Opuscula multiformia vno volumine collecta quae sint postrema paginula docebit Dominicus Antonius Marsella

발행: 1830년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

IOSEPHO BARALDIO

etas jam ingraDescens, multoquc Etiam magis caecus. molestusque , quo ab hinc Plures annos non&Miser Excrucior morbias, cum nequaquam sinant

amplius ad politioris humanitatis studia , quibus mel mareime delectabar , incumbere , ut aliquid soratii quaererem , et simul Otium , taediumque , quian tum quidem steri posset, amOMerem , Nonnulla Par Ma Uuscula , eaque multiformia dudum elaborata , mquam tamen , ut vortebat , dolata , rvtim col ligenda , t Pisque es vlganda curasei . Quid tum indo I Mix prelo commissis , cum facti me mal. Poenituit, quod Meritus ,rie ro tam PrῬcre , nec Satis considerato consecta , pluria fortasso irrepsissent , quae non demissa solum per aures , sed oculis etiam subjecta fidelibus , acriter improbanda , non modo ria su excipienda Diderentur . Cum Doro jacta jam es set alea , id mihi eousilii reliquum esse intellesaei.

3쪽

eadem, ut 6unt. φMelia duos dealbare possct parietes Visum , ut et aliquam, quam Dis tenuem , mei in escis eii , ae beneOOlentias signoscationem , uti percupiebam , palam exhiberem . et in gravissimo tuo judicio plane aequiescens . Omni liberarer metu , si nihil . inscitiae Mero , aut imprudentiae me ipsum ingenus arguerem . si quid peccasse deprehenderis ,

rescripseris . Equidem novi quam occupata tua sine te ora Dei in animarum salute Procuranda , Metin veribus elucubrandis , in quibus non tam fa

litas navis eluceant , mel in aliis rite obeundis muneribus , quae non parMo religioni , ae litterα-riast reipublicas ornamento sunt , et usui . Sed si quid subrecisi temporis aliquando nactus , Pro Iretiosa , quae tibi mecum familiaritate , ne gravo ris , rogo , ea patienter Pervolutare , ita tamen , ueomici proratis exuens, Aristarchi Mero Personam induens , quid ψss ssntias , libere , verisque εἰ-gnisicare non dubites . Neque aliud hic dicam . Προ- que quidquam mel cursim attingam , quo Pervo Gom , e loratamqus modestiam tuam Mel mini mMidear Ospendere . Hoc addam tinum . quod Persuasissimum habeas Melim , me quidquid Maleam , να-

leo certo quidem parum , mel potius nihil, id omns

Malore tibi, cum in eorum numero me esse ex ani

mo Prositeor , qui tibi dicatissimi. Romae xiv. KAL. APrilel AN. MD CXLX.

4쪽

DE B. MARIA VIRGINE IN CAELUM EVECTA

ORATIO HABITA AD PIUM VII. PONT. MAX. In Sacelloaqurghosiano Basilicas Liberianas in Exquiliis

duod erat optandum maxime , BE TissIME PM TtR , et quod unum ad Manian Viaorsis hono rem , et gloriam plene, cumulateque amplificandam maxime pertinere videbatur; id divino pro sus consilio persectum solemni hoc die, uti ab v

iustissimis temporibus traditum accepimus, sesto ritu recolimus . Quo enim haec tanta celebritas 3 quo anniversaria haec sacra 3 quo denique amplissimus hic terrarum orbis consessus, nisi ut quam sane singularibus a Deo beneficiis cumulatam , summis honoribus auctam in terris Perspeximus , eamdem nunc in ca Ium evectam votis omnibus , ac laudibus prosequamur 3 Quod quidem ei merito , atque optimo jure contigisse fatendum est. Haec enim ea, quae ab aeterno ordinata, ae primaevae labis omnino nescia , tota pulcra ex ore Altissimi prodivit, ut quasi aurora consurgens , iustitiae Solem jam jam oriturum Portenderet, qui offusas mortalibus tenebras discu-

