Petri Alois ... Epigrammatum centuriae sex. 1. Encomiastica. 2. Censoria. ... Ill.mo D. Cornelio Spinulae à Iacobo Pierio. D

발행: 1646년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

682LXXIII. De Pytagorae statua a Gallo artifice, plastico opere assib re elaborata in Amici Museo.

ΡRaxiteles Gallias per corpora plura vagantem

Cogit Pythagoran hoc animare bitum Posse reor Samium facundas edere voces , Et Sophiae eloquio promere dona suo. At suadere steris cum prisca silentia vellet; Hinc tacitus nullos exprimit ore nos

502쪽

LXXIV. Ad D. Iosephum aptistam Acade

micum otiosum de eo, quod ens

rationis Philosophi nominarunt. AEnigma.

ME miseru, quam caeca premit noxa aurea tandem Huc precor ingeni lumina ilecte tui. Si me non usquam videas indagine mentis Quaere vigil;laqueis obuia praeda ferar

Cumque vagae admirans nil menti occurrere nosces4 Fixa animo nostri tunc simulacra geres. Edita te patre sum soboles,nil cognita patri. Nil notum falso dixeris esse nothum . Pauperiem innatam, praequa locupletior Irus, Saepe mihi adstita condere veste datur Sunt tamen amplainopi mihi regna; aequalia nunqua AEneadum imperio Roma superba dedit. Solerti si mente celer per inania curras, Hospita nostra tibi dissita regna patent. Latius illa patent, terrae quam grandior orbis; Latius, Oceani quam vaga regna patent . Latius astrorum Pateant quam lucida regna; Seu quidquam his maius fiogere mente iuuat Ambigis,& dubius mussasλnon extera mendax

Noscere se iactet, qui sua nosse nequit.

503쪽

LXXV.

In auaritiae ingluuiem

L Eth lis potor, praegrandi plenior aluo; Fatiferis hydrops semper anhelus aquis:

Dira lupi rabies, fauces exerta cruentaS; Cui centena foret parcior esca pecus Vrsa inhians praedar; Lybycos lea torva per agros; Cui foret haud ullo pulsa cruore sitis: Tigridis esuries pecorum quam prodiga nunquam Armentis saturet Thessalis ora suis: a Iarpyce, obscaenae volucres,Stymphalia monstra: Queis vesanam augent pabula larga famem: Libsim mane furens; turbo imis excitus antriS, Vellere Taygeti robora summa potis: Flamma vorax,cui Gargani non plurima quercus Non foret Atlantis pinea sylva satis: Abruptum barathrum,quod no Tagus expleat undis; Non Padus;aut gurges,turgide Nile,tuus: Harpyae,barathrum, flammae, Gangetica tigriS, Turbo, libs, hydrops, Ursa,leaena, lupus: Tisiphonen, Alecto, MCerberon adde trifaucem e Adde hydros etiam saeua Megaera,tuos Lumenides omnes, stygiae portenta paludis; Effera Taenari congere monstra lacus

Imparia haea referunt foeda sub imagine pestem a Ouae salutari opibus nescia corda gerit.

LXXVI.

504쪽

LXXVI. Ad 3 Carolum Palmam Societatis

Iesu amica munuscula

mittentem.

ΡUurima tu mittis mihi munera; plurima dicis Danda olim larga est quam tibi,Palma manus Quae spondes, seruare velis, non dactylus unus, Spondeus Palmae sic quoque munus erit

505쪽

Ad D. Claudium de Ponte

Cordato claudis Sophiae tibi pectore merces.

Dulce tuo Charitum clauditur ore melos et Blandisque immotas claudis Sirenibus aures Latidictim, Claudi, quam hene nomen habest At celer effuso cum munera prodigis auro; Quam reseras,dici Claudia dextra nequit.

506쪽

. Ad Parthenopen .

M. Antoni de Ponte in Neapolitano foro Praesidis integritas laudatur nulli auri corruptela obnoxia De amne turritum pontem gentilitium stemma subterlabente.

D Esere Tyrrheniam,Siren,Cratera; iuvabit

Amne hoc te liquidas blandius ire vias. Pervigil hic arcis geminae custodia nunquam Threiciae classis barbara damna timet: rq ullae tac insidiae scopulorum, nulla charybdis Vortice contortas sorbet hiulca rates. Scyllati fremitus absunt; hi praepete nullus Flamine pacatas asperat Eurus aquas. Quod mirere magis; non unquam turbidus auro, Ceu Ganges,undas decolor amnis agit.

507쪽

LXXIX. Ad Andream Marchesium Regij Consili Praesidem. De geminis alis in Marchesijs Insignibus.

AL dum geminae patrio tibi stemmate surgunt; Iustitiae nobis praescia signa refers ntheria nam sede redux has induet alas;

Astraeam terris cum remeare iuuet. Ius olim haud aurum timeata. Marchesia nullo

AEqua potest auri pondere penna premi

508쪽

LXXX. Prosper columna, dum Imperatori militat,in hostes aenei tormenti ictui dirigens, M. Antonium ex fratre nepotem in Gallorum acie instius

interemit

V Ndique dum belli saeuit Mavortius ardor;

Clangorumque minis Italis ora fremit: En par Heroum patrijs insigne columnis Oppositas acies sors dat iniqua sequi Arduus insurgit Gallorum Antonius armis; Austriaci Prosper Caesaris arma gerit. Hic aes ignivomum aduersus dum dirigit hostes Fatalem Alecto fert per inane pilam. Hinc cadit exanimis lethali Antonius ictu; Prosperit infelli Marte fauente foret Bellorum haec discant seri monumenta nep te. εVis ne olim discors Itala corda trahat Aduersae Italides cum conflixere Columnae, Fata tuljt Patrui dextera acerba neP .

509쪽

LXXXI

In longiore coma caesariatos

AVsonia infelix sectis dum crinibus,olim

Scruilem in morem barbara vincla timet. Belligeros animos Martisque exosa labores Caesari Pubes Itala,colla tegi S. Lifusos pudeat deducere fronte capillos; Perque humeros flauas explicuisse comas. Caesareas acies Gothicus dum demetit ensis; Quam male caesariem vos aluisse iuuata,

510쪽

Ad amicum Pictorem. Ingens maestitiae a Tectus

Vi rerum effeties animas,Maeroris imago spiret Apellara, Pictor,ab arte velim. Multa dolens, deiecta oculos,obtutibus una Despiciat medio tramite fixa gradum ora tegat macies Pallentia, laevaque dextram 4mplicet, aut teriat percita palma femur. Λdde genis lacrymas suspiria fletibus adde; Est tua si gemitus fingere dextra potis Sicae usi melior nostros imitabere vultus; Uera magis reseret nec simulacra color Nil nocet ar utam nequeas quod pingere vocem; Elingui loquitur nam meus ore dolor

SEARCH

MENU NAVIGATION