Cypriani Soarii Societatis Iesu De arte rhetorica libri tres. Ex Aristotele, Cicerone, & Quinctiliano praecipue deprompti. Nunc ab eodem recogniti, & multis in locis locupletati

발행: 1585년

분량: 218페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

CYPRIANI SOARII

SOCIETATIS

D E ARTE RHETORICA

LIBRI TRES.

Ex Aristotele, Cicerone, & Quinctiliano principue deprompti. Nunc ab eodem recogniti, o multis in locis locupletati.

6쪽

SOARIVS CHRISTIANO LECTORI S.

0 N. G E profecto melius , atque prudentiuου studijs suis consului, qui

optimos auctores in omni disciplinaram genere legendos sibi atque imitandos proponunt, quam qui, his neglectis , delectu omni ac di crimine remoto quosvis cupidissime sequuntur. Quod si quis

vetera paullo altiva rπetere Noluerit, quocunque se animo ct cogitatione conuertet, hoc ita esse comperiet. Ut enim alios omittam, qui ιn bonarum artium

sudijs liberalissimis Iuni do,rinisque versati , fatis

conflat Platonem ingenio,doctrina, ct copia dicendi longe omnibus superioribua praestitisse. ergo ex eius disciplina quot viri,quanta scientia, quataque tu suis fudηs Hrietate, copia, quam admirabiles extite runtὶ Atque,H alios sileam, quorum scripta tempo'rum iniuria perierunt, illi o aristotelem summum philosophum, Demosthenem, omnium oratorum facile principem,proculdubio debemus. Siquidem Aria. stoteles totos viginti annos Platonem audiuite De Mosthenes vero eumdem nonsolam audiuit,sed etiam lectitauit. Quid Ciceronem ad tantam in philosophia, O cloiuentia decua eueait E An non Platonis, Aria. i sole

7쪽

stotelis o Demosthenis imitat Fims non sit, si is

Ita eos numerare, qui ex Aristotelis disciplina in omni doctrina ct ingenij laude praestantes prodierunt. Tanti refert, quem imiteri quem lega quem admireris. Hoc intelligentes nostra societatis praeceptores, ex eo tempore quo iuuentutem virtute, ct litteris in-Jormant,eos auctores discipulis exponunt,qui praeter ceteros in Dogenere floruerunt. Qua de caussa molestus etiam ferebant,nullum esse libru- veterum scriptorum, qui adolsentibus,discendi cupidis primum aditum ad eloquentiam aperiret. Non quod doctrina dicendi parum Latinis litterisset illustrata, nam

suinctilianus de ea diligent semesimul doctissime

scripsit, ct tu libris Ciceronis tantum en cura, tan-rum suauitatis, elegantia atque doctrinae, ut ne apud Graecos quide aut pluribus,aut melioribus praceptis orationis facultas sit exornata :sed quod ad primam tironum institutionem eorum scripta minus sint a commodata.Quid enim discipulis ad haestudia ingredientibus explicaremi P QMinctiliam libros 3 sunt illi quidem, ut dixi, flumma diligentia, gulari iudicio, summa etiam eruditione conscripti. at ita i longi,

sc nonnumquam obscuri, H maius otium, ct acrius iudiciu desiderent. Partitiones oratoriasy at ita flunt breues,ct concha; re multas ct magnificaa eloquen- ria opes constructas, ct reconditas nimis anguste coarctent.Libros de oratore ad Quinctum Fratrem e uin dialogo sunt scripti. praecipuas autem in illis pamtes babent L. Crassus, ct M. Antonius, homines, ut dignitate , se eloquentia in Romana Repub. maximi; qui minora ista, sed discentibus in primis

8쪽

n tessaria ectet iter troensigunt rhua vero sint a Vus guri intelligentia magis remota, ea, non facile dixerim,ornatius ner an copiosius prostePantur. Huc accedit, quod dum Crassus perfectum , Antonius communem informat oratorem, magnis altercationibus

qui dialogorum est mos, in contrarias partes digerituri quod mediocriter quidem eruditu, qui iudici, iam aliquid habent, no solum magnam ct ingenuam dei ctationem, sed mirabitu etiam utilitatis fructum affert,tironibus non item, qui di putationis vim atque incitationem adspiciunt, vestigia ingressumque vix imtuentur. Duos de inuentione libros puero sibi inchoatos , ct ruges cicero excidisse in irmat, propterea quod nec orationis expolienda ct conformanda rationem docent, nec inueniendi fontes ab Aristotele demonstratos aperiunt. Itaque multa in eis pracepta sunt, quae, editis postea libris, idem Cicero improbavit . Libri vero ad Herennium , a quocunque isti sint Icripti,similem inueniendi viam demonstrant,ct qua dam de statu , multa de verborum sententiarum

continent ornamentis uiuersa ab his, quae Cicero, Ouuinctilianus eisdem de rebus tradiderunt. Topicorum liber tantum modo declarat viam ab Aristotele inuentam ad reperiendum in omni oratione argumen'

tum : ct quoniam ad Trebatium iuri iconsultum striaptus est, exempla habet ex intima iuris scientia de sumpta, qua vis; eo sunt discilla, vi sua obscuritate multos ab eius libri lectione reiiciat. In oratore Nero ad Brytum qua sit optima species, ct quasi MVra d cendi Cicero disertissime exponit. Sed cfi ad Brutum

9쪽

Itidluis vehementer conducunt, breuiter percurr l, , vel paene praeterit . Quae vero de orationis numero mirabiliter praecipit, ut adeuntibus ad eloquentiam utilia sint, ordinem alium, edi exemplorum lumen desiidhrant . His de calvis cupiebant noliri praece plores , Ni omnes eloquentiae partes explicatae definitionibus , exemplis illostratae ex Aristotelis sententia, Ciceronis vero ct .nctiliam non sententia solum, sed plerumque etiam νerbis aliquo libro, via,

o ordine comprehenderentur. Futurum enim extinyimabanis idfere ut discipuli simul cum vulgaribus Rhetorica praeceptis illa magis recondita de argumentorum locis, de amplificatione, de orationis forma ct numero perciperent . Quam ego prouincia cum eorum Noluntate suscepissem,quibus libenter vi ta mea rationes commisi, his tribus libris dicendi praecepta, quantum exiguae ingenis mei vires escere, o consequi potuerunt, complexus sum, Ni iuuarem adolescentes ad legendos Aristotelis, Ciceronis σQuinctiliani docti mos libros cluibus eloquentiae Ioutes contine tkr. Neque vero ignoro multa horum, quae a veteribos sunt tradita , ab his a quibus defendi aquius erat,editis etiam libris oppugnari. Sed cum a

multis qui singulari doctrina sunt praediti, eadem de fensa simi, mihi consilium fuit, de his, quae tot doctissimorum saeculorum approba sit consensus, nihil sine

ratione mutare Immo vero te Christiane lentor vehementer oro atque obsecro, ut hanc libidinem temere contradicendi veteribus scriptoribus de animo tuo penitus euellas,ne ad eius perniciem longius deinde Ier

par. in simul atque cupiditas hac ad ingenium

10쪽

tanquam fax ad materiam adhaesit, incrediliti dictu est,qus continuo excitet incendia. Illud etiam tibi persuadeas velim, nos niihil magis cupere, quam ut virtute ct litteris maxime sis ornatus , Ni Cbrilio Iesu, qui est parens O farus vita nostra, gratussis iucundus.

SEARCH

MENU NAVIGATION