장음표시 사용
5쪽
De Historiae, & Historices natura,
Historiaeque scribendae praeceptis,
7쪽
Equiti Torqtoto, Supremi in Hollandia Consilij Senatori,
Potentissimorum foederatae Belgicae
Oratinum ad Serenissimam Venetorum 'mpublicam Legato.
Vm multum intersit humani generis, ne pereant illa, quae viri eruditione, & sapientia
diderunt : tum in historia hoc imprimis locum habet. Nam, ut universae interciderent literae, docta inaque omnis ipsis ex hominum mentibus deleretur: non propterea posteritas semper fraudaretur pulcherrima eorum cognitione, quae ad rationis disciplinam, vel rerum naturam, Vel morum scientiam pertinerent. Quippe si peresset nihilominus miranda mundi compages , de mortalium societas, dc utriusque contemplator animus hominis, qui, ex rebus
8쪽
sese in vita offerentibus ,sensim deveniret ad
notitiam artium,&scientiarum, quas magistri veteres tradiderunt. Longe vero aliter cum historia est comparatum. Nam si omnis ea. semel obliteraretur: non magis humana instaurari posset industria, quam studio cujus qua redire nunc ipsi scit hominis vita. Quare suus licet honos constare semper Socraticis debet chartis: praecipue tamen vota ej usmodi feri convenit, ut, qui res gestas literis signariant, aeternum vigeant, floreantque. Iccirco
arbitrabar, non male a me iri publico consultu, si hoc temeore ad illustrandam historiam animum appellerem. Et hac tenus qu)dem in eo praecipue opera consumta est mea; ut non modo tractare de Historicis, Graecis paritEr, ac Latinis: sed praeterea res gestas digererem omnis a Vi. At quia nondum ea ad umbilicuperduxi: libellum hunc De natura historiae,&ejus scribendae praeceptis, in antecessim dare visum fuit. Quamvis enim, ut verissime Plinius ait, binoria quoquo modoscripta delectat:
tamen,quia non tam voluptate omnia metiri decet,quam publicis comodis: neque exiguo emolumento contenti esse possumus,ubi frui
datur ingenti : profecto nec diffiteri illud
9쪽
Iicebit,plurimum referre, utrum negligenter
tractentur res gestae,an eaedem clim fide optima, tum prudenter, Ornateque memorentur.
Nec temere a me factum puto, quod mii tu hoc emittere sum ausus sub praestantissimi nominis tui auspiciis. Cui enim haec a me offerri aequius erat, quam illi, qui &studia
haec, & meipsum amaret, & aberrantem inviameteducere no minus vellet, quam posseti Nam quamvis aetatent universam, quod minime te fugit, in honestarum artium studiis exegi:non tamen sum ita Suffenus, ut ignore, haec ipsa, quae commentabar de via ac ratione
scribendae historiar, multb ab iis melius intelligi, qui juxta mecium evolverunt scriptores veteres, & aliquanto id majori, quam ego, judicio egere,partim ob eximias animi dotes, quibus ab iis longissime vincor: partim quia rerum civilium quod in legenda condendaq; historia praecipue conducit; longe fiant peri- tiores: utpote in Rep. semper versati, & ita versati, ut ipsi etiam res egregias in ea gesserint. . t cui laudes istas justius deseramus, quam dicimio nomini tuo Postquam enim. Vernanti aetate , quemadmodum antiqua
ac nobili domo tua, & praecellenti ingenio.
10쪽
dignum erat, multiiuga eruditione, praecipue autem aequi justique scientia.., & doctrina civili pectus imbuisses: fieri haut aliter poterat , quin princeps, ac cordatissima Bataviae civitas,cui vitalem hanc auram debes,excelsas animi tui dotes statim perspiceret,ac Vix adolescentia egressum idoneum censeret, cujus oraculum consultum iret in obscuris involutisque Reip. ac civium rebus. Nec hujus eam poenituisse judicij unquam , luculente illud docet, quod annis triginta, & quod e currit , usq; adeo feliciter usa sit consiliis tuis. Neque Vrbe in patriae duntaxat sese exeruit splendor iste virtutis tuae: sed in amplissimis quoque illustrium ordinum consessibus: quoties nempe inclytae civitatis nomine in augusto hoc loco de pace, bello, induciis,scederibus,siisque negotiis maximis,decerni oporteret. Ingenij vero, prudentiae, ac fidei tuae hunc frutam retulisti , quod oculos
omnium conjectos in te vidimus : neque quicquam tam arduum creditum est, quod
. no recte tibi committi posse videretuli itaq; dc in supremi Consilis Senatores es Aeetus:& foederatae Belgicae ordinibus,patriae Patri- bus, praecipue es delectus, qui de xxbus gravissi-