장음표시 사용
1쪽
DISPUTATIO PSYCHOLOGICO-PHYSICA
PETRO BALDINIO PATRICIO FLORENTINO
EXCUDEBAT IOHANNE ZEMPE PROPE MONTEM IORDANUM
3쪽
S. R. E. CARDINALI AMPLissi Mo
ssii in omni vita aut optabilius , aut honoriscentius
mihi e se poterat, RiNCEps EMINENTISSIΜΕ,
quam ut hodie tandem liceret sudiorum meorum rationem aliquam , ae veluti specimen exhibere , quo me jamduduvis
4쪽
a magna quadam tibi presbandae s mi
nus eruditionis , at certe erga graviores disciplinas voluntatis meae cupiditate impelli sentiebam Memini enim , quantam, dum esses Romae, asserres mihi alacritatem liberalium artium , scientiarumque
excolandarum, ae quum moueres, multa,
S magna propola esse viris doctis ubi
que praemia, V quum exemplo tuo doceres, hominis esse ingenui , S a vulgo remoti in eo, quod semel susceperit, vita insituto diligentiam, assiduitatem , cousantiam . Atque hic vides , quantus id minus cogitanti se mihi opportune ape
riat laudum tuarum campus at per eum, quam late patet, me vetant excurrer
satietas primum, jasidium , quo δε-
les assci ex rerum a te praeclare gestarum commemoratione deinde ipsa assis, ta , re necessitudo , quam ad familiae
meae ornameutum, rerumque mearum
praejidium habere me tecum, quoties cogito, toties, me in magnam natum ess fom
5쪽
fortunam . intelligo. Omissa igitur, quae
tibi es ingrati, quaeque a me videtur aliena , tuarum laudum praedicatione, ad causam redeo, cur has ad te mitto theses tuo nomine exornatas. Hunc, quam do libellum per multas gravi fimasque o pationes tuas licebit evomere, videbis, non exiguam, nec contemnendam Philosophiae partem hic contineri, quam quum Romae,
in urbe doctissima, sapientissimaque , audientibus maxime viris in omniscientiarum genere versatis pertractandam sinsceperim, illud etiam cognosces , plurimia me esse facta ae documenta tua , exempli id unum probatum si tibi fuerit, nil ultra quaero , S , quem optabam, laborum meorum fructum fatis am
plum collegisse mihi ipse gratulor. Vale.
Romae xviii Kal Octobr. MDCCLIV.
6쪽
IMPRIMATUR, Si videbitur Reverendissimo Patri Magistro Saeti Palatii Apostolici. F. M. de Ruseis λιν Coarctantinop Reesserens. IMPRIMATUR. Fr Vincentius Elena ordinis Praedicator Rcti P in gistri Sac Pal. Apost Socius.
7쪽
De Societate Mentis. Corporis.
Hilosophos illos vehementer Plinius redarguit insectatur, qui ad alios mundos cogitatione transgressi in illorum numero, magnitudine, harmonia contemplanda, seu potius fingenda toti sunt; hunc autem , in quo sedem habent ac domicilium, omnino contemnuut Verum si cimestica scrutari persequi velis luptatis, vel utilitatis gratia in laude commendatione Philosophorum ponitur eorum quemque philosophicas curas meditationes in seipsum primum converterent, proculdubio oporteret. Quid enim homini magis domesticum, quam ipse
sibi quid utilius illi, aut jucundius , quam seipsum contemplariis cognosceres Itaque operae pretium nos facturos, confidimus, si mutuam mentis corporis societatem ac foedus, quod admiramur magis, quam intelligimus, hodiernae disputationis argumentum nobis ipsi proponamus. II. Primo autem statuimus, mentem nostram , quum a Deo conditur corporique conjungitur , nec ideas habere
ingenitas , ut Platoni , artesio , Leibnitio Α - , nec omnia
a Demet num. q. Medit. 3. bnitium simul copulamus,non quod de Epist. Om. a. ep. q. dearum naturais origine una ea. Medit de Cognit Verit. denique sit illorum sententia , sed Ideis Acr. Erud. I 68 . pag. et . Re quod ideas in humanam mentem e flex surri'Estai de Mons Lohe. Prin trinsecus non advenires, nec pessen
cip. de labatur & de lacrae s. a. suum comparari consentiant
8쪽
gomnia videre in Deo, ut placuit Malebranchio' sed illas
paullatim partim sensationis, partim reflexionis beneficio sibi comparare, sicuti Lokius luculentissime demonstravit Iam ex hoc ipso intelligit quisque, nec causarum occa onalium, ne harmoniae praefabilitae probari nobis systemata quorum alterum a Cartesio 3 propositum Malebranchius impense excoluit , Macerrime ab obtrectationibus vindicare conatus esto alterum a Leibnitio si , excogitatum illustrarunt potissimum Bul iungerus , Wolfius . Ut mentem reipsa non agere in corpus, nec corpus vicissim in mentem quis sibi persuadeat , intimae conscientiae sensum violentius reprimere debet , naturaeque vocibus obsistere pertinacius. Nec sane quae contra mutuam ejusmodi acti nem Malebranchius producit , tanti facienda sunt, quanti esse idem ipse arbitratur: ea enim omnia ab ignorantia nostra deducta sunt argumenta, quod mentium natura,
