장음표시 사용
5쪽
6쪽
7쪽
C. Valerius Flaccus carmen, quod de Argonautarum expe- Mitione scripsit Apollonium Rhodium imitatus, incohasse videtur non multo ante annum v. c. DCCCXXIII. certe eo anno Τ. Flavio Vespasiano tertium M. Cocceio Nerva primum COSS. recitavit publice librum primum, cuius in prooemio tantis extulit laudibus pacem in toto terrarum orbe a Vespasiano restitutam, Hierosolyma a Τito expugnata, carmina a Domitiano composita, qui vana quam conceperat imperii occupandi spe deiectus eo tempore mire simulabat poeticae studium ut ait Suetonius tam insuetum antea sibi quam postea Spretum et abiectum. annis insequentibus in carmine exarando occupatus erat Valerius. Verum non licuit ei opus ad umbilicum ut aiunt adducere, Sed immatura ut videtur circa annum v. c. DCCCXXXII abreptus morte substitit in libro octavo in ea carminis parte, qua de Argonautis in Peuce insula a Colchis, qui sugientes persecuti erant, obsidione preSSis exposuit, ceteris quae restabant rebus enarrandis certe duos, fortasse quattuor adeo libros impleturus. imperfectum igitur reliquit carmen neque eis quas consecit partibus extremum perpoliendi adhibuit laborem. cuius rei haud pauca extant in Argonauticis indicia. multa enim insunt incohata magis quam absoluta, multa adumbrata potius quam elaborata, inSunt narrationis lacunae, sententiarum hiatus, dittographiae. id quod in octavo praecipue libro licet cognoscere, in quo haud paucos deprehendas locos hiantes, versus male nexos, Sententiarum ordinem turbatum, unde conicias poetam huius partis fundamenta tantum quaedam iecisse. quibus de rebus cum accuratius disputavissem in libello cui inscripsi 'Studien gu den Argonautica des
8쪽
IVPRAEFAΤI0. Valerius Flaccus' in actis academiae Vindobonensis mox publicando Mitis habui in hoc libro tales locos vel Versus aut paucis verbis notare aut simpliciter uncis includere. id quod propter ea diserte commemorandum duco, ne quis me versus uncis inclusos pro subditiciis habuisse putet. nam luterpolationis in hoc carmine praeter pauca mediae aetatis interpretamenta, quibus genuina poetae Verba expulsa Sunt, nec vola adparet nec Vestigium. Valerii Argonautica quanto opere probata sint ab aequalibus, et honorificum docet Quintiliani de hoc poeta iudicium Inst. 0r. X, l, 90) et permultae, quae in Statii et Silii, qui eadem sere aetate vixerunt, poematis conspiciuntur huius carminis imitationes. atque in primis Statius in Thebaide et Achilleide, marius ut par orat in Silvis plurima ex Argonauticis, veluti descriptiones vel imagines in usum suum convertit et permultos locos magis minusve accurate imitando expressit. sed posterioribus temporibus carmen Valerianum neglectum iacuisse videtur ac tamquam situ Obrutum. nam inter poetas secundi et tertii saeculi neminem qui eo usus esset inveni, inter saeculi quarti poetas Claudianum tantum, qui in primis in carmine de raptu Proserpinae haud paucos locos ad exemplum Valerianum conformavit, et Claudium Marium Victorem. adde quod nullus grammaticus Argonautica commentariis illustraxit, nullus adeo huius carminis usquam socii mentionem quid igitur mirum, si litteris labantibus atque ad interitum vergentibus unum tantum in mediam aetatem pervenit exemplar antiquum, quod a monachis ex Benedicti ordine ut conicere licet in Britanniam atque inde in Germaniam transportatum est. ex eo fluxit eodex Vaticanus sit. 327 3 saeculo nono a tribus exaratus scribis in monasterio quodam Germanico, quo de codice vide quae exposuit Τhilo in protegomenis editioni Λrgonauticorum
Italis Sax. MDCCCLXIII) adiunctis sp. XL sqq.).
Iam vero Vaticanus omnium qui supersunt librorum langeSt. manaverunt enim ex eo et codex ille mutilus, quem Franciscus Ρoggius anno Christi MCCCCXVII in monasterio Sancti Galli invenit, et excerpta, quae continentur libro Parisiensi saeculi tertii decimi n. 764T , et haud pauci saeculi quinti decimi codices in Italia scripti atque a grammaticis Italicis multisariam correcti interpolatique. inter quos reserendus quoque est liber ille Carrionis, cui perperam a multis hominibus doctis tanta tributa est auctoritas. sed cum uberius de iis rebus dicere non sit huius loci, te ad ea relego, quae et Thilo in protegomenis p. LXIII sqq.) et ego in libello iam supra commemorato dispu
9쪽
ΡΗΑΕFATI0. U0uae si recte sunt statuta, patet ei, qui genuinam Valerii orationem velit restituere, id agendum esse, ut Vaticano tamquam certo carminis huius recensendi sundamento innitatur. eam igi-tur rationem et Thilo secutus est in editione sua, qua de Valerio praeclare meruit, neque ego in hoc libro amplecti dubitavi. sed cum Vaticanus ab indoctis et neglegentibus exaratus scribis omnium generum inquinatus sit vitiis, neque temere inhaerendum est eius scripturis neque angustioribus cohercenda ara critica in hoc carmine terminis, sed latior quodam modo in locis corruptis campus dandus emendandi periculis. itaque non cunctanter et multo plures quam Thilo admisi grammaticorum coniecturas, in primis splendidas aliquot Heinsianas, quas ille immerito neglexerat, et haud paucos locos, qui nondum aut temptati auL
sanati erant aliorum conaminibus, proprio Marte ausus sum restituere. nefas enim habebam poetae si non optimi, at certe boni orationem tam foedis deformatam mendis proponere, cum Volneribus illis curandis salutaria non deessent medicamina. ceterum
lecturos rogo, ne prius faciant de singulis locis iudicium, quam ea legerint, quae de critica in hoc carmine factitanda exposui in metetematis de quibus supra dictum est Valerianis. In adnotatione critica, cum ut est huius editionis ratio bre-Vitati consulendum esset, non omnes proposui libri Vaticani scripturas, sed eas tantum, quae mihi ut graviores notatu dignae videbantur, praesertim in iis locis, ubi mihi a Τhilonis sententia
erat discedendum. ex coniecturis virorum doctorum praeter eas, quas recepi, haud paucae commemoratae Sunt in notis, quarum quidem in locis corruptis emendandis aliquod momentum esse videbatur, ceteras consulto omisi. Restat, ut conspectum Sigiorum, quibus usus sum in adnotatione, proponam. et codices quidem Τhilonem plerumque secu
tus hisce significavi litteris: F est Vaticanus 3277 saeculi IXM Monacensis cod. lat. 802, Vict. 1233 saeculi XV, m manus eius altera
P Vaticanus 1613, ρ Ottobonianus 1258, S Vaticanus 1614 hi tres libri saeculo XV scripti apographa sunt Sangallensis a Ροggio inventi ac postea deperditi, qui defecerat in libri quarti Versu CCCXVII)R Vaticanus 1653 saeculi XV L excerpta in codice Parisiensi 7647), saeculi XIll
10쪽
Editiones veteres, quae inde ab anno MCCCCLXXIIII usque ad annum MDXXIII prodierunt, his litteris indicavi: B est editio Bononiensis prima a. MCCCCLXXIIII Ba editio Bononiensis altera a. MCCCCLXXXXIIIIo editio Parisiua a. MDed. Ven. editio Veneta a. MDII. editio Juntina altera a. MDXVIIm. editio Parisina, quam Aeg. Maserus curavit a. MDXVII H. editio Bononiensis tertia. C. Valeri Flacci commentarii Pio Bononiensi auctore, a. MDXVIIIII editio Aldina a. MDXXIII.
Praeter ea haec etiam sigia sunt notanda: φ Italorum emendationes a Pio commemoratae χ margo exemplaris Bononiensis alterius, tu quo manus quaedam docta coniecturas aliquot adiecit; vide quae de exemplari illo, quod Oli in suerat Ernestii, Harlesius exposuit in editione sua Argonauticorum Αltenburgi MDCCLXXXI, p. Vt II sqq. VI margo exemplaris Bononiensis primae in bibliotheca publica Florentina sB, 2 ibi, in quo manu Thomae Phaedri adscriptae sunt emendationes. In editionibus denique recentioribus vel hominum doctorum libellis, quorum coniecturae aut receptae sunt aut frequentius commemoratae in adnotatione, significandis his usus sum litteris: Ba. Laurentii Balbi animadversiones in editione Complutensi
Barth. Casparis Barthii Adversaria Francosurti a. M.
Be. Emendationes Ricardi Benilei, cis. Acta acad. BoruSS. MDCCCLXI, p. 544 sqq. Br. Observationes criticae et exegeticae in C. Val. F. Arg. scr. Philippus Braun Macturgi MDCCCLXVIIII, ML Christophori Bulaei in Val. F. schediasmata in editione Argonauticorum, quam curavit Lamp. Αlardus Lipsiae MDCXX Bur. editio Petri Burmanni Leidae MDCCXXIV)G. editio Ludovici Carrionis Antverpiae MDLXV; Caa editio altera Carrionis finiversiae MDLXVI Egu. Baptistae Egnatii racemationes, csr. Jani Gruteri Lam-PaS, V0l. I, p. 3l8 sqq. . Francisci Εyssentiarillii emendationes Valerianae musei Rhenani vol. XVII, 378 sqq.