Caroli Patini...Introductio ad historiam numismatum, antehac gallice bis edita, nunc latine versa & novis accessionibus locupletata

발행: 1683년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

1 H r s T o R I A Cap. exprimendo subditorum in Principes suos affectui, furficere: maximi Vero., mole sua graves , usui communi miniis erant idonei, unde tot gentes diversis locorum intervallis, diversaque vivendi ratione & genio discreti ., in usum tamen monetae hujus mediae mirifice conspirarunt. Uno heic nummo coniunctim expressa videas quae in aliis nonni si dispersa reperies. Originem edocent religionis Veterum , quam quaelibet sexdgens sibi pr . priam sumserat . quaque Heroas suos

vel legissatores & Imperatores Veneratiunda colebat, nummo eorum in vul-bgus emisso, sive imaginem sive res praeclare gestas exprimente. Amastriani signabant Homeri effigiem , cui orium illa regio dedissse censetur Graeci Achillem , Ilienses Hectorem, Lacedaemonii Lycurgum, Laodicenses Dracum, Mytilinaei Pittacum & Alcaeum, Pompeiopolitani Chrysippum & Aratum, Coienses Xenophontem medicum. Sed ad Deos nos conseramus: Ephesi quam

132쪽

XVII. N υ Μ I s Μ A T V Μ. ra Isingulari cultu prosequebantur Dianam, etiam nummis unicam fere exprimebant.

Cretenses Jovem inter se educatum ;AEgyptii Nilum, Serapidem, Canopum,

Iovem Hammonem, numina sua gentilitia figurabant. Perinthiorum nummi Bacchum; Atheniensi una Minervam; Heraclidum Herculem di Macedonum Alexandrum reserebant; summum honorem sitis Numinibus aut Heroibus superaddituri,si eosdem monetis & nummis suis exprimerent. Nummi insuper aeris medii, vel ob id venerabiles, quod civitatum & multarum & amplissimarum historiam exhibent, quarum alias Conditores, antia quitatem , aliaque raecipuae notae ignorare necesse ii eremus. Ascalon nobilis Palaestinae civitas in sici is literis saepius memorata, suis nummis Semiram dem Ieginam venerabatur, grates re serens conditae urbis. Cyziceni Cyzicum, Byzantem Byetantii, Tomitani Tomum, Teienses Teium, Docimum Docimenses , hisce monumentis quηF omnia

133쪽

122 H I s T o R IA Cap. omnia vidisse contigit immortalitate donarunt. Pari honore Berytus Phoeniciae civitas Caesarem fundatorem, Augustum item & Asrippam restaurintores suos afficiebat: ut alias praeteream, ad parem Heroum suorum cultum,

eodem argumento, animataS.

Phoenices navigandi artibus primi illustres fuere , . quibus illas accepere Graeci, quas- postea caeteris gentibus tradiderunt. Hero sus.) Illorum ope colonias plures in Europam, Asricam, Asiam & praecipue Italiae loca deduxerunt, quod ex multis Natoliae, Syriae, Arabiae, vicinarumque regionum N mismatibus abunde constat. Et, si forte bellis diutinis aut sterilitate agrorum

exhausta erat, ne ad usque internecionem colonia deficeret, Imperatorum Romanorum cura, novi subinde de

ducti, pristinisque juncti coloni sue

runt , qui conservatae atque restauratae coloniae memoriam suis nummis significabant. Licet inde tot aenigmatum &figurarum 'bscurarum explicationem

petere,

134쪽

XVII. NυΜ3sΜATUM. I 2 petere, quibus numismata talia insignita. Sunt enim quae nonnisi sigmenta

poetica reserant, rebus tamen quas eX-primere satagunt , summum decus &gloriam tribuentia. Nia rei veritatem& genuinam historiam reserunt, sicque& prosunt & delectant. Et sicuti Numismata haec, ex aere medio, prae caeteris luxuriant & cxsplendescunt suis charieteribus, mirum non est, si politioris illius literariirae amanteS ea, ut ut intellectu dissiciliora, ardentius de- pereunt: Virtus in arduis. ταIllustrissimus Briennae Comes LOmenius praecipua, ex horum numismatum contemplatione, voluptate assiciebatur, ut curiosa sua indagine & bonarum a tium, cumprimis politiorum studio, refretissimum congessirit cimeliarchium : Cui tamen innocuae voluptaticum caeteris vitae deliciis valedixit,& illud in meas manus tradi meiaque juris esse voluit. Et quamvis ejus pretium hominis privati sortem excc- F 1 derct,

135쪽

314 HIs TORIA Cap. deret , desidcrio tamen gemmis istis splendidissimis eruditis limisque potiundi temperare non valui , quin κlημα M ' meum facerem. Ex iis Lectori benevolo unum adjiciam, sp ciminis loco , nummum Juliae Maesae, quae Imp. Severi conjugi Juliae Domnae soror exstitit. Facies aversa intuentem in admirationem rapit. Expressa ibi duodecim signa coelestia , ea prorsiis figura, qua hodie etiamnum vulgo exhibentur. Amastriani, Asiae populus, nummum hunc ei offerebant, qui imperium coeli terraeque isti Augustae portendebant, illud potentia, hoc sapientia sua obtinendum: Meiens domi=MM-tur astris. Forte & allusio est ad nomen hujus Principis Augustae, quod lingua Syro-Phoenicia Solem dicit, qui scuti lucem adsert sideribus cunctis, ita Julia Maesa , familiae Imperatoriae, cujus illa suit illustre decus & gloria.

