incussit. mille equitibus ad diripien

173쪽

da hostis impedimenta circumvehi iussis, ratus , captivos quoque, qui simul asservabam tur , rupturos vincula , cum suos appropinqua nites vidissent . Non fefellerat Parmenionem, qui in laevo cornu erat. Propere igitur Polydamanta mittit ad Regem, qui peric tum ostenderet, de , quid fieri juberet, consuleret. ille, audito Polydamante,

ita, tu quit, Parmemoni, si acie . viserimus, non nostra solum nos recuperaturos , sed omnia, quae hostium sunt, seeupaturos . Proinde non est, quod quidquam virium subdNeae es acie ς sed , us mse, ct Philippo patre dignum est , eontempto sarcin νum damno, fortiter dimiser. Interim Barbari

impedimenta turbaverant. Caesisque plerisque eustodum captivi , vinculis ruptis , quidquid obviam erat, quo armari possent, rapiunt, & aggregati suorum equitibus, Macedonas ancipiti circumventos maIo invadunt. Laetique circa Sysigambim, vicisse Darium, ingenti caede prostratos hostes, ad ultimum etiam impedimentis exutos nuntiant. Quippe eandem so tunam ubique esse credebant, dcvti fores Dei fas ad praedam discurrisse . Syfigambis , hortantibus captivis, ut animum a maerore ali varet, in eodem, quti antea fuit, perseveravit. Non vox ulla QTcidit ei, non oris color , vultusve mutatus est sed sedit immobilis , credo praecoce gaudio verita sortunam irrit.

re, adeo ut; quid mallet, intuentibus eam fudixit incertum.

174쪽

ώAd ampedimenta . Lxa nisi ingens certamen est ἐ

- rit Fatiati eurrus cum aurigis praeter paucos superati, ultimam tamen aciem . texandri l. et cerant . . crates a Bactrianis in fugam vertitur,. qui triumphum ante victoriam canunt. xandem dextrum eornu Darii nvadit . Prop. M umventas defenditur ad . grianis. Pugnarur utrinque summa ρον , fummis viribus texandro felix omen aquilae obiicitur . . et rigannaris oeciditur . Laevo eius cornu in fugam e s ipse deliberai de fuga aut nees sibi infi- Uenia 3 quam imminente .-lexandro fugαρο et ponit. Quem persoquitur Macedo , nee Qω

INter haec Amyntas, Praeste us equitum Alexandri, cum paucis turmis Cyem imp dimentis Iaturus advenerat , incertum , suo ne consilio, an Regis imperio. Sed non sustinuit Cadusiorum: Icytharumque impetum. Qui De vix tentato certamine, Haurit ad Regem, amissorum Φmpediisentorum testis mag3s, quam vindex. Iam consilium Alexandri vicerat d dor a &, ne cura recuperandi sua militem a pra tio averteret, non immerith verebatur . Itaque Aretem, ducem ha statorum Sarissoph ros vocabant adversus Scythas mittit. Inter haec currus, qui circa prima signa turbaverant aciem . in phalangem inve hi erant. Maced nes confirmatis animis in medium agmen accipiunt. VaIllo similis acies erat. Iunxerant ii stas, dc ab utroque latere temere incurrentium

175쪽

llia suffodiebant . Circuire deinde currus, MPropugnatores praecipitare coeperunt. IngenS ruina equorum , aurigarumque aciem compleverat. Hi territos regere non poterant. Equi

crebra jactatione cervicum, non jugum modo excusserant, sed etiam currus everterant: vulnerati interfectos trahebant. Nec consistere territi, nec progredi debiles poterant. Paucae eamen Vasere quadrigae in ultimani aciem, iis, quibus inciderunt, miserabili morte consumptis. Quippe amputata virorum membra humi iacebant; de quia calidis adhuc vulneribus aberat dolor, trunci quoque, Sc debiles arma non omittebant, donec multo sanquine effuso exanimati procumberent. Interim AreteS, Scytharum, qui impedimenta diripiebant, Duce occiso, gravius territis instabat. Supervenere deinde missi a Dario Bactriani, pugnaeque vertere sortunam. Multi ergo Macedonum primo impetu obtriti sunt plures ad Alexandrum refugerunt . Tum Persiae clamore sublato, qualem vidiores solent edere, larociter in ho rem quasi ubique profligatum incurrunt. Alexander te ritos castigare, adhortari, praelium, quod iam elanguerat, solus accendere a confiimatisque tandem animis ire in hostem iubet. Rarior

acies erat in dextro corum Persarum. Nanque

inde Bactriani decesserant ad opprimenda impedimenta . Itaque Alexander laxatos ordines

invadit, & multa caede hostium invehitur. Atqui in laevo cornu erant Persae. fpe posse eum includi. armen suum a tergo dimicantis oppo. nunt. Ingensque periculum in medio haerens adisset, in equites Agriani, calcaribus subditis eircumfusos Regi Barbaros adorti essent, ave

susque caedendo in se obverti coegillent . Tur-

176쪽

LIBER IV. Iasbata erat utraque acies. Alexander & a fronte, & a tergo hostem habebat qui averso ei instabano, ab Agrianis militibus premebantur. Bactriani, impedimentis hostium direptis , reversi ordines suos recuperare non poterant .