5쪽

teret . Ilaec , quam nuntius de caelo missus , et gratia plenam , et benedictam inter mulieres salutavit , et cujus ex ore, nutuque Deus ipse in homine redimendo veluti pendere visus est. Haec , quae Ple na Deo , ac divino secunda Spiritu, arca foed ris , tabernaculum Dei cum hominibus, sacrarium omnis divinitatis, caelestis sponsa aeque, ac mater constituta . Haec demum ea , quae sine ulla int

gerrimae virginitatis jactura illum nobis praebuit, qui tametsi splendor sit gloriae, et figura substantiae Patris, factus est ex muliere, ut universum ii manum genus ab daemonis captivitate, in quam primi parentis culpa misere suerat conjectum , redim ret , vindicaret . At quae tamen una longe ante alias tantam invenit gratiam apud Dominum, ut iis honoris, ac dignitatis ornamentis plena manu cumulata, quae nemo unus ex mortalibus non dicam exoptare, sed ne cogitare quidem umquam potuisset, nihil certe aliud semper spectandum , nihil conandum curavit, nisi ut qualem se jam antea caelesti nuntio fuerat professa , talem etiam se Domini ancillam perpetua vita praestaret, et quae certe Deo maxima mulierum, eadem vel minima hominibus videretur. Quamquam enim regio Davidicae stirpis sanguine orta, quae Iudae sceptrum tamdiu obtinuerat , ceteris tamen Israelis matribus permixta ne minimam quidem umquam avitae vel dignitatis, vel auctoritatis speciem prae se ferre visa fuit .. Ita cum Fi-

6쪽

lius in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, tum verb ecquis, nisi aliunde no set, eam Dei etiam , uti erat, non hominis tantum matrem et habuisset, et praedicasset y Quod si vel obscuram , vulgaremque Vitae rationem, quo maxima quaeque Dei in ipsam merita et vigilantius custodiret. et celaret attentius, vel sane ingentem molestiarum, qua paene obruta, molem, vel gladium acutum, qui ipsius animam in acerbissima Filii morte tra fodit, penitus inspiciamus, quis prosecto non intelligat, dicere quam verissime posset e satiata autem, humiliata sum, et conturbata edefecit quippe in Glors vita mea, et amni mei

in gemitibus ZRespexit igitur Deus humilitatem ancillae suae, et post mortalis hujusce vitae usuram r Exue te, inquit, stola luctus , et vexationis tuae , et indue tovestimento laetitias , indue decore, et honore ejus , quae a Deo .tibi est, gloriae sempiternae. Implevi jam splendoribus animam tuam , haud patiar nunc corpus tuum videre corruptionem; sed circumdabo te diploide justitiae, et ponam diadema regni in capite tuo , et iaciam te regnare. Et sane quae una ex omnibus illius simillima suerat inventa, qui cum in serma Dei esset, semet ipsum exinanivit formam servi accipiens , eadem quoque digna , quae in ejusdem gloriae partem es

set vocata.

An vero vel bonitatis , vel Dei majestatis omni-

7쪽

no fore videbatur , ut sub mortis imperio illius Mater diu perculsa iaceret, qui resurrectio est , et vita 8 ut caro , ex qua victima illa eslicta , quae caeli portas hominibus reseravit, in caelum et ipsa quam primum non eveheretur 3 ut corpus , quod ne vel minimum quidem non modo avita primi parentis noxa , sed neque ulla vel levi Adae 1iliis communi labe umquam inscctum , eorum maledicto esset obnoxium , et quod hic in terris Dei tabernaculum exstiterat, in aeterna statim tabernacula non deduceretur 3 Tum scilicet et quam Dei Matris infinita propemodum dignitas postulabat , plane eumulata , et quam sibi Christus de

victa morte comparaverat, longe cumulatior gloria videbatur, cum Virgo Mater in aethereas evecta sedes adstitisset Regina a dextris ejus circumdata varietate .

