Historiarum compendium, quod incipiens à Nicephori imperatoris, à genicis obitu, ad imperium Isaaci Comneni pertinet. A Ioanne Curopalate Scillizzae ... conscriptum et nunc recèns à Ioanne Baptista Gabio, è Graeco, in Latinum conuersum. Cum locupleti

발행: 1570년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Historia. 4o

Imperium Romanorum, pertinebat,plurimis Siciliae locis a Carthaginensium copijs debellata, factaq; Barbaris vectigali. quum m praeterea ij; qui in Pannonia, det Dalmatia,& ulterioribus locis siti sunt Scythae,chorobatae, inquam, & serui, α Zach lubi,Teruuia totae, &Canalitae, & Diocletiani, & Rentani Romanorum iri longinquis partibus Imperium demoliti essent, set in libertatem, ut suis legibus uterentur, vindicassent, simul etiam Agareni e Carthagine arrepta temporis occasione nouas res aggressi sunt,delictisq; praefectis Suidano,& Saba,& Calpho, qui belli peritia suis praestare omnium testimonio probabantur, sex, & triginta bellicosarum nauium classem in Dalmatiam misere, a qua diuersae Dalmatarum urbes captae sunt, verbi gratia Bittoma, Rosa & inscriora Decatara, quuq; res prospere procederent Agarenis, ad Metropolim quoque totius gentis, quae Rhaustuum dicitur, accessere ipsami diutius obsidebant, oppidanis strenuc propugnantibus . verum ubi tempore defatigati Rhatis j ad extremam redacti sunt

inopiam : necessitate coacti legatos ad Imperatotem mittunt: petentes ut auxilium sibi ferret, quibus periculum immineret, ut iam iam in potestatem eorum venirent, qui Christum negarent, quumq; nondum legati peruenissent, Michael Imperator moritur, & Basilium ipsi legati offendunt, quibus ille diligenter, t tusq; rei intentus instructa centum nauium classe, ipsiq; praefecto viro & peritia belli, M prudentia praestanti, patricio Niceta, Drungario nauigiorum, cui cognomentum erat Oryphas, contra hostes eum mittit; Agareni vero, qui ad

Rhausij obsidionem permanebant, per quosdam transfugas edocti de Rhausi ruin legatione ad Basilium missa desperataque breui urbis expugnatione, simul quoque veriti ab Imperatore auxilium venturum,obsidionem soluut, & quum in Italiam quae nuc Longobardia appellata est, transmisissent,castrum Bari j expugnarunt,ibiq; positis tabernaculis, & in proxima loca cotidie inuadentes, se perq; aliquid capientes, omni Longobardia, usque ad ipsam fere gloriosissimam

Romam potiti sunt; quod vero factum fuerat in Dalmatia ab Romanorum auia xilio , etiam supra commemoratae Scytharum nationes, chrobatae, & serui,& r liqui ad Imperatorem legatos mittunt, pollicentes Romanae se potestatis iugum subituros. quos tam clua in honesta petentes audiens Imperator, humane ac benigne excepit,omnest ad Romanum Imperium se contulere. Quum vcro Agareni illi qui Rhausium obsederant, adhuc per Italiam excurrentes,ipsam crebro vexarent, suscepta cogitatione Imperator, quemadmodum eos expelleret, quia nouerat non idoneam esse,cui praefectus erat Oryphas classem, ad Dolichum fore, Ludovicum Regem Franciae & Papam Romae, missis legatis peti jt ut suis co- pijs suppetias ferrent; α una cum ipsis contra impios Dei hostes instruerentur, iustis paulo ante commemoratis Sesauinorum locis simul aggredi opus,& Rhau iij itidem incolis: quibus omnibus in unum coactis, magnoi contracto exercum, quum etiam Romanorum classis praesectus militari peritia polleret, Baryscapitur, & Rex Franciae Soldano, N Agarenorum exercitu, cui praeerat, captiuis

acceptis,domum redi jux prima Basilis prouincia, quam ad Occidentem suses

102쪽

Ioannis Curopalate

pit, hunc habuit exitum. Suidanus vero a Rege Franciae, ut dictum est captus,

Capuamq; perductus, ubi per biennium integrum commoratus a nemine unquam ridere visus est: Rex aulcm ci, qui planum fecistet eum risisse,auri vim pollicitus est largiturum. renunciauit igitur tandem quidam Regi, conspexisse se ridentem Suidanum,ciusci, rei testes adhibuit, quem ad se accercitum Rex interrostauit de risus mutatione, qui vidisse se currum respondit, cuius rotas, quum

