Dissertatio medica inauguralis, de epilepsia ...

발행: 1799년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

3쪽

DISSERTATIO MEDICA

AUGURALIS,

5쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS,

D. GEORGII BAIR D, SS. T. P.

ACADEMIAE ED IN BURGENAE PRAEFECTI ;N E C N o NAMPLIssIMI SENATUS ACADEMICI Consensu; Et NOBILISSIMAE FACULTATIS MEDICAE Decreto:

PRO GRADU DOCTORIS,

suΜΜISQUE IN MEDICINA HONORIBUS AC PRIvILEGIIs RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS ;

Eruditorum examini subjicit

GULI ELMUS MOTHER BY,

REGIOMONTI - LORUSSUS ; cIETATIS MINERALOGICAE Q T JENAE FLORET, SODALIS Ad diem 12. Sept. hora locoque solitis. Jactor, Crucior, Agitor, Stimulor.

ED IN BURGI:

XCUDEBANT C. STE TART ET SOCII, ACADEMIAE TYPOGRAPHI. V DCC XC X.

7쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS,D E

A PILEPSI A.

Or; EsIT Us fortasse, qua de causa Epilepsiam elegerim, nec alium morbum, de quo dicerem, quaerens egometipse responderem, quin ita egisse mihi licuerit tNegativum solummodo responsum reddere possem, quod, quum neminem fuget, cur auctor prorsus evaserim, satis esse existimo. Nam etsi morbus, de quo mihi sermo est, scriptoribus de re medica vel antiquissimis jamjam no-

8쪽

DISSERTATIO MEDICA,

tus fuit, quamvis ab eorum tempore usque ad Ilo stros dies persaepe fuerit pertractatus, etsii ita, dico, via quidem trita et maxime usitata incedo, spem tamen in pectore alo, me, si justo tantum ordine, quae ad materiam propositam pertinent, collocavero, laborem non plane inutilem suscepisse; gratum quinetiam forsan iis, qui ex fontibus ingenuis' hauriendo vacare non potuerint. Epilepsia, a Graecis divinae originis habebatur, et nomine sacri morbi, Rροι νοσος, a Diana hominibus immissa credebatur. Herculem ipsum ea laborasse, nonnulli sunt auctores, Herculeus morbus quia vocari soleret. Εmblema verum valOris, roboris, corporisque virium, uti Hercule8 repraesentatur, morbo hujus indolis subjectum ima ginari, absurdum mihi videtur. Melius obser-Vat inde Arteseus, omnia, quae magna sunt et excelsa, Herculea Vocari. Ominosum apud Romanos erat malum epile-

Pticum, nec fausti praesagii; comitialis inde ab iis morbus dictus, quod, quum quis parOXysmo correptus fuerit, comitia subito solverentur; iram

deorum

9쪽

DE EPILEPSI A. deorum nempe hoc modo claram sibi fieri opina

Lantur.

Sed et nos hodierno adhuc tempore, quamVis non ac veteres superstitiosi, maximum Epilepsiae tribuimus honorem; crudelissimus enim est omnium fere morbus, atque nulli aetati, nullae orbis terrarum regioni parciens, saevit in humanum genuS, miserosque, quo8 eXtorquet, nec Vivere necinori sinit.

DIAGNOSIS.

Symplomata Epilepsiae propria, numero, indole et vehementia insignia sane observantur, morbumque gravissimum esse demonstrant. Pro morbi gradu, pro ejus duratione aeque ac pro singulorum, quibus imperat, aetate, constitutione, genereque vivendi, vi quidem symptomata diversa sunt, omnia autem, horrida visu, systema praecipue nervorum et sensorium ipsum commune acerrime affectum clarissime testantur. Pathognomonica morbi signa quando enumerabo, illa omnia sub ea denominatione amplecti velim.

10쪽

4 DISSERTATIO MEDICA. Velim, sine quibus nunquam vel rarissime tantum nobis obviam sit Epilepsia. Non quidem ignoro, signa pathognomonica sive diagnostica,

si strenuo rem arguimus, ea sola intelligi, quae, nullo prorsus alio propria, nostro tantummodo morbo inhaerent; hac tamen virtute verbo uti si vellem, jysto arctius neque satis luculenter morbum delineare me crederem. Pingere itaque magis mihi liceat morbum, quam scholastice ante

oculos ponere juVenum, quos impressione subitanea, per intuitum quasi accepta, fortius et penitus magis edoceri, quam si verbis moniti fuerint

sesquipedalibus litterisque mortuis, eX propria experientia optime scio. Rei me accingam :Accessus epilepticus interdum tam vehemens est ut mortem subito inferat; plerumque vero est affectus periodicus per circuituS, nunc CertoS, DUAC varios, rediens. Opinati exinde quidam sunt, morbum huncce in his intervallis siderum revolutiones, praesertim conjunctiones et oppositiones

sequi '.

Tam ' Mead, De Imperio soli s et lunae.

SEARCH

MENU NAVIGATION