136쪽

CAPUT XVIII.

m- Romanis ex aere magno.

Si quid de majestate Imperii Rε- .

mani nummis antiquis inscriptum& ad nostra tempora dcductum est exhibebunt illud dubio procul aeris met- agni Numismata , quae latitudine sua, quidquid ingenium humanum elegantiae & ornatus comminisci valuit, ad mittunt , artificibus omnes ingenii &industriae suae vires in comptam & exquisitam scalpturam eorundem impen-F 3 denti-

137쪽

I26 His TORIA Cap. dentibus. S. P. Q. R. signum & characterem suum S. C. apposuit, non tantum, ut de genuino pretio & materiae praestantia, sed & praecipue, ut de impressis figuris , nummique autoritate constaret. Et anh, praeterquam quod in his facies Imperatorum ad vivum videatur expressa , multo nobilius, quam in alius magnitudinis & metalli nummis , alia etiam & sublimior in iis, quam in aliis apparet historiae ratio. Exemplo sint vel soli Imp. Hadriani 'nummi, qui & typi elegantia & historiae sublimitate reliqua antiquitatis

nummariae monumenta longe superant.

A singulis quas lustravit provinciis &civitatibus principibus, omni amoris &honoris cultu certatim quasi asseetiis fuit: Teriebant nummos in ejus honorem , iacie aversa insignibus& symbolis luis signata: memini vidisse AEgyp iacum cum bide, cum sistro & calatho frugibus reserto , eundem Sc rapi di , Didis, Hammonis, Harpocratis, Canopique faciebus insignem; Alexandrinumν

138쪽

XVIII, NUMIsΜAΥUΜ. I 27 drinum, Nilo, hippopotamo, crocodilo, spicisque conspicuum ; Mauritanicum, equo ; Dacicum, rupibus &aquili legionaria: Cappadbcicum, signo militari; Africanum, scorpio; Hispanicum, cuniculo; Britannicum, scuto& sarissa: Germanicum. lancea; Asia 'ticum, serpente, clavo & prora Judaicum matre & pueris: Siculum, monstro marino, & Μedusae capite; ' Ital,

cum cornucopiae; & Romanum tandem Palladio illo suo maxime illustres.

Adventantes Imperatores non tripudio carminum modo , quale est illud Martialis, Phosphore redde diem, quid gaudia n stra moraris 'Caesare ventino , Nosphore redis

diem. Sed & moneta in eorum honorem percussa excipiebant, hisce characteribus signata; ADvENT Ul AUGUSTI,

139쪽

322 HIs To RrΑ . Cap. lnummos exhibere liceret complure , i

Galliae, Hispaniae, Macedoniae, Siciliae, Moesiae, Thraciae, Bythiniae, Ciliciae, Iudaeae, Arabiae, Asiae, Asricae,Tybiae, Mauritaniae , Alexandriae, . Ita

lce.

Gallia Hispania, Italia, A phaia, . Macedonia, Thracia, Bithynia, Ni-- com dia, Phrygia, Arabia, A sa, Ma ritania , Asrica, Sicilia , aliquotque aliae Provinciae eidem Imperatori nummos suos, inscriptione adhibita, ded

caucre, qua Restitutorem suum Venc-rabantur. Exstat unus inter alios, quo gloriosum elogium RssTITUTOR 1 SORBis TERRARUM attribuunt,

cui non siis cerit Provinciis suis salutem& pacem largiri, nisi quoque universum teriarum orbem omnigena selic late beίsset : quod ipsum luculentius occ' arat nummus alter sic inscriptus: iTEL Lus S TABI Lita, indicio prC- .sundae pacis universo orbi partae. Lxstant & nummi ejus militares a Detiaco , Dacico, Rhaetico, Germa

nicos -

140쪽

XVIII. Nu Mis ΜATUM. 129 nico, Norico, Britannico, Moesiaco, Mauritanico, Hispanico, Gallico, Cappadocico milite percussi, praeter eum quem cudi curaverunt C o H o R TesP R AE T orianae, illumque in quo prae-cuntem Imp. sequitur exercitus quasi ad hostem gradiens cum hac epigraphe DIs CIPL INA Au G. ei innuendae quam instituerat; ut & adoptivus Traiani nummus , & conjugalis cum Sabi-

na, aliique, Varias ejus LIBER ALI-ΥΑΥhs declarantes. In primis notatu

dignus est ille, quo generosum & magnificum Hadriani factum dcscribitur, , abolentis privatorum partim , partim

provinciarum universarum aes alienum,

nominibus eorum in Fono Romano igni

absumpti', quae quidem ad vicies bis

centcna millia aureorum excurrebant: In circuitu legitur RELIQ93. VETERA H.S Novi Es MPLLIEs ABOLITA. Alter nummus eundem Imp. in theatro exhibet, quo ci ngiarium in vulgus uni. versum disjicit, hac epigraphe: Lo Cu- 'PLETATORI ORBIs TERRARuM. Αn-

SEARCH

MENU NAVIGATION