con syderasset, quomodo, quae humilis est attollitur, quae sublimis & elata deprimitur, & ita hanc percipiens, inquit, ego similitudinem esse inconstantis atque instabilis humanae talicitatis ,:risi, simul cogitans, quomodo pro tam inst bili re extollimur: simul item putans fieri posse, ut cgo, quid sublimi adhumilem statum sum redactus, ita ex humili rursus ad sublimem cxtollar. quia bus auditis Rex, & de rebus quos suis cogitans, prudentemq; illum hominem iudicans, & propter Imperium quod ante habuerat, & propter senectutem, tum quod & prosperam, S aduersam sortunam expertus cssiet, libertatem ei concessit, secum aperte loquendi, suamque ei mensam communicauit: Ille vero quum dolosus est et, & vcrlutus contra Regem machinam consuit, quae Regem

ipsum Capua expulit, & ipsi reditum in Patriam parauit. quum enim nosset iste duas has Italas vi bes, Capuam, S Beneueneum, quae haud multo ante in diti nem Regis peruenerant, minimc stabilem erga ipsum fidem seruare, immo semper libertatem vel somniare, non ignoras item haud mediocri curae Regi esse, ut ipsas stabiliter ac tuto obtineret,ad Regem ipsum accedens,ita loquitur. Quum te semper o Rex intuear sollicitum, Jc cogitantem, qua ratione possis tuto italicas has vibes possidere, uenio tibi consilium allaturus. Scias igitur o generosiissime, non aliter tibi harum possessionum stabilem ac firmam fore possessionem, nisi ipsarum primates in Francorum sedes migrare iusseris. hoc enim natura comparatum cst, ut qui inuiti seruiunt, studeant libertatem recuperare, &arrepta occasione, erumpit eorum studium. quibus verbis Rex delinitus, ratus pid sibi utile suturii, ita sibi statuit faciedum. vincula igitur ex aere conflabantur,&compedes latenter, tamquam re aliqua urgente.Sic Rege nullo negotio decepto Suidanus ad Principes ciuium, quibus iam familiaris crat, accedens, crebro cum

ipsis colloquebatur, & tandem nescio quid arcani velle se cum ipsis communi caro ait; sed vereor,inquit, ne si resciscatur, mihi perniciem, vobis ingens peric luna consset . at illis iurantibus se tacituros, neque ullo pacto sibi commissum arcanum prolaturos, Regem dixit velle eos ferreis compedibus vin tos in suam regionem transmittere, cui persuasum sit non alia ratione, inquit, posse se vestris Vrbibus potiri. illis autem ambigcntibus, neq; fidem habendam ijs, quae dicerentur,opinantibus,ac requirentibus, ut quae sibi indicata fuerant, coru certius prPbcretur indicium, adducto siccum vno ex ipsis principibus, ad fabros serrarios se

contulit, ibiq; perscrutari iussit, quaenam essent ea, quae tanto studio ex aere comstaremur. quuinq; ille cognouisset catenas & compedes esse, reuersus alios principes certiores fecit hominem fideliter & amice loqui,& uera esse,quccum id

103쪽

Historia. 43

ceret, ac suis ustibus saIutem. ipsi igitur iam explorata re prinsecti, quas diximus,urbium, considerabant , quo pacto Regem expellerent. quums ille vela tum se aliquando contulisset,ei portas claudunt, neque amplius ingredi permitatunt . ille inopinata re perculsus, nesciens quid consili j caperet, in suam regi nem rcuersus est . adit igitur ad Principes Suidanus, & ab ipsis indicij praemium

fietiit,ut videlicet sibi soluto,ac libero in suam Patriam liceret proficisci. Itaq; s

utus,ut is, qui benemeritus esset,Carthaginem prosectus,& suo recuperato In perio, aduersus Capuam ducit exercitum, & Beneuentum,ibiq; vallo bene munito,strenue urbes oppugnabat. & oppressi ab obsidione ciues,nuncios ad Regem

mittunt,peccati veniam petentes, & societatem. verum non sine ignominia dumissi sunt a Rege, qui gaudere se insuper dixit eorum pernicie. re igitur insecta reuersis legatis, dubitantes, ac nescientes quid agerent, grauiteri oppressi obsidionis vi, nuncium ad Basilium Romanorum Imperatorem mittunt, ut sibi

opem ferret,rogantes.

