Pontificum Romanorum qui e Gallia oriundi, in ea sederunt, historia ab anno Christi 1305. ad annum 1394. ex mss. codicibus nunc primùm edita, & notis illustrata. Opera et studio Francisci Bosqueti Narbonensis IC

발행: 1632년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

166 URBANUS V.

reperierit ciuitates, loca, castra, & terras , quae ad dominium, ius, & proprietatem Romanae Ecclesiae spectabant, sub manibus consistere:Montisflastonis & de

Montefalco dumtaxat exceptis, tamen diuino fretus auxilio sic operatus est nunc pertractatus amicabiles, nunc vero per insultus hostiles, quod fere omnia ad obedientiam dictae Ecclesiae suo tempore suoque ministerio reducta: in quia

bus etiam castra , rochas de alias munitiones , ut plurimum aut nouiter fecit aedificari, autquae hactenus imposterum in deffensionem fidelibus, rebellibus vero ad offensionem dc terrorem .Fuit insi1- per homo admodum virtuosus , literarum scientia praeditus, in agibilibus multum Circumspectus, corde magnanimus, corpore laboriosus, ac in factis armorum non obmissa Pontificali decentia,valde edoctus, S expertus, sciuitque in omnibus sic, & taliter se gerere, quod in tota Italia vivens amabatur, aut saltim timebatur. Ipse de bonis a Deo sibi datis,constituit, dotauit, A fundauit Bononiae unum solemne Collegium pro pauperibus scholaribus regionis suae: plura aliabopa fecit pro salute animae suae : eius

182쪽

V R E A N V s V. I 67 obitus fuit multum toti Ecclesiae dam- .nosus; & praefato Urbano Papae displicibilis, & dolorosus, praesertim in sui dicti aduentus principio, cum speraret in suis agendis per eum in plurimum dirigi S iuuari. Post vero paucis 'elapsis diebus fuit rumor in Viterbio , insurrexerunt enim ciues contra curiales, domus ealiquorum Cardinalium hostiliter inuaserunt, propter quod, tam illi quam fere iij omnes Italicis exceptis pro sui secu- ritate se reduxerunt in Palatio cuni Papa , Vbi manserunt per tres dies quibus durauit dictus rumor. Tandem vero dicti esues se male egisse cognoscentes, asimisericordiae, & voluntati Papae se su

mittentes, in signum emendae, & culpae recognitionis, omnia arma dictae ciuitatis cum catenis quibus carceriae claude- bantur ad dictum Palatium portauerunt, erectisque patibulis in locis in quibus huiusmodi rumor ortum habuerat, aut magis inualuerat , in eis culpabiliores sus. penderunt, S sic Papa cum ipsis nunc agens eis pepercit, rumorque cessauit, nec ex tunc aliquid mali contra dictos curiales egerunt. Dicto etiam tempore currente Dominus Suggerius Gonam is

183쪽

V R B A N v s V. Archiepiscopus Compostellamas, con- Certatus cum Vassallis super iuribus 'Ecclesiae suae fuit per eos crudeliter iriter eius,cum aliquibus officiariis suis. Dicto Vrbano adhuc Viterbij ercistente, Venerunt ad ipsum memoratus Amedeus Co-m cs Sabaudiae Patriarcha Constantinopolitanus,& aliqui alij viri notabiles missi pro parte Imperatoris Constantinopo litani pro sui parte eidem Papae promittentis ipsum rediturum ad Romanae Ecclesiae Unitatem , & super hoc breuiter personaliter venturum ad ipsum Papam. Qui Papa de Viterbio recedens die deci- ma sexta mensis Octobris Romam in- trauit,occurrete sibiClero & populo Romanis , ipsumque solemniter recipientibus Cum magno gaudio , ac demum laudantibus de iucundo aduentu suo postquam verb in Ecclesia beati Petri suam fecit orationem, in Cathedra Papali fuit more solito collocatus , declinauitque ad Palatium suum dictae Ecclesiae contiguum , quod prius vetustate ac in habitatione, quasi consumptum , & diruptum , saltim quoad tecta opere mirabili

fecerat renovari. Die vero ultima dictim isis, quae fuit dies Dominica in Vigia

184쪽

V R B A N T s V lia omniumSanctorum, primum inΑlt ri beati Petri solemniter celebrauit, ibidem consecrauit in Episcopum Sabi-nensem praenominatum Dominum Guttilermum de Agrifolio, qui longis temporibus ante non consecratus titulo sanctae Madiar in transtyberim Presbyter extiterat Cardinalis. In dicto autem Altari a tempore Bonifacij Papae VIII. non fuerat Celebratum , propter summorum Pontificum, qui in ipso tamen sunt soliti celebrare, absentiam diutinam. Satis cis to post introitum suum in Roma praefatus Vrbanus Papa constituit Vicarium Generalem pro regimine terrarum Ε clesiae, praefatum Dominum Anglicum Grimoardi iam per eum factum pum Albanensem fratrem sui , quem. hac de causa destinauit Boctoniam, V , luitque quod ibi suam. Cominuam fa-iceret mansionem destinauit insuper. dictum Dominum Guillermum Sabianensem Episcopum Cardinalem ad partes Neapolitanas causa sedandi discordias, dc guerras pro tunc Vrgeutes inter. Principem Tarentinum Ducem Α driae, ex quibus fere tota illa regio murabiliter turbabatur. Anno Domini M.

L iiij

185쪽

37o V R B A N v s V.CCc. LXVIII. iam inchoata, die prima mensis Mariij, dictu, urbanus Papa Venit ad Ecclesiam Lateranensem,ubi cum in crastinum in sancta sanctorum Missam celebrasset, capita sanctorum Petri MPauli quae annis multis fuerant Recondita, εc siib Altari in quo Missa Celebrauerat Clausa, seruata,ascendens amphitheatrum dictae Ecclesiae ad communem plateam aspectum habens, toti Romano populo sibi astanti exhibuit Mostendit,

cum thecae seu capsae in quibus pro tunc erant reposita , essent satis modicae, ω parui valoris, ex tunc alias nouas ordina, uit fieri pretios1ores. Ab inde vero ad Palatiam remeauit pacifice , ω quiete per Urbem equitando , rectamque viam tenens, n- obliquauit hic & inde, etiam occasion: illitis fatuae mulieris, quae ali- quamdiu Papatu dicitur occupasse, & in eadem via . abortum faciendo peperisso refertur, quemadmodum alias nonnulli ex suis praedecessoribus fecisse leguntur. Praeterea eodem mense ad ipsum Romam venerunt Ioanna Regina Siciliae,&Petrus Re Cypri superius nominati,&Cum tuc occurreritDominicaLaetare Ι

rusalem,in qua consueuit dari per Papam

186쪽

- . l

V R R A N. V s V I rrbsa aurea viro nobili tunc in Curia existenti; dictam rosam memoratae Ioannae, tanquam nobiliori, maiori, & excellen

tiori, licet vir non existeret, dedit, Regi praedicto ipsam in hoc praeferendo , quae more solito demum cum Cardinalibus,& aliis nobilibus per urbem equitauit.

Eodem anno tempore aestiuo instante,

idem Urbanus deliberauit se transferre ad Montemflastonis , ubi aer purus est, M sanus, fecitque eius Palatium utique

satis pro tunc ruinosum, collapsum, deforme, reparari, renouari, &mirabiliter adaptari, ac nouis ossicinis'decorari:& cum locus ipse non haberet aquas potabiles nisi cisternales ab intra, in medio villae puteum magnum M altum fodi Be fieri fecit aquam abundantem proferentem. Cumque ad dictum locum peruenisset, adeo in proptio delectatus est, quod moram sua in se velle facere, etiam in aestatibus futuris ordinauit, audientestamen causarum in Viterbio residentes, cum locus ipse pro tota Curia non existeret bene capax. Volens insuper locum

ipsum per amplius honorare,sedem Episcopalem in ipso constituit, Ecclesiam Collegiatam in honorem beatae Ma

187쪽

garitae dedicatam , eiusdem loci matri cem in Cathedralem erexit, ac iurisdictione 3e subiectione Episcopi Balneo Regensis, de cuius diocesi per prius erat, ipsum eximedo subtraxit, eidem nouurn Episcopum praeficiendo. Eodem anno die xxvi. mensis Iulij obiit in dicto loco Dominus Nicolaus de Capocia Episcopus Τusculanus Cardinalis Romanus, vir utique magnae literaturae, Zelator, maximus Iustitiae , pauperum contianuus sustentator , diebus enim singulisper Hospitalia panem, vinum, & alia ci-haria in domo sua praeparata abundanter faciebat distribui Si pauperibus ministr ri,ultraq; de ipso duo laudabilia notanter referuntur. Primo quod inconsistoriis conciliis sic libete & intrepideloeutusest, quod propter neminem siue presentesiue absente obmisit dicere illud, quod sua conscientia sibi dictabat. Secundo cum esset valde praticus in decisione, M prosecutione causarum amore Dei, dc pietatis intuitu pauperibus litigatibus, quos sciebat iustas fouere causas, consilia dabat,eorum processus videbat, positiones ΔΓ articulos ac alia eis ad hoc opportuna, dictabat, formabat,*ordinabat, salar f

188쪽

V R B A N V S V. 173 etiam Notariorum, Procuratorum, Advocatorum de proprio ministrabat, Metiam quaecumque Victui necessaria, secundum quod eorum inopiae exigebant.

De bonis etiam a Deo sibi datis , in studio Pilrisiensi fundauit,&dotauit notabile Collegium pauperum scholarium, quod sanctae Sophoniae voluit nominari C. R. S. fecitque etiam multa bona Ecclesiae sanctae Mariae Maioris de urbe, ubi iacet miraculis coruscando. Eodem anno ex ordinatione Apostolica, Ss voluntate dicti Urbani. Papae, corpus sancti Thomae de Aquino, quod a tempore obitus sui tumulatum remanserat in Monasterio Focsae nouae ordinis Cisterciensis, ubi decessit , transsatum fuit ad conuentum PraedicatorumΤholosat, ubi per ministerium Heliae Raymundi tunc Generalis

Magistri dicti ordinis, qui idem Corpus in Praefato Monasterio, licet cum Mau- 4 Chia, prius erexerat, fuit sibi sepulchrum I E EPmirae pulchritudinis praeparatum, habe --gi

tur ibi usque in praesens tempus in ma- extraxe-gnis deuotione, veneratione. Eodem runt.

etiam anno in die Natiuitatis B. Ioannis Baptistae, dictus Vrbanus Papa de cosilio Cardinaltu Fratru suoru ordinauit, quod

189쪽

V R B A N V s, V. 17ssiensem , Petrum de Bantiaco diocesis C R. de Lemovicensis, Abbatem Montismaioris, Franciscum deCabaldesis Romanum, tunc Priorem Basilicae sancti Petri de Vrbe. Eodem anno Leonellus filiu4 Ω- dcundogenitus Regis Angliae Dux Cla- tolus fi- renciae duxit in uxorem filiam Gallacij de Vicecomitibus Mediollini, venitque ad Civitatem Papiensem in qua modico

tempore post superuixit. Eodem anno de mense Octobri Carolus Romanorum . Imperator venit Viterbium ad dictum Vrbanum Papa, ad cuius requestam cum

magno exercitu intrauerat Italiam, inuasores Sc occupatores terrarum Eccle-esiae, & Imperij, oppressurus, Veniensque oppres- Veronam cum nobilibus de Schalacuniis, & pactis interuenientibus delia tui. berauit, deinde contra Mediolanenses C R eMacies suas direxit, sed tandem nihil pro με μα- fecit. Propter quod iter suum continuare habuit versus dictum Papam , quem cum Viterbij ut praemittitur adiisset, ex

ordinatione mutua versus Romam eum

praecessit, ipsumque post sequentem eri pectauit in introitu urbis ibi scilicet in porta quae est iuxta castrum sancti Angelii . de suo equo descendens stratoris vi-

190쪽

URBANUSV- cem gessit, ac usque ad Basilicam beata Petri pedester equi Papae fraenum LC- nens ipsum destrauit, ac demum usque ad Altare maius deduxit, mansitque in Ro-C R.Im- ma speei ando aduentum Imperatricis,2ςxMO' quam demum die omnium Sanctorum in Altari beati Petri dictus Vrbanus P pa per prius inunctam per Episcopum Ostiensem Cardinalem,prout moris,co ronauit. Quo facto dictus Imperator s e R. iis cito post recessit de Urbe versus Bo Boemia. noniam dirigens gressus su0s, secumque duxit ex ordinatione Papae Dominum Guidonem de Bolonia Episcopum Por- tuensem Cardinalem, quem descendendo de Italia suum Vicarium constituit, C R. L, & in Lucha suam mansionem ordinauit. Dicto etiam anno die tertia mensis Decembris , quae fuit prima Dominica Ad-c R η' uentus Domini, natus est Carolus Regis

Carolus Francorum nlius CuI nomen impolitum

est, fuitque de eius natiuitate magnum gaudium toti regno suo , cum pro tun nulla spes esset, quod ipse ulterius prolem esset habiturus. Anno M. CCC.LXIX.

die xv. mensis Aprilis Romae dictus Vrbanus Papa canoniciauit, & Sanctorum Confestarum catalogo annotauit, si

suumimpositum.

SEARCH

MENU NAVIGATION