장음표시 사용
301쪽
188 CLEMENs VII. cessionibus fani Sc incolvmes ad propria redierunt, prout hi omnes qui eius opoadiuti seu sani facti sunt, quiue prius lan
guidos aut male se habentes ac demum conualuisse viderant, attestati sunt, vota innumerabilia super eis reddita indicant manifeste. Inter quos etiam extiterunt non pauci qui quamquam forent schismatici , ac dicto B. intruso adhaerentes , Videntes tot prodigia , & signa, qtiae Deus eum inuocantibus suis intercessionibus continue faciebat, eius compulsi sunt confiteri sanctitatem, nec ulterius suum statum seu titulum, quem sciebant ipsum a dicto Clemente recepisse tamquam inhibitum ausi sunt quomodolibet impugnare. Fuitque praeterea status dicti Clementis iustior&solidior multimode reputatus,per quem plures aestimantes,& a certo tenentes, quod
ipse qui iam spiritu Dei plenus fuisse se-
Cretorum coelestium in quantum in eis salus sua tangebatur notitiam sufficientem habuisse creditur, sibi non adhaesis.set , nec promotiones suas ab ipso recepisset, nisi ipsum sciuisset iustum habere titulum in Papatu. Qui demum tam pr parte Regis Franciae quam plurium P
302쪽
CLEMENI VII. latorum crebris & multiplicatis suppliacationibus propulsatus, & requisitus e titit,ut ad eius canoniZationem procedere dignaretur,cum merita sua hoc expos
cerent, dictis miraculis & prodigiis id ipsum indicantibus manifeste. Ipse autem in his mature procedere Volens commisit super praemisi s inquiri diligenter, Minformationem recipi tam per Praelatos quam certos Cardinales ad hoc per ipsum deputatos, prout est in talibus fieri consuetum. Interim circa tumulu suum fuit institutum unum coenobium se trumCelestinorum qui habent ibi in eius commemorationem, & honorem Deo seruire, ordinatis pro ipsis ibidem' omciis eis necessariis ad tempus compete tibus, & tandem solemniter aedificandis, qui etiam de oblationibus-votis sui c5sideratione obuenientibus pro maiori parte possunt sustentari. 'Per idem tempus Petrus Rex Arragonum Volens super veritate tam electionis dicti Cleme eis, qutin intrusonis dicti B. plenius informari, &praesertim cum Cardinalibus qui talium super omnes mortales notitiam certiorem habebant, misit Auenionem cerida Nuntios M Ambaxiatores
303쪽
19o CLEMENs VII. suos, utique viros litteratos,providos, Mdiscretos tam ad dictum Clementem quam Cardinales memoratos, qui vice sua super praemissis cum eis haberent i quirere diligentius, quemadmodum per prius Romam miserat simili de causa. Dicti autem Nuntij singulariter, Ac singili tim dictos Cardinales etiam iuratos interrogauerunt super certis articulis factum intrusionis, & alia continentibus, prout a dicto Rege habuerant in mandatis & id per omnia fecerunt, de multis aliis viris notabilibus in Curia existentiabus qui praesentes extiterant in locis in , quibus facta fuere, fueruntque dicta omnia redacta in scriptis etiam sub manu publica & authentica forma, Ac sic per dictos Nuntios ad propria redeuntes dicto Regi reportata. Qui eis receptis, visis,d diligenter examinatis habitaque multitimoda deliberatione cum Regnicolis suis tam Ecclesiasticis quam mundanis, tandem deliberauit se cum eis pro parte dicti Clementis publice declarare , sibique
obedire, adhaerere, & seuere, tanqua VC-ro Papae;sicque,ut firmiter creditur,satis
cito post deduxisset ad effectum,sed morte praeuentus hoc adimplere nequiuit.
304쪽
CLEMENs VII obiit enim die mensis .... anni; cui successit in Regno Ioannes Dux G tundensis suus filius primogenitus, qui de paterna intentione plene certificatus, praemissisque informationibus plenius r Mnsitis, ac habita deliberatione matura cum suis regnicolis, de eorumque consilio assensu ad dictam declarationem faciendam processit,sibi assistente, sicque fieti sellicite procurante praefato Domnno Petro de Luna Diacono Cardinali, qui etiam diutius institerat , sed hoc penes patrem suum memoratum, cuius imdignationem propter hoc metuens currere Dominus Iacobus de Arragoni tunc Episcopus Ualontinus suus confinguineus ger nus,statum Cardinatatus
sibi a diu iam antedatum per distumCle,
mentemPapam suo tempore recipere re' tardavit; quem tamen post eius obitum,
factaque dicta declaratione perIoannςm filium suum acceptauit, fuitque sibi ad instantiam dicti noui Regis missus Capellus rubeus,&per memoratumPetrum Cardinalem de mandato eiusdem ClementisPapae traditus,& assignatus. C biit etiam satis cito Carolus Rex Nauarrae,
auissecessit in Runo Carolus suus fil-
305쪽
primogenitus. Qui etiam processu temporis opportunitate captata,suam solem niter declarationem fecit pro dicto Clemente Papa, quam pater, licet ex certis causis distulisset, facere disposuerat sed morte praeuentus non potuit, eam ad dictum filium suum per eum fiendam transmittens, in qua etiam sibi astitit, & essicaciter operatus est memoratus Dominus Petrus de Luna Diaconus Cardinalis. Per idem etiam tempus Ioannes Dux Lenclastriae intrauit & inuasit Regnum Castellae cum magna multitudine armatorum, praetendens Regnum huiusmodi
tibi deberi ratione coniugis suae, quae filia fuerat Petri quondam Regis eiusdem Regni, qui sine liberis masculinis deces
'serat, regnumque ipsius secundum euin indebite occupatum fuerat per Henriacum fratrem suum naturalem, & sic adhuc occupabatiar per Ioannem filium suum in dictae coiiiugis praeiudicium a que damnum. Et licet idem Dux in diacto Regno quamplurima damna intulerit, tamen non minora ipse perpessiis est in gentibus suis, ex quibus multi perierciti0gis inedia ob victualium detectum.
quain propter bellicos insultus. Tandem
306쪽
CLEMENs VII. vero interponentibus se aliquibus uitiust que partis amicis, fuit inter ipsos pax reformata. In qua principaliter ordinata fuere, primo filia dicti Ducis ex dicta sua coniuge data fuit in uxorem Henricos Infanti & primogenito dicti Ioannis Regis i sectindb data fuit Duci praefato una iumma magnae pecuniae, ac in promptu: luta pro expensis per ipsum factis ratione praemissorum : tertio quod quandiu
viueret uxor sua ann latim reciperet indicto Regno quadraginta millia dupi xum seu Francorum : quarto, quod ex tunc dictus Dux,qui per prius se Regem Castellae nominabat nomen huiusmodi dimitteret, cederetque iuri sibi aut uxori suae indicto Regno competenti. Quibus firmatis & perfectis , idem Dux ad