Hic autem accepta legatione cito legatum remittit, qui eos hortatus bono animo esse suo nomine sponderet, paulo post ipsis venturum idoneum auxiliu, quod eos a praesenti periculo liberaret ; reuersus igitur legatus ab hostibus capitur, cui ad se accersito Suidanus quum duae, inquit,propositae tibi sint viae, licet utiliorem eligas. nam si salutem vis,& dona,ac beneficia plurima consequi, coram ijs,qui temisere, ita loquere ut exaudiaris a Romanorum Imperatore negatam nobis esse societatem,& ita seruaberis. quod si vera renunciaris,statim morieris . quum vero nuncius se samirum, quod Ameras vellet promisisset,ubi intra teli iactu muris appropinquauit, Principes ciuitatis euocauit,quibus praesemtibus, talem ad ipsos habuit orationem. Et si mihi perspicua imminet morso Patres,lammensis iugulo inhere verumtamen,quod verum est, non occult bo . peto autem ut gratiam mihi debitam,filijs,& uxori meae referatis. ego enimo domini mes quamuis hostium manibus detinear,attamen legationis meae munus sedulo obiui,ac breui a Romanorum Imperatore vobis aderit auxilium: issi circo,iorti animo sustinete,veniet enim qui, vos certe,& s me non liberabit; hie

igitur quum talia dixisset, statim a Suidani ministris gladijs in paruas partes Astusta concisus est: Suidanus autem veritus Imperatoris auxilium venturum, soluta obsidione, domum reuersus est: & ciuitates, quas diximus, in reliquum in amicitia,ac societate Romanorum permasere. eodem tempore ma Tarsi Ameras superiore victoria elatus eriginta maximis nauibus instructis, quas compatia

Saraceni vocant,urbem Euripi aggreditur.quod quum praesensisset Basilius Gretaraetor, Aeneates hic erat,Imperatoris iussu idoneum exercitum ad urbis cuam ex omni Graecia introduxit, idoneumq; muris defindendis apparatum adhibuit: machinas ad iacienda saxa,& arcus molitus, atq; ut uno verbo dicam , nullare ex ijs,quae ad propulsandum obsidionem pertinerent, omissa. ubi vero etiam Tarsensium classis accessit; & muris appropinquas, crebro telorum iactu depellere eos contendebat,qui de inutis propugnarent racundiae, & alacritatis

104쪽

Ioannis Curopalate

pleni Euripi incolae,machinis saxa iacientibus, dc catapultarum telis,arcubusq; , de lapidibus manu iactis, strenue de muris se se tuebantur, de cotidie plures Ba baros consciebanvobseruatoq; secundo vento suas triremes in hostium classem immisere, plurest ipsorum naues artificioso igne consumpsere. contra quae quum Barbarus nihil posset, optimeq; nosset complures pecuniae cupiditate adduci , ut mortem contemnant, magnum scutum ante vallum propositum, auri plenum, se praemium daturum pollicitus est cum virginibus captiuis centum ei, qui princeps murum conscendisset; suisq; aditum aperuillet ad victoriam. quod oppidani conspicati, statimq; cognita cur ea fierent causa, sese mutuo

cohortati, ut memores virtutis essent, uno signo dato, apertis urbis portis, viriliter in Dostes erupere, primoq; congressu Alneras letali accepta plaga occubuit ; multisq; alijs cum ipso intersectis, reliqui in fugam versi sunt. quum spersequentes eos hostes urgerent ,vsque ad reliquas naues caedebantur, multas

licta est Barbarorum caedes, quiq; superfuere,paucis completis nauibus, turpitia sine in Patriam fugere.hunc habuit Tarsensium classis exitum; alia rursus a Creta classis coacta est. Nam imperante Cretae Sorit, Apochaps filio, quidam vir Photius nomine rei militaris peritus, &industrius homo mimis est ab ipso contra Romanos cum septem Je viginti Cum parijs,& myoparonum vi, atq; quinqueremium, quas galeas appellare consueuerunt; qui a Creta prosectus insulis in mari Aegaeo,locas maritima praedabatur,& usq; ad Hellespontipraconesum omnia occupauit,viris in seruitutem redactis,& locis vexatis, cui cum Romana Hasse occurrentes patricius Nicetas naualium Drungarius oryphas, qui ipsi Romanae classi praesectus fuerat, ad ostium Aegri apud Cardiam congressus, grauit minisso praelio,statim viginti cretensia nauigia liquido igne combussit,Barbaris,qui in ipsis erant, adio,igni,&aquae distrisulis.qui vero ex nauali praelio superilites Maris effugere periculum,ii sibi fuga salutem quaesiere. verum enim v IO ita grauiter attriti Cretenses, quiescere noluerunt, sed rursus prouincia mari ima sulcepta, praedatorijsq; nauibus instructis,Peloponnesum eiq; inferiores hasulas vexabant,eodcm Photio, quem supra diximus nauarcho. contra quos idem Patricius NicetasOryptias profectus, secundoch & prospero ventovsus,diebus paucis Constantinopolim peruenit, &ad Cenclaraeum portum classem appulit, quumq; cognouisset hostium naues,eas Peloponnesi partes,quae magis ad Orietem Vergunt,praedari, Methonem & Pylum,ac Patras, locaq; Coriniso propinqua,sapiens capit prudensi consilium , recusans enim Peloponnesum circuire per Rnarum de Maleum,ac mille millium passuum longitudinem incassum metiri, dc interim opportunitate temporis priuari, nocte statim, ut se se habebat per Isthmum, Corinthi, usus opera frequentis exercitus, per siccum ad illud