vires , essentia comperta nobis non sint . Praeterea, ut mens in corpus hoc in illam veram exerceat actionem, dicaturque merito anima verum principium activum humana
rum actionum, seu forma corporis substantialis, ut Latera-nense Concilium definivit φ, necesse non est, vim quamdam animae transire in orsus,' in eo abire in motrIeem σsim quamdam motricem transire ex orpore in animam, In eadem transformari in aliam quo potissimum nomine
Leibnitius M systema influxus physici rejicit olfius
omni illud probabilitate carere pronunciat Enim vero tum substantia simplices, tum corpora in se invicem agere 3 pati, nec propterea ex uno in alterum vim transire
aliquam, sed multifariam dumtaxat oclificari , olfiana
9쪽
doctrina est in Cosmologia . Quare ergo, ut mens agat i corpus , vel vicissim transfusio quaedam virium is immutatio praedicabitur necessaria es Ego quidem ut Habacuc propria Angeli vi lactione translatum , Assyrios interemtos commotam piscinam 4 energumenos divexatos, porcorumque gregem praecipitem in mare actum Qita Manimae vi atque actione corpus nostrum moveri , actione corporis animam assici existimo. Quid ver, Nonne Deus, qui spiritus mens est , corpora movet Magitat, atque corporum motum omnem percipitis mutationem Mens quidem Deus est, inquiunt , sed increata, ccreatrix . A quo tandem suadebunt mihi argumento, Deum omniscium , omnipotentem agendi vim hanc creaturis suis finito quodam modo impertiri non potuisse ri Ne vero in hanc opinionem ex vocibus invidia sorte confletur, actionem, qua mens corpus assicit, corpus mentem , non
in xum basicum, sed realem actionem appellabimus. III. Mihi non latet, plurimos esse Philosophos, qui explicandi commercii dissicultatem lenire putant eclia quadam inter corpus mentem anima, quam vi vegetandiracsentiendi exornant. Se 4 dum eorum sententiam expendo, nec convenire satis eos secum video, nec rationi consentanea proponere, tametsi nobile .generosos hos appellet Philosophos Genuensis . Nam Henricus Morus ' eam animam mentis vim ipsam esse per totum corpus diffusam putat;Gasse poreae quodammodo flamma, constituunt, in ipso autem sanguine oodvvardus. At hi vim percipiendi materiae tribuant menricus Morus
10쪽
extra cerebrum mentem collocet, necesse ex quorum alterum Put alia mittam argumenta , quae ad horum Philosophorum opinionem refellendam afferri possento absonum esse iam viri clarissimi , alterum tum alii multi demonstrarunt, tum nos ipsi, utpote ad hoc nostrum pertinens argumentum, o suscipimus demonstrandum IV. Peripatetici procul dubio, quod in qualibet corporis parte mentem sentire putaverint is nervos dumtaxat , quos a corde oriri omnes docuerat Aristoteles , quarumcumque sensationum instrumenta esse non noverint, decepti sunt. Quis autem ignorat, sensorio, aut membri alicujus nervo illaeso, sed vel cerebro , vel nervo inter sensorium c cerebrum laborante, sensum omnem deleri, rem esse luculentis adeo confirmatam experimentis , ut ultria, teli j ictum posita videatur In lethargo , in poplexia cessant sensationes, nec tamen ullum aut musculorum, aut nervorum, nisi in cerebro , deprehenditur vitium M. Cur ergo, si mentis substantia extra cerebrum residetis sentit, mutationes , quae ab externorum objectorum actione in sensoriis a cerebro valae dissitis generantur , non percipit ipsa mens apoplexi afficitur , aut lethargo Compertum pariter est, nullum esse in adipe sensum, nullum in ossibus periostio spoliatis, nullum in placenta ejusque membranis, nullum in sanguine , reliquisque humani corporis fluidis quod nempe eae corporis partes nervorum praesidio munitae non sint . Si ergo mentis substantia ibi praesens dicitur, ubi sentit alibi profecto praesenserit, alibi ejus praesentia interjectis mediis intersecabitur: quod ridiculum videtur, paradoxum. Dissicultatem eludunt quidem Aristotelei, quum mentem non solum intellectionum .sensationum, sed, vitalium motionum activum principium faciant illamque proinde non hominis tantum, verum etiam corpori, energiam appellent . At praeterquam quod