장음표시 사용
4쪽
6쪽
8쪽
De praestantia Explanationum, quas Ignatius Diertius
contextui Exercitiorum subiecit, nihil nobis duximus esse dicendum in volumine praecedentit quia et satis notae sunt ob multas quas numerant editiones , et intelligentium iudicio probatissimae. Tres vero eiusdem Appendices eum rarius et seorsim in lucem Prodierint, idque temporibus ab aetate hac nostra remotis, operae Pretium visum est aliqua de illarum utilitate praesari, ut habeant veluti commendationem ad illos in quorum manus nunc Primum perVenerint.
Ac primne quidem Appendicis inde se prodit utilitas, quod cum tot exhibeat Meditationum et Lectionum ORDINEs varie pro variis hominum necessitatibus efformatos, ubique tamen cum Libro Exercitiorum consentit. Neque dicas haud multum habere difficultatis aliquid eiusmodi sibi aut aliis concinnare, in tanta PraeSertim auctorum copia qui opus illud praeelarum eXPonendum susceperunt. Illud enim plane constat, Pauciores, quam Videri Potest, vera et germana nobis Exercitia dedisse. Ceterum iIli etiam, qui
9쪽
S. Patris Ignatii mentem felicius sunt assequuti, unum tantum praeseserunt ORDINEM, quem nemo nisi peritissimus ad omnes animi status prudenter aptabit. De altera vero Appendice hoc sane Praetermittendum non est, Auctorem nostrum multa ex Directorii
Capitibus I. et IX. in illam derivasse. Sed non ideo de ipsius existimatione atque honore quidquam detrahitur. Cui enim non magnopere probetur, tam si mo inniti sundamento, quae ibi de excolendis hominibus externis per Exercitia tradunturi Deinde, quae Directorium generatim praecipit, singulis se se exercentium classibus noster Auctor accommodati adeoque
methodias exsurgit, quo iacilior eo etiam utilior, ut fructum quo maxime indiget quilibet hominum ordo consequi possit. Tertiam denique Appendicem non multum interesse illius, qui Librum Exercitiorum apprime calleat, libenter satemur. Etsi quotus quisque invenitur qui id sibi audeat arrogare Z Ceteris vero non aeque aurei illius Libri intelligentibus valde proruturam esse nemo inneiabitur, qui Auctoris aiunt, scopum recte perpenderit. Quid autem propositum habuerit, ipsemet in prooemio declarat: eas nimirum Meditationes, quas S. Pater Ignatius tantummodo attingit, enucleatas exhibere, ut ipsas, si serat occasio, usurpent nostri in menstruo vel octiduano secessu, aut etiam, qui praecipuus eius est sinis, habeant quid quaque die per
anni cursum meditentur. Id vero dum Auctor noster exequitur, nulla ferme est Exercitiorum pars ast quam
10쪽
non remittat, nulla quam non Saepius data Opportunitate retractet, aut sedulo recolendam esse Praescriabat. Quamobrem illud iure merito diei potest, vix aliud opus de hac re fuisse hactenus exaratum, quod tam facile tantoque cum fructu ad omnimodam Exercitiorum cognitionem deducat. Haec erant, quae a nobis altera pars operis Diertiniani ab ipso initio postulabat. Tu interim illa utere seliciter, et vale.