mare traijcit naues, in quas imposito exercitu, opus aggreditur . itaque hinstes , qui nihil de ipso audierant, repente adoritur, insperatoq; metu Conta sis ac perturbatis eorum consiliis , ne consistere quidem', aut Virtutis me.

minisse eos permisit, sed statim coegit de fuga cogitare, alijs igitur ex hostium

. nauibus

105쪽

Historia. 4

nauibus incensis, aliis depressis, Barbari si partim gladio caesis, partim in profundum demersis, ipsisq; praesecto nauium interfecto, reliquos per Insulam dic si pari coegit:quos ipse pollea irretitos,uiuosq; captos, diuersis affecit suppliciis, alijs carnis cute detracta,&ijs praecipue, qui Christi baptismum negassent: hoe

ab ipsis tantum auferri, ac nihil Proprium asserens, alios loris caedens , a capitis vertice usque ad talos non sine naud mediocri cruciatu, alios funiculis appensos, deinde in lebetes bullienti plenos pice demittens: alios alijs omnis generis tormentis excrucias: quibus perfectis metum ipsis iniecit, segnioresq; reddidit,nc contra Romanum imperium amplius exercitu mitteret. alia item naualis vis

ab Occidente, veluti quidam turbo, aut procella in Romaniam inualit . etenim Aphricae Dux maximis nauibus, sexaginta numero, instructis, contra Romanum Imperium profectus est. & interiecta loca praedatus multisq; vicis captis

usque ad Cephaleniam,&Zacynthum insulas peruenit. Statim igitur is, qui post

'icetam, naiialibus copiis praefectus fuerat, Nasar hic erat, cum frequenti classe triremium,aliarumq; celetium nauium, contra ipsum mittitur. qui celeriter na- Nigans secundoq; vento usus, breui tempore Methonem peruenit,sed statim in-υaἹere tali de causa prohibitus est, ex delectis enim non pauci periculum metuentes paulatim occulte aufugerunt, quorum desectione opportuna celeritas duci sublata fuit: non enim censuit temere hostes inuadendos, inermibus ac nudatis nauigijs, verum quod acciderat, per celerem nuncium Imperatori sit gnificat . qui )icto citius eos, qui defecerant,vivos cepit, poenamq; Vt eo excplo reliqui deterrerentur, infligit. iussit enim nocte triginta viros numero ab ijs Saracenis, qui in praetorio detinebantur, capi, corumq; ora suligine immutari, & ad Hippo)romum:adductos loris caedi, ignominiaq; notatos, in Poloponnesummitti, ut pote, qui sum auctores fuissent, ibiq; , unde fugerant, interfici ; quod

factum cst, trigintal in crucem acti sunt Saraceni, ut desertores videlicet loci, magnuam in omnem Romanam classem metus peruasit, omniq; abiecta mollitie, & deliciarum cupiditate ducem ipsum, ut se in hostes adduceret, horia tabantur. Interea ipse reliquo ex iis militibus qui in Peloponneso erant, suppisto exercitu, & adiutore, ac iocio assumpto loci praetore, ad inuadendos hostes se se comparat. Quum vero Saraceni iam arroganter fremerent, multaeq; timiditatis Romanum exercitum ad pristinam segnitiem condemnarent, multam

licentiae suis nauibus ad praedandum, in quae incidissent loca, exirent; de repente prope iplos apparuit Romanorum Nauarchus, datoq; signo, nocte de improuiso hostes aggreditur, qui neque consistendi, neque sortiter propugna-di, spatium ullum habentes, ignobiles S inglorit, interfecti sunt. naues scum nautis igne consumptae, reliquas illaesas tamquam munus aliquod Dux Nasar Deo dicauit,templo, quod est in Methon ecas elargitus, quem ob res gestas collaudatum, Imperator russit ulterius procedere. Igitur quum propter iis periores prosperos successus promptus esse exercitus in Siciliam tranunittit, ibis urbes omnes Carthaginensibus stipendiarias factas inuadens, atque diripiens in suam

