C. Valerii Catulli Carmina quae exstant omnia ex recensione F. Guill. Doering

발행: 1820년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Vlli

iuriosum parum lenibus verbis con retur traducere. Sed dicti mox eum

poenituit, et Heynianum Virgilium ,

semel iam atque iterum eXcuSum ,

typis mandare non dubitavit. Nos Certe consilium haud ita facile des remus, ne videlicet indigni olim videamur, qui tantum aemulum et imitatorem laborum nostrorum ha

beremus. Vale. Dabam Idibus Februariis, Au. MDCCCXX.

12쪽

PRlu GVI L. DOERING. rodeunti mihi ante decem annos ex disciplina, qua in schola Portensi usus sueram, cum variae nec eae inhonestae, quibus ad

specimen aliquod collectae mihi supellectilis

litterariae edendum impellerer, Causae O Currerent ; animus meus, quem Ρraeceptori aeternum mihi venerando Cl. Barthio, Rectori' nunc scholae Portensis meritissimo, pates Ceram, eiusdem suasu et nutu inductus et inclinatus est eo, ut Catulli, quocum iam tum arctam samiliaritatem Contraxeram,

Epithalamium Pelei et Thetidos, notulis meis instructum, publici iuris sacerom, et Captum simul novam aliquando totius Catulli

adornandi editionem consilium proponerem. In quo quidem exsequendo consilio non confirmabar solum iam tum, cum iuvenilem istum laborem aequis et idoneis harum rerum

arbitris haud displicuisse intelligerem, sed accedebat quoque deinde auctoritas viri, cuius plurimum in his rebus valet iudicium,

13쪽

X PRAEFATIO

Summi Ira nil, qui cognita ac probata, quam

seCuturus eram, interpretandi ratione, ad inchoatam Catulli editionem strenue absolvendam humanissime instigavit et mira quadam alacritate implevit animum. Να retundere conatus meos vel animum infringere potuit vocis ratio eorum, qui lectione Catulli animos iuvenum corrumpi et bonos corum mores depravari crepant et clamitant; cum vel ea ad susceptum laborem excusandum sufficere videantur, quae tam innius in

praefat. ad Tibuli. editi prima, quam Bam thius in praefatione ad Propertium egregie

his obiectionibus responderunt, et iuveneSVenerum poeticarum studiosos ad eos quoque poetas, qui in rebus levioribus et amatoriis ingenium exercuerunt, animi et delectationis causa post studia graviora.et severiora lectitandos , quovis incitamento allexerunt et incitarunt. Quorum virorum argumenta nisi satisfaciant superciliosis quibusdam et superstitiosis morum censoribus, per me Iicet Catullum et ceteros poetas, quos vocant lubri-COS, Ceu pestem detestandos et Vulcano potius quam iuvenum manibus tradendos pro

ingenio et sensu suo CenSeant; quOS tamen,

14쪽

quicquid isti garriant, salva honestate et

morum integritate, quamdiu honor suus Musis stabit, et nostra et sutura aetate magno cum fructu et voluptate lecturos ot commendaturos esse omnm antiquae elegantiacet Venustatis spectatores, nullus dubito. Ve satus autem sum in recensendo et explicando

Catullo ita, ut primum, quantum fieri pos

set, textum darem emendatissimum, deinde sensum locorum obscurorum breviter explanarem , et tam exquisitiores vel insolentiores loquendi formas notarem, quam ad notandas singulas poetae virtutes ot elogantias animum

adverterem. Quod igitur ad primum attinet,

non unam alteramve editionem, ad quam textum excudi curarem, secutus sum, ianimum enim, eX quo textum ad editionem Bipontinam conformaturus eram, et sere ab

initio consormavi, ineptis passim et parum probabilibus in illa deprehensis lectionibus, mutavi deinde in sed ex antiquis et potioribus oditionibus in Variet. Leci. indicatis, eas

delegi et in textum recepi lectiones, quae vel proxime ad antiquae lectionis formam accedere, vel rei sensuique accommodatissimae esse viderentur. Ubi in locos incidi, e quibus,

15쪽

XII PRAEFATIO

excussis et in partes vocatis lectionibus omnibus , nullo modo elici et extorqueri poliset sensus commodus, ibi vel in notis vel in Var. Leci. quod ad locum sanandum suppeditabat ingenium, modeste proposui, longissime ab hac temeritate remotus, ut Coniecturam, Vel maxime probabilitate se commendantem, intextum importarem. Nequo ego tamen, quamquam in larga coniecturarum Segete spectari vulgo solet ingenii ubertas et sertilitas, a recepto mihi veteres interpretandi more recessi aut in posterum recedam, ad quem, si ulla ratione expediri et interpretatione

iuvari potest locus dissicilior et paulo imp ditior, haud temere illum nova sorma induere audeo, quicquid alii de ingenii mei tarditato

iudicent. Speraveram quidem, cum ad enam rationem Catulli accingerer, me sorte, Con

cesso mihi usu Codicis Catulliani, qui in

Bibliotheca Guelserhytana servatur, ad to tum emendatiorem reddendum aliquid conferro posse; sed cum Cl. emsdorf, Pr

fessor Helmstadiensis, diligenter hoc codio examinato, nihil plane bonae frugis inde Capere posse futurum Catulli editorem humanissime mihi significasset, spem illam abieci.

16쪽

Illud autem doleo et mecum dolebunt omnes, qui Catullum amant, quod duorum nobilissimorum Criticorum, Duckeri et Brouckhusti, in Catullum a necdota, nunquam e tenebris in lucem prolata sunt; Duckeri quidem animadversionum in Catullum exiguam partem

ad Carm. XVIlI, XIX, XX, in Priapum de

libavit et publicavit Bumannus Sec. ad An thol. Tom. II, p. 574. sed de Brouckhi sit in Catullum commentariis nil scimus, nisi quod

eorum aliquoties mentionem iniicit Bumannus Sec. ad Properi. et Doroille ad Chariton.

Bernandus autem de iis scribit in vita Reis si p. 42ο.ὶ Catullum prelo subiiciet mestentus bibliopola, cui editioni accedent Commentarii mediti Brouckhilsii ex Biliotheca Dorosilit

Quod ad interpretationem attinet, qua Catullum illustrare studui, quilibet, vel me nonsatente, sacile sentiet, me ad eam rationem, qua novam lucem Tibullo et Virgilio assundere et eorum lectoribus sacem splendidissimam accendere sustinuit Hemnius, imitandi studium direxisse; sed nemo, Opinor, adeo me mihi Suffenum esse arbitrabitur, ut quod solus sere Hemnius in poetarum interpreta

tione praestitit, et pro insigni ingenii ci d

17쪽

xlv PRAEFATIO FRID. GVI L. DOERING.

ctrinae copia iacile praestare potuit, id in Catullo me praestitisse, vel unquam pro ingenii et doctrinae tenuitate praestare posse, stulte mihi persuadeam ; immo gratissimo animo publice profiteor, me ne hanc quidem qualemcumque Catullo navare potuisse Op xam , nisi praecepta ab HeFnio in Tibullo et praecipue Virgilio ad omne poetarum Studium proposita mature imbi hissem, et ad

ius normam virtutes poeticas et dictiones

exigere didicissem. Ne quid ostentationis

causa saccrem, et ambitiose ad vanam doctrinae gloriolam aucupandam undique om-Dia Corraderem, non solum diligenter mihi cavi, sed etiam plurimam partem eorum, quae olim magno cum studio ex commentariis aliorum ad Catullum congesseram, Cum

parum utilitatis inde ad poetae explicationem redundare videretur, resecui vel plane delevi. Quod autem ad instituendam cum Graecis, e quibus totus Noster pendet, comparationem

spectat, animus est, si Deus vitam concesserit , alio tempore ad exemplum studii, quod Virgilio cum Graccis comparato olim impendit Vrsinus, in libello peculiari, institutam Curulli cum Graecis comparationem proponere.

18쪽

IN SEX AETATES DIGESTUS /

14 a Mitio piinceps. Valerii Catulli Veronensis, po tae clarissimi, carmina. Albii Tibulli Equii ignomani poetae elegiae. Aurelii Propertii Umbri Mevani carmina. P. Papinii Statii Surculi Ivarum liber ad Stellam. l. Haec editio, Brouckhusio nondum visa, Vulpio primum cognita, exstat in Bibliotheca Laurentiana: Florentiae. v. Montesale. Bibl. ΜSS. T. I, p. 3O9. et in Museo Britann. e Biblioth. Αshew. Memoratur a Maillairio Tom. I, P. I. sive T. IV. p. 32o. Nondum editionem hanc critico acumine exploratam esse aegre fert Cl. He rne. Ex iis tamen, quae Vulpius comm ' morat, tum aliis argumentis probabile sit, alteram anni Iέ8I. ex ea esse descriptam, adeoque lectionem nos eius iam enotatam habere , dum huius varietatem Brouckhusius de

i 4 3 Catullus per Steph. corallum editus Parmae, I. 14 5 Catulli, Tibulli, Propertii Aurelii nautae poetae et Si alii Papinii Sylvariam liber. Impressus Opera pt impensa Io. de colonia et Io. Manthen

19쪽

XVI INDEX EDITIONUM CATvLLI Gheream, qui una vivunt solici lor. Vene liis, sol. Vid. Maillaire l. a. p. 35o. Est liast oditio, quam Brouckhusius principem esse putabat, et ex qua lectionem adposuit subiit. D.

1481 Catuli. Regii, sol. Tibulli, Catulli, Prophrtii, cum eorum Vita,

opera, Remi lepidi, accuratissime impressa auctoribus Prospero Odoardo et Alberto Ma-Zali Regiensibus, anno salutis r48I 19 Kal. Octobr. sol. Paulo frequentior haec est editio quam superiores. Adservabatur etiam in Bibliotheca Brutiliana. Varietatem ex ea de scriptam Nic. Ηei sius habuerat, et Broucklvisius quoque in Variantium adparatu a posuit. Catulli, Tibullii Properi. opera et Statii Sylvae. Actum Vincentiae per magistrum D. Renensem et Dionysium Berihochum. Τum in trinis soliis subiicitur Carmen Ιο. Cu*hurnii, positae clarissimi, ad Io. Inderbachium Pontificem Τridentinum de laudibus eius, et de interitu beati Simonis insantis a Iudaeis mactati. sol. Con-Ggit Cl. HeFnio versare eam manibus, CuΠ Bibliothecae Georgiae Augustae ea illata sit Praefatur breviter Io. Calphurnius ad Hermolaum ΙCtum, et memorat se , ab adolescentibus studiosis rogatum, ut Propertium aut Statii Sylvas iis interpretaretur, editionem

Venetam percurrere coepisse; tot autem mendis resertam eam deprehendisse, ut longe plura ossent ciliosa et depravata, quam quae emen data ; convenisse itaque se nonnullos impressores et tradidisse iis exemplar Correctum; neo

20쪽

tum ex ipsa exemplaris tractatione fit, esse illud ex Veneta pr. descriptum, sed paulo emendatius. Cum impressionis nota non sub xtremam calcem, sed Statii Sylvis subiecta sit, memoratur aliquoties haec editio sub titulo veteris editionis sine anno: V. e. in Catal. BibL Reg. Paris. n. 778. ιέ85 Catullus, Tibullus, Propertius, cum Comment. ant. Venetiis, sol. Memoratur a Maittario T. I, P. I. p. 469 , sed perperam, cum de editionei 475 excusa agere vellet. HL Catulli poemata cum scholiis Anti Parthenia Lacisti, Brixiae, sol. Quae editio anno Sess. iuncta videtur Tibullo et Properito.

a 486 Catullus cum commentariis Parthenii XI Kal. Maii in Tibullus cum commentariis XVIII

Kal. Febr. Propertius cum brevibus elucu

brationibus XVII Kal. April. Brixiae per

Bonium de Borunis de Ramia, sel. Laud tur vulgo: Cati Tib. Pro, um elucubratti Domitii Calderinῖ et aliorum Bibl. Reg. Paris. P. 287. n. 779 . Sed Domitii Calderitii notae tantum sunt in Prop. Vidit exemplaria Cl. myne, in quibus diverso ordine se exciperent particulae; in aliis, quod et in ceteris antiquis edd. saepe factum, Propertius deerati I aec editio iam excussa fuit a Brouckhusio. Convenit eius Iectio sere cum Romana, ut tantum non ex ea descripta videri possit. a 487 Tibullus, Catullus, Propertius. Impressi Venetiis, per Andream de Palthaschichis Catanen. sem, sol. De hac editione, quae ex superiori

SEARCH

MENU NAVIGATION