Plura simul abrupta a caeteriS agmina , ubicumque alium alii sors miscuerat, dimicabant. Duo Reges Iunctis prope agminibus praelium accendebant. Plures Persae cadebant οῦ par ferme utrinque numerus vulnerabatur. Curru Darius,

Alexander equo vehebatur. Utrumque delecti tuebantur, sui immemores; quippe amisso Rege nec nolebant salvi est e, nec poterant. Nam ante oculos sui quisque Regis mortem occumbere ducebat egregium. Maximum tamen poriculum adibat, qui maxime tuebatur quippe sibi quisque caesi Regis expetebat decus. Caet rum, sive ludibrium oculorum,sive vera species fuit, qui circa Alexandrum erant, vidis e se erediderunt paululum super caput Regis placido volantem aquilam, non sonitu armorum, non gemitu morientium territana. Piuque circa equum Alexandri, pendenti magis, quam volanti similis apparuit. Certi vates Aristander alba veste indutus, & dextra praeserens lauream,mia litibus in pugnam intentis avem monstrarit. haud dubium victoriae auspicium. Ingens ergo alacritas, ac fiducia paulo ante territos aeceniadit ad pugnam , utique posteaquam auriga Darii , qui ante ipsum sedens equos regebat, hasta transfixus est. Nec aut Persae, alli Macedones dubitavere, quin ipse Rex esset occisus. Iugubri ergo ululatu, & incondito clamore, gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte ν gnantium turbavere. Cognati Darii, & armia

geri , lavumque cornu, in fugam

177쪽

rso Q. CURTII

destituerant cumim. Quem a dextra parte iis pati in medium.agmen receperunt . Dicitur acinace stricto Darius dubitasse, an fugae dedecus honesta morte' vitaret. Sed eminens cum ru , nondum omnem suorum aciem prUici excedentem destituere erubescebat . Dumque inter spem, & desperationem haesitat, sensim Perse cedebant, & laxaverant ordines. At xander, mutato equo quippe plures fatigaverat ) resistentium ora fodiebat, fugientium temga . Jamque non pugna, sed caedes erat, cum Darius quoque currum suum in fugam vertit. Haerebat in tergis fugientium vietor, sed prosa Dectum oculorum nubes pulveris, quae ad co dum serebatur, abstulerat. Ergo haud secus, quam in tenebris errabant, ad sonum notae v cis ut signum stibinde coeuntes. Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus equi cur rum vehentes identidem verberabantur. Haec sola fugientis vestigia excepta sunt.

CAPUT XXXVII.

Parna nionis laevum eονnu a Malao adeo urgetur . mi Ggam jam eiretinspectes. Petit anxilium ab Aiaxandro . qui Darium fugientem persequo rur . Sistit agmen indignabundus . M ausim-- revecto . Darimm fugere, mittit pugnam , ct 0- fe perenisus metu , tergum verιit. varitis me- dia nocte μνbellam pervenit. Describit ν in-τ de elades , ct strages eatentium . fugientium,

' Persequentium, o immensa hostium siιis.

AT in lavo Macedonum cornu, quod Paro

menio, sicut ante dictum est, tuebatur,

iunge alias.rtuna utriusque partis res gerebae

178쪽

LIBER IU.

tur. Maraeus cum omni suorum equitatu vehementer inveetus, urgebat Macedonum alas. Jamque abundans multitudine aciem circumia vehi ceperat, cum Parmenio equites nuntiare

jubet Alexandro, in quo discrimine ipsi essent et

nisi mature subveniretur, non posse sisti fugam. Jam multum viae processerat Rex , imminens fugientium tergis, cum a Parmenione tristis nuntius venit. Refraenare equos jussi, qui vehebantur , agmenque constitit, frendente Alexandro , eripi sibi vi storiam e manibus, dc Darium felicius fugere, quam sequi se . Interim ad Mazaeum superati Regis fama pe venerat. Itaque quanquam validior erat, fortuna tamen partium territus, perculsis languidius instabat . Parmenio ignorabat quidem causam sua spo te pugnae remissae, sed occasione vincendi strenue est usus. Thessalos equites ad se vocari jubet. Ecquid , inquit, videtu istos , qui ferο-riter modo instabant, pedem referre subiis paυονε perterritos e Nimirum nobis quoque inetis nostri fortuna vidit : omnia Persarum eadestrata sunt .suid eos iit' an ne fugientibus quidem pares

ijρ Uera dicere videbatur, & spes languentes quoque erexerat. Subditis calcaribus proia ruere in hostem. Et illi Iam non sensim, sed citato gradu recedebant . nec, quidquam fugae, nisi qubd terga nondum verterant, de rat . Parmenio tamen ignarus . quaenam in dextro cornu fortuna Regis esset, repressit suos. Mastaeus, dato sum spatio , non recto

itinere, isd maiore, &ob id tutiore cireuita Tigrim stiperat , & Babylonem cum reliquiis deviisti exercitus intrat . Darius; paucis fugae comitibus ad I ycum amnem. contenderat . Quo trajecto dubitavit, an solveret pontem . . FE 6 Quiλ

179쪽

Q. CURTII

Quippe hostem iam amore nuntiabatur. sed

tot millia suorum, quae nondum ad amnem per- ivenerant, ponte reciso, praedam hostis fore vi- debat. Abeuntem, cum intactum sineret pontem , dixisse constat, Malle insequentibus iter dare, quam auferre fugientibus . Ipse ingens spatium fuga emensus, media fere nocte Arbeu . lana pervenit. Quis tot ludibria fortunae, du- - cum, agminumque caedem multiplicem, de v, :ctorum fugam, clades nunc singulorum, nunc luniversorum, aut animo assequi queat, aut o-

ratione complecti Propemodum saeculi res in lunum illum diem fortuna cumulavit. Alii qui brevissimum patebat iter. alii diversos saltus . i& ignotos sequentibus calles petebant. Eques, pedesque confusi sine duce, armatis inermes, integris debiles implicabantur. Deinde misericordia in metum versa , qui sequi non pol rant, inter mutuos gemitus deserebantur. Sitis praecipue fatigatos, & saucios exurebat .

Passimque omnibus rivis prostra erant corpo- ira, praeterfluentem aquam hianti ore captai

tes . Quam cum diu avide turbHam hausi Glant tendebantur extemplo praecordia preme te limo. Resolutisque, & terpentibus mem- ibris, cum supervenisset hostis, novis vulneribus excitabantur . Quidam , occupatis proximis rivis, diverterant longius, ut, quicquid occubii humoris usquam manaret, exciperent. Nec

ulla adeo avia, & sic a lacuna erat, quae vestu gantium sitim falleret ' proximis verb itin xi vicis senum ululavsis , mminarumque exat

diebantur , barbaro ritu Darium adhuc Regem

180쪽

Perse per fugam Lyco mersi, tantum aquae hausi vunt , uti plerique nunquam amplius sitirent . . . lexander suos eohibet pomo insequi volentes parcerent ferro , servarent vires,meliori forti

nae. Vertitque aciem ad Parmenionem , quem

laborare acceperat . Ipse in ipso reditu ultimum inturrit periculum , quod sola virtute , fusis hostibus, qui se conglobaverant , e asit. Par menio interim ct ipse vieit. Numerantur utri que caesi. Laudatur . lexander , ctoli propavinoria trιbuitur. Nec taeentur praeciρm D ces, Hephaestio, Caenos , Perdiceas , Menides is Addir r epiphonema mem dignum tali milia se , o militem tali Rege . r

ALexander, ut supra dictum est, inhibM

to suorum cursu, ad Lycum amnem per venerat . Ubi ingens multitudo fugientium oneraverat pontem, & plerique, cum hostis urgeret, in νumen se praecipitaverant, graves. que armis, dc praelio, ac fuga defatigati, rumgitibus hauriebantur. Jamque non pons modo fugientes, sed ne amnis quidem capiebat, agmina sua improvide subinde cumulantes . Quippe, ubi intravit animos pavor , id solum metuunt, quod primum formidare coeperunt . Alexander, instantibus suis, abeuntem hostem sequi permitteret, hebetia teIa esse, & manus fatigatas, tantoque cursu corpora exhausta.& praeceps in noctem dici tempus causatus est. Revera de laevo eornu, quod adhuc in acie st re credebat, licitus, reverti ad serendant

open uis statuit . Iamque signa converterat.

SEARCH

MENU NAVIGATION