106쪽

Ioannis Curopalate

potestatem redegit, atque compluribus oneratijs potitus est nauibus . quarum merces cum alia multa preciosa, tum vero olei copiosa vis, quod eo vilis praethredactum asserunt, ut in singulas libras obolo venderetur, eademq; classis quum ad Italiae partes traiecisset, cum Romanis, quae illic erant copijs, quaruml Pr copius Imperatoris proto uestiarius, de Leo Patricius, Thracum Macedonumq;Prςsectus, quem Apostypem vocabant,duces erant,coniuncta memoratu,ac laude digna gessit facinora. nam & classem, quae ex Africa rursus transmiserat in i sula Stelis, ci occurrens, debellauit, atq; oppida, quae ab Agarenis detinebantur, in Calabria,& Longobardia, exceptis paucis, e barbaris manibus liberauit, Romanos Imperio salua restituit: & Natar, classisl Romana cui ipse praeerat, talia trophea diuina ope est consecutus, multisq; cum spolijs, & victoriae coronis ad Imperatorem redi j t. pedestres Vero copiae in Longobardiam non omnino inuidam Nemesim effugere,verum strenua quidem & splendida secere facinora, sed ob discordiam & contentionem, quae in ipsa pugna incidit, maior Dux exercutus periit. quum enim Leo dissentire coepisset a Procopio, nescio qua de causa,&antequam reconciliaretur, commissa cum hostibus pugna, Apostipes cum Thracibus ac Macedonibus in dextro cornu pugnans,& hostium victor, multam S racenorum fecit caedem. in altero vero Procopius cum Sclauonis, & Occidentis

militibus oppossitus, ab aduersarijs opprimebatun, quumq; ei laboranti propter superius dictam discordiam , nullum misisset auxilium collega, inclinata est l)ars illa, quae cum Procopio erat, &fusa, sugatam,& ipse strenue ac viriliter pr latus in ipsa pugna gloriose occubuit. Leo vero, quum vellet aliud praeclarum facinus edere, calamitatemq; tegere, quae ob ipsius discordiam accepta silerat, cum suis militibus, & ijs, qui ex clade superfuerant Procopij, Tarenti castrum, quod ab Agarenis tenebatur,expugnauit,omnemq; populum, qui in ipse erat, captiuum abduxit, ex quibus quidem rebus de militibus abunde profuit: & Imperatori spolia adduxit: non tamen hac re placauit Imperatorem, qui cognita caedis Procopi j caula,& magistratu ipsum abdicauit, & extorrem ad Cottaeum, ubi domum habebat, relegauit. Et quum Baianus Princeps equisonum ipsius;& quidam alij ex eius ministris, eum accusantes, ut condemnaretura aucto

res fuissent, hoc cognito Bardas,& Daid illius filis, Baianum interimunt,Veritim ob tale facinus Regis iram, assumpto secum Patre, in Syriam fugere contendebant. quo audito Imperator, sodalitatis Praesectum cum quibusdam militibus missum sestinare iustit, eosq; ex itinere reti ahere, qui adhibita celeritate eos in Cappadocia consequuntur, recta in Syriam cursum contendentes. quumq; eos ulterius progredi prohibere vellent, resistentes inuenere: commissam pugna duo quidem filis dimicantes cadunt, ipse vivus captus ad Imperatorem perducitur , ac secundum leges iudicibus traditus condemnatus est, alteros oculo, & altera manu priuatus,& in reliquum in exilium missus,in Mesembria consenuit.Int rea vero duin haec ad Occidentem per Imperatoris duces gerebantur, Arabes a Meridie Imperatorem otiosum rati, & idcirco audaciores effecti, rursus mariti-