Qua quidem ex re in hae sacra Virginis triumpho die , cum corporis nequaquam liceat, mentis saltem oculis Israelis arcam suspiciamus , quae aliquamdiu sub pellibus in deserto commorata , evolat tamdem super pennas Ventorum , atque ab vero David caelesti excipitur Ierusalem . Mihi quidem videre videor obviam ei certatim prodeuntes et veterum Patrum coetum , qui eam procul jam adspexerant, ac salutaverant, et Prophetarum agmen , qui venturam, et Matrem aeque , ac Virginem suturam tanto ante Praedixerant, Et Martyrum cohortem, praesertim vero quos lucis ipso

8쪽

in limine Christi insecutor sustulit, ceu turbo na-

Scentes rosas, et singulas quasque caelestis militiae acieS , qui omnes caelo, terraque potenti Dominae plaudentes, alternis concinunte Attollite jam portas principes vestras , et elevamini portae aeternales, et introibit Rxci NA gloriae . Ecce enim quae Pulcra ut luna , electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata . Veni innixa super dilectum tuum e veni, coronaberis . Tum vero amicta sole, et luna sub pedibus ejus , et in capite ejus corona stellarum duod im ; positusque est thronos matri Regis, quae sedit ad dexteram ejus: prorsus ut quae eaelestium donorum copia , atque honoris amplitudine mortalibus ceteris quam maxime praestabat,

eadem quoque gloria , et potestate longe, multumque antecelleret.

Quid porro nos , exsules adhuc filii Hevae in a niversaria hac triumphantis Virginis gratulatione, nisi ut laetantibus Angelis, Caelitibusque exsultantibus concinamus 3 Fecit tibi Dominus magna ; ec-ee enim ex hoc beatam te dicent omnes generationes . Cum vero in altissimo illo dignitatis gradu sit collocata , eaque praedita potestate , ut , cum a Deo discesseris , nulla major possit inveniri , quanam in communi omnium laetitia praecipua nos praeter ceteros voluptate persundemur Z quibus gaudiis exsultabimus 3 Quid enim sperare ab ea non liceat,

quae sane materno in omnes est animo , praese

tim vero in hanc Urbem, quam placido semper

9쪽

vultu respicere, ac singulari quodam suae tutelae praesidio' tueri ostendit, cum pluribus quidem nominibus , tum vel maxime , quod veritatis magistra , Sacrorum moderatrix, eum complectitur, qui 'in Leclesiae totius principatu Petro succedens, via eariam Christi hic in terris gerit operam 3 Laet mur igitur , atque hodierno die exsultemus ut cum maxime tam praesentissimo Virginis patrocinio ; simul et tanta ejus in nos merita ea , qua par est, grata animi benevolentia prosequamur , ut et SuP-plicibus cumulemus semper altaria donis , atque

omnes una et mente, et voce ad precemur e Tu maxima Virginum , maxima Matrum e Tu et tutela Praesens , mes et idissima Romae Princi s --bium , remice Permiud de caelo , et vide, et visita Vrbem hanc , tuo Potissimum numini , majestatiqus dicatam .

10쪽

DE DIE FESTO OMNIUM SANCTORUM

ORA T I o HABITA AD PIUM VII. PONT. MAX. In Sacello Ponti io Quirinali

alve sesta dies , Ba Tissi Μκ PATER, quae tam candida , ac laeta nobis omnibus illucescis, ut terrestris haec Ierusalem cum caelesti illa consociata alternis hymnis , et canticis eum certatim collaudet , qui in excelso sedet throno , et cui soli omnis honor, et gloria. Videre se ilicet mihi videor hodierno die tot cum millibus Angelorum miIlium turbam illam magnam caelestium civium, quam dinumerare nemo potest, qui omnes Procidentes ante sedentem in throno , et adorantes viventem in saecula saeculorum, cantant Canticum novum e Dignus es, Domine Deus noster, a mere gloriam , et honorem, quoniam redemisti nos in Sanguine tuo, et fecisti nos Deo nostro reginum. Enimvero laetis hisce dum personat laudibus cam estis urbs Ierusalem , caeli corusca civitas, Prosecto nos almae Sionis aemuli illi canentes soci

mur oportet , quippe qui cives jam Sanctorum , et domestici Dei ejusdem gloriae participes speramus aliquando futuros . Num quid enim nobis ju-

SEARCH

MENU NAVIGATION