Dissertatio physica, inauguralis, de pubertate ...

발행: 1781년

분량: 44페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE PUBERTATE.

accidit, aliquid detrimenti ex eo capit, Optimum remedium sanguinis detractio est :Hinc menses ex plenitudine generali pendere, admodum clare patet. Quare foeminae prae viris ad plenitudinem proclives stat, ratio apparet. Mulierum vasa sanguifera ex illis maribus propriis magnopere discrepant : Arteriae laxi OreS, capaciore8, et minUS resilientes ; ve nae minore8, et paululum rigidiores, prorata parte, in f Oeminis quam in maribus fiant. Ex arteriarum et corporis totius laxitate propria, plenitudinis igitur foemineae causa pendet : Non enim, ut opinantur quidam, summo vigore et Vi nerVOsa praediti maximam sanguinis copiam Parant. Hanc observationem antedicta probant; in temperamento etiam sanguineo dicto, in quo laxitas modica valet, sanguinis copia maxima gignitur ; et in temperamento melancholico dicto, etiamsi rigiditas et vis muscularis maxima adest, sanguinis copia

32쪽

24 DE PUBERTATE.

Nunc horum argumentorum Vis, quibus probari videtur, sanguinis fluxum menstruum ex plenitudine uteri ipsius oriri, perpendatur Oportet. Primo, es foeminis tabe pulmonali laborantibus, sanguinem eX Utero periodice manare dicitur. Huic ob

jectioni tamen responsio est, phthisi pulmonali laborantibus ad plenitudinem et di-athesin inflammatoriam dispositionem insignem esse : Pulsus plenus, levatio morbi ex sanguine detracto, et sanguinis crusta alba tenax, probant. In hujus morbi stadio, cum ad plenitudinem dispositio omnis sublata fuerit, et debilitas magna adsit, vi consuetudinis menses redeunt . De consuetudinis potestate in corpus humanum, Pauca postea dicenda sunt. Secundo, sanguinem mensibus instantibus abstractum, fluxum haud reprimere asseritur. Huic argumento respondetur, circa Periodum menstruam, ad

Hoc tamen non semper accidit: Docet enim exisperientia, quod non solum in phthiseos progressu, verum etiam in ipso morbi stadio primo, menses periodice redire saepe desinunt.

33쪽

DE PUBERTATE.

ad sanguinis detractionem adeo adversas eia se foeminas, ut res ipsa adhuc incerta restat; mulierum enim exempla, morbo niuio laborantium, haud possunt proferri, quae sanguinis quantitatem abstrahi sinerent. Qui bus in morbis igitur necessaria sit venaesectio λ Nonne in pneumonia, rheumatismo acuto, et in morbis ex diathesi inflamma toria pendentibus t In his tamen affectionibus, fere adest plenitudo morbosa : Hinc

ex mensibus per sanguina re detractionem, in morbis inflammatoriis, minime repressis, opinio nostra nequaquam refellitur. Si exempla possunt adduci mulierum, nulla plenitudine morbosa laborantium, e quibus, paulo ante aut dum menses fluebant, sanguinis quantitas detracta fuerat, mensium reditu nec impedito, nec quantitate imminuta ; dicerem, tantam esse in corpus humanum consuetudinis potestatem, ut eXcretiones, per longum temporis spatium minime interpellatae, persistant, quamvis fluidorum copia minor quam antea corpori

dsit. Ad hocce probandum, eXemPla

quaedam

34쪽

quaedam notissima positat adduci. Sic illi,

qui, circa intervallum temporis constitutum, ad sanguinis detractionem assueti fuerunt, illa intermisia, maXima incommoda pati s lent, quamvis minor copia sanguinis in va-s18, quam antea, contineatur, &c. Haud igitur mirandum est, ex sanguinis quantitate semel detracta, fluxum menstruum haudquaquam turbari ; excretio quoniam ista, per annorum seriem certis intervallis constanter regressa, nunc consuetudinis lege sustinetur. Nullus tamen dubito, si vis consiliotudinis, ex sanguinis detractione frequenter repetita, penituS VinceretUr,

quin illa mensium vicem suppleret. Quidam opinantur esse admodum dissicile, qua se mensis spatio fluxus iste periodicus conveniat, catasam indagare. Non tamen

profecto talis haeret dissicultas ; docet enim observatio sanguinis ab utero fluxum in plethoricis, intervallis brevioribus, re dire quam in foeminis quibus nulla talis plenitudo valet ; in eadem foemina etiam, Propter vitam lautam vel laboriosam, ratione sique

35쪽

DE PUBERTATE.

nesque consimiles, fluxus ex utero reditum admodum variari . Aliis mulieribus, sub finem duarum, aliis sub finem trium hebdomadum, fluxus ille redit ; in eadem foemina interdum per duos vel tres, interdum per dies sex Vel octo, sanguis eX utero fluit Menses tamen intra diem vigesimum septimum plerumque redire fatendum est. Hoc vero ex le-

Neque quaerenda causa est quare haec periodus ad mensem fere fixa est. Ea enim pendet a ratione quae est inter copiam et impetum collecti sanguinis et uteri ressistentiam. Hinc citius haec sanguinea crisis redit, neque menstruum intervallum

expectat, quando copia sanguinis major in plethoricis, in libidinosis, ad uterum determina tur ; Haia ter primae lineae, 86I.' L intervalle de cet Moulement est a peu preste meme dans toutes les nations, et ii y a sur celapius de diversitu d'individu a individu que de pe pie a peuple. Car dans te meme nation, it y a dessem mes qui tous les quin Ze joura sont f ettes auretour de cette evacuation naturelle, et d'autres qui orit jus tu' a cinq et fix semaines de libres. Mais orditi iremunt Pintervalle est d'un mois a quel quesjours pres; M. Buston, Esοire natureiae, tona. 4.

36쪽

28 DE PUBERTATE.

ge corporis humani pendet, qua in certo temporis spatio certa sanguinis quantitas conficitur : Neque magis inexplicabile hoc est, quam quod homines Plerique eandem

fere altitudinem appropinquent, aut Vita humana numero annorum stabilito plerumque circumscripta sit. Quare sanguis menstruUS ex utero PO-tius flueret, explicatu satis facile est. Fluida in partes infra corpositas impulsa, graVitate invita, ascendunt Vasorum copia maxima in uterum expenditur : Uteri arterias vim resiliendi caeteris vasis minorem possidere, eXperimenta docent: Venae sanguinem uteri cordi reportantes valvulis paucis aut nullis instruuntur. Hinc vis a tergo sanguinem propellens, et ad resistentiam tum Venarum tum arteriarum haud superandam Valens, Ut arteriolas minutas

vel rumpat, Vel Vasa eXhalantia dilatet, necesse est. Fluxus hicce sanguineus in maribus non servatur ; organum quia nullum tali u

37쪽

DE PUBERTATE. 29

fui aptatur, nec illis est tanta ad plenitudinem proclivitas. Caeterorum animalium foeminis menses nulli sunt; haec omnia, quia ad excretionem talem producendam necessaria, illis deficiunt Restat jam ut quaedam de chloroseo8 catlsa Proponam. Sententiae diversae de hujus morbi causa in medium prolatae sunt. I. Chloroseos causam ex sanguine menstruo retento pendere, plerique OPinantiar. Talem vero opinionem minime verisimilem puto : Oritur ex sententia antiqua, scilicet, quiddam noxium per fluXum menstruum e corpore foemineo ejici. Ex antedictis demensium causa, sanguinem eX Utero profusum

' Quaedam de si arum genere excretionem sanguinis menstruam pati dicuntur ; hoc vero incertum et haud adhuc bene stabilitum est. Multorum quidem animalium, fortasie omnium, quando oestrum venereum adest, Pudendum externe rubet, et suidi serosi pauxillum e vagina stillat; non tamen excretio ista certis temporibus redit, nec mensibus foeminis propriis quodammodo consimilis

38쪽

so DE PUBERTATE.

sum nil aufferre morbosum, luculenter patet. Sententia praeterea tali pro Vera assumpta foetum per fluidi quantitatem nocentis nutriri, et lae, quod mensium vicem supplet, ex fluidis maternis maxime noci-Vis componi, colligere oporteret; conclusio minime admittenda. Si etiam sanguinis ex utero effusio impedit' esset causa chloroseos, ubicunque menses reprimuntur, ibi chlorosis adesset. Verum docet eXperientia quotidiana, amenorrhoeam sine ullo alio

chloroseos indicio existere posse; in foeminis praeterea illis Viraginibus nuncupatis, prae caeteris magno Vigore praeditis, et quae ad Vigorem Virilem fere appropinquant, menses penitus supprimi, interdum, imo saepe, Observatur. Hinc menses suppressas minime esse chlorose0s causam, satis liquido patet. Qui talem in medium Proferunt opinionem, pro ipsae morbi causa, chloroseos indicium Unum amplectuntur. 2. Consensum Vel sympathiam insignem

inter uterum et totum corpus intercedere,

contenditur: Quandocunque igitur vasa

uteri

39쪽

uteri tonum amiserunt, Omnes corporis Partes debilitari quidam opinantur. Sic ato nia, Vel vis nervosae in vasis uteri defectus, Pro chloroseos causa ponitur. Talem opinionem Parum certam esse, sequens obseruatio monstrare sufficit, nempe leucor- rhoeam per longum temporis spatium Pro

trahi, indiciis istis chlorosin comitantibus minime inductis. Ut hujus observationis

vis atque indoles luculenter appareant, leu- Corrhoeam ex vasorum Uteri laxitate Pendere, ostendere necesse est. Leucorrhoeam in vasis ipsis uteri sedem suam habere, eNassectione hacce menses antecedente et subsequente, et ex fluxu tali mensium vicem. frequenter supplente, probatur ; eX Vasb rum uteri laxitate atque debilitate leucor rhoeam Pendere, eae causis excitantibus, et ex modo ad hunc morbum amovendum maxime idoneo, probatur. Leucorrhoeam

et menorrhagiam indicia multa chlorosi propria inducere, equidem fateor ; nihilominus vero observatio talis lautum mon

40쪽

DE PUBERTATE.

strat, totius corporis debilitatem, tum in leu- Corrhoea, tum in chlorosi, adesse. Si praeterea morbus uterque ex iisdem penderet causis, Ubicunque adesset chlorosis, ibi adesset

3. Atque postremo opinantur alii chlo- roseos causam in ovariis sitam esse. Tali opinioni ipse assentio ; paucis enim oppugnari objectionibus et argumentis validis

vindicari videtur. Argumentum ab analogia assumptum huic opinioni maxime favet. Mutationes, quas circa pubertatem corpus masculinum subit, ex testibus evolutis solum pendere, satis manifeste antea

probatum fuit. Similitudo igitur ista inter testes et ovaria foeminea, et mutationes etiam similes quas corpus Demineum pubescens subit, argumentum graVe atque firmum suppeditant, pubertatem foemineum per ovaria evoluta incitari. Iterum, ovariorum ex brutis animalibus exsectio plane docet, quantum stimulus eorum in corpus animale valeat: Quando ovaria exscinduntur,

SEARCH

MENU NAVIGATION