107쪽

Historia. 43

mam prouinciam suscipiendam decreuere. Igitur aedificatis nauibus in .ssigypto, α in maritimis Phaeniciae, ac Syriae urbibus, contra Romanos exercitum adducere cogitabant, missis prius exploratoribus ut intelligerent, quo in statu Imperatoris res essent, neq; tamen Imperator caecam,Vt Homerus ait, habuit speculationem,uerum cognitis omnibus quae in Syria fiebant; ipse quoque aedificatam idoneam classem in regia urbe detinebat; quidnam futurum esset expectans;&ne otiosa classis ipsa, inutilis ad resistendum fieret ; parit enim, secundum Postam, nihil boni otium temerarium, in aedificio Templi, quod ad aulam Regiam, tunc extruebatur,in nomen siluatoris Nostri Iesia Cniisti,& militiae principum, atq; Eliae Thesbitae,iussit eos inseruire, paratos, ut quum Syriae fines egrederetur Hassis, ipsi instructi mitti possient, qui illis resisterent; & imperator ita res procurauit. Saracenorum autem explorator, quum Constantinopolim peruenisset, paratas offendissct omnia,ad eos, qui milcrant reuersus, quaecumi Viderat, renunclauit, qui deterriti,ab incepto destitere.Carthaginenses autem rursus propter superiores clades veriti, ne in suam regionem Romana classis mitteretur,naues idoneas aedificarunt. sed quum iam ver appetisset,& nullum missum ab Imperatore cognouissent exercitum, suspicantes alijs in rebus Imperatorem ipsum occupatum Siciliam classem appellunt; de Siracusas urbem inuadentes obsidere,agrosq; regionis incendere, ac praedari; de quibus omnibus quum a Siciliae praetore certior factus esset Imperator, statim naualis ille exercitus ante paratus, atq; in templo condendo occupatus,in Siciliam mittitur, Andriano Patricio Nauarcho, qui quum soluisset a Constan tinopoli, haud prospera nauigatione usus, vix ad Pele. ponnesium peruenit,classemq; ad Monem basiam appulsa, in portu, qui accipitris vocatur,secundum ventum expectabat. ibique diutius commoratus, quum nollet per tranquillitatem remis uti, neque cum aduersis fluctibus contendere, Arrenis ad oppugnationem vehementius incumbentibus,Vrbs capta est, multa in ipsa secta caedes reliquisa; captis ipsa urbs solo est aequata, incensis sacris in ipsa templis, quae ad hanc usq; diem adeo celebris & gloriosa fuerat, quaeq;

multa barbarorum bella propulsauerat, temporis momento gloriam omnem amisit. quod acciderat Adrianus ad hunc modum percepit: Locus est in Peloponneso, qui vocatur Palus, propter siluae, quae ibi est,densitatem, hoc sortitus

cognomentum . hic Romanorum classis in statione crat. quadam igitur nocte,

quum daemones illic habitantes inter se colloquerentur, audierunt Pastores heri captas & solo aequatas Sy racusas, diuulgatam ab alio in alium fama, ad Adrianum quoque peruenit, qui accersitis pastoribus diligenterq; interrogatis, comperit quae audierat illorum verbis confirmata. quumq; vellet suis auribus ipse ea percipere, per ipsos daemones percontatus, audiuitiam captas fuisse Syracusas, animi autem molestia, ac lucrore astectus,rursus quasi resipiscens, semetipsum consolabatur, non credi oportere iudicans dolosis daemoniorum verbis, not

uiis interim diem,ac decima die post, nuncii venere ipsi, qui effuserant, in Giunium narrantes . A quibus certior factus Adrianus statim viscessit, ερ adi Constan

108쪽

Ioannis Curopalate

Constantinopolim cum classe peruenit, & ad magnum templum supplex consugit. venim hoc perfugium nihil ipsi profuit,ut omnem prorsus poenam effugeret, inde enim abstractus in exilium pulsus est; Mittitur autem Stephanus, cognomento Maxentius,Cappadox,cum Thracibus & Macedonibus, Cappadocibusq; delectis, Longobardiae Dux . ad quam quum peruenisset, & propter

imbecillitatem, ac mollitiem, nulla re gesta memoratu digna, magistratu abdicatur, in cuius locum mittitur Nicephorus ille, secundum Phocam, nomin tus , vir industrius, qui secum duxit idoneum exercitum, & Manichaeorum i gionem,cui praeerat Diaconi retes ille Chrysocheris: igitur quum ad locum pem uenillet, cum Stephani copijs coniunctus, multa ac memoratu digna contra Saracenos trophaea erexit. primum enim oppositos sibi in acie hostes in fugam vertit, deinde subegit urbem Amantiam, S Tropas, Sanctamq; Seuerinam ,

alijsq; pluribus praelijs, & congressibus hostes debellauit, & militares gestae res

Basilas tempestate tales ac tantae fuere. ipse vero maximum Martyrem Dionae

dem pretiosissimis thesauris, iplendidisq; muneribus ornauit. & possession uin

largitione, annuisq; redditibus, auxit Rempub.omnibusq; modis extulit,ac locupletavit: & Danehdis filium, quem fraternitatis spiritalis vinculo sibi conciliarat, protho alariorum dignitate honestandum curauit, eiq; maximam libertatem concessit. Danelidem vero anum, ad se accersivit. quae quia non poterat equo vehi,in lectica collocata, & a delectis trecentis fana ulis tu uenibus, ac sertibus,qui vicissim lecticae onus excipiebat, iter suscepit. Haec ingressa urbium Repinam, facto,Vt mos erat, in Magnaura conuiuio, ad Imperatorem honori fice Introducta est, cui sumptuosa dona adduxit, quae singula commemorare siquis Velit, scripturae ostendat imperitiam . quum autem vicissiim illa liberaliter ac pro dignitate tractata esset, in Constantinopoli, quamdiu ei libuit, commorata,in suam tediit Patriam: quae in sequenti tempore iterum ad Regiam urbem se contulit; mortuo enim Imperatore Basilio, quum Leo illius filius excepisset

Imperium,rursus cum similibus donis ad eum anus accessit, quo salutato, luaruml facultatum scripto herede, domum reuersa paulo post naturae concessit: verum haec pollea accidere. Basilius autem Imperator sacrorum templorum, quae superioribus terrae motibus conuulsa,&conquassata fuerant, quaedatri etiam funditus deiecta, curam dignam suscepit,alijs recens conditis , alijs coli bentibus resectis, aliis item ornamentum,ac decorem adiunxit: Primum enim

Dei magnae Sophiae templi Apsidem, magnam sublimem , in multas partes duscissam, ruinamq; minantem,artificum peritia compaginatam,tutam,stabilemq; essecit; in qua Dei genitricis imaginem, vinis infantem sustinentem, depinxit, ac Petium, S Paulum Apostolorum Principes, ad utraml partem collocauit reliquasq; ruinas, 5 dctritas partes murorum instaurauit, annuos item redditus imminutos auxit; quum ob olei penuriam parum abesset, quin sacrae lucernae extinguerentur, maxime possiellionis dono, quod Mantaea appellatur, lumen perpetuum lucernis, quod numquam extingueretur, subministrauiu& Hym-

109쪽

nopolis Acri templi, id est diuinas laudes celebrantibus, obsonia copiosius tribui curauit ex annuo possessionis redditu ; tarum s Apostolorum templum, quod pris inum decorem amiserat, fulcris, & earum parti una, quae consumptae

erant , inllauratione unitum ita refecit, ut recenter conditum videretur, & Dei

genitricis templum in sente, quod priscam pulchritudinem a iniserat, renouauit alterum ite Dei genitricis templum,quod Sigma Vocatur, quodq; motu terrae paenitus exciderat, a fundamentis instaurauit, dc stabile, ac pulchrius, quam prius se erat essecit. Templum quoque in Aurelianis Stephani Protho martyris, quod usque ad pauimentum corruerat, a standamentis iterum conflauxit; duo item Templa Ioannis Baptithe, in Strobilaea, & Macedonianis, at terum a iundamentis, alterum ex maxima parte reficiendum curauit: Templum quoq; Ap

stoli Philippi,& euangelistae Lucae ad Occidentem situm, quae graui ruina exciderant, a fundamentis iterum condidit, magnum etiam delubrum fecit Mocij Martyris, cuius aditum ad terra deiectum, ita ut secta mensi frangeretur, adhibita diligentia restituit, ipsiq; vicinum Andreae primo uocati Templum collapsum, in pristinam Drmam redegit,&Sancti Romam,& Sanctae Annae in secundo, & magni Martyris Demetrii, re Martyris MLiliani in Rabdo,& ex veteribus noua fiecit. Ad haec Sancti Nagarij collapsum erexit, & in rostris Domini templum Christi resurrectionis, Analtasae Martyris elegantissimum adornauit, lapideum pro ligneo tectum fabricatus; & illud Platonis maximi Martyris collapsum restituit, & ipsi propinquum gloriosoru in Martyrum Hesperi, & Zoes condidit,

in Martyris Acacii in Heptacato ruinam minans, ne corrueret, instaurauit, & similiter Prophetae Heliae, ad Petrium, splendiderenouauit, nouum lconstruxit in aula regia in nomen Domini Chris hi, & Principis Angelorum Michaelis,&Heliae Prophet itemq; Dei perutricis,& Nicolai celeberrimi Episcopi pulcherrimum Templum hoc, quod nouam ecclesiam appellant, sermositate, pulchritudine , & decentia nulli alij, cedens, aut exuperandi, vel adaequandi sibi locum relinquens: annum item redditus idoneos eonstituit ad usum luminum, & Saacerdotum hymnosi celebrantium; & quid longioribus opus est verbis ripsernopus spectatoribus protriam pulchritudinem, de sumptuo magnificentiam repraesentat: alia inulta iacta templa in Palatio aedificanda curauit,in nomen Heliae Prophetae, & Martyris Clenientis,& Saluatoris Christi, & Apostoli Petri, &principis militiae,quorum pulchritudinem exprimere ne poetica quidem posset magniloquentia; multa quoque erexit in regia, quae vocari possent regia regiorum, quae connumerare necesse non est; opus item huius Imperatoris est, domus, quae mongana dicitur: altera, quae noua appellatur, quas tali consilio construxit, quuin enim publicas res nollet in usibus propriis consumere, isti uia modi domos aedificauit,& annuos redditus ipsis ex agricultura idoneos constituit, a quibus regium conuiuium ipsius & eorum, qui ab ipso vocati essent, per totum annum copi bium, &iustum sumptum habiturum esset, fibricatus estitem palatia in sentibus; deca, quae in hicraeis erant,adornauit, purgata cisti

na,quae

110쪽

Ioannis Curopalate

na, quae terra oppleta fuerat, quod eam Heraclius Imperator exaggeratam es cerat,arborum, holerumq; hortum.quod item in susis fecit, intra palatium, & iblius, quae erat ad Magnauram, de quae inter Iustiniani triclinium de lausiacum . nam Heraesius,quem modo diximus,lmperatoriquum a Stephano philosopho; qui eius ortum fuerat curiose per scrutatus: didicisset fore,ut aqua vitam sinuet, cisternas exaggerari curauerat. expurgatam igitur regiam in hicraeis in pristinam formam rest uit,& pro horto, aquarum abunde Δ lympi de fluentium effecit receptaculum . in foro quoq, elegantissimum templum condidit, in honorem Dei genitricis, ut negotiantes haberent orationis comum, si quando negotia

eos diutius retardarent; & sancti Phocae templum in steno constructum: ado natumq; , monachorum domum effecit, annuis redditibus idoneis constitutis, quae necessaria ibi se exercentibus lassicerent. renouauit etiam magnum

Templum principis militiae in Sosthenio iam collapsum, de ad eam, quae nunc apparet,pulchritudinem redegit. plures item iudaeos munerum pollicitationubus, de largitione,& pretiosis donis allectos, ad lacrum baptismum suseipienduattraxit,& Bulgarorum genus, quod nuper diuino se cultui addixerat, misiis eo religiosiis Monachis, & virtute praeditis sacerdotibus, in fide confirmauit: de Rhos , percusso cum illis scedere, ut salutaris baptismi participes essent, auctor fuit, misso ad eos Archiepiscopo. verum miraculum illud, quod accidit operae

praecium est enarrare . nam quum adhuc superstitione detineretur de ipse Princeps,& proceres illius,atq; adeo omnis natio, suumq; prillinum cultum examinarent, &Christianorum fidem Archiepiscopum illum, qui ad eos nuper Venera accersitum Princeps interrogauit, quaenam essent ea, quae ille annunciaret,

quaeq; ipsum docere possent . qui quum sacrum diuini euangelii librum protulisset,& quaedam miracula recenseret a Deo, quando humana serina assumpta, apud homines erat, facta; nisi aliquod Rhos multitudo respondit, simile nos conspiciamus : & maxime quale asseris trium puerorum in sornace, nequaqua tibi credituri sumus: ille vero numquam mentienti fide habita verbo illius, qui dixit,quodcumq; petieritis in nomine meo accipietis,& qui credit in me, opera, quae ego facio, & ipse faciet, de maiora his faciet: dc si inquit, haud licet tentare Dominii Deum,attamen sit ex animo decreuistis ad eum accedere, petite quod- cinni vultis. & hoc faciet omnino, propter fidem vestram Deus, quamuis nos

minimi simus,&indigni,ipsi autem statim petierunt,diuini euangeli j volumen in ignem a se incensum proijci quod si illaesum seruaretur, ad eum se accessuros Deum, qui ab ipso praedicaretur,visum est id faciendum, & quum Sacerdos, sublatis ad Deum oculis, ac manibus dixisset, ostende gloriosum sanctum nomen tuum Iesu Christe Deus noster,in oculis nationis huius, in sernacem proiectus est euangelii liber, incensam fornace ad horas aliquot, ac deinde paenitus extin cho M cons umpto igne,iacruin illud volumen inuentum est permansisse inui latum,atq; illaesum,nullo ab igne accepto detrimento; quod conspicati Barbari,& miraculi magnitudine perculsi, sine ulla controuersia, ad baptismum consuet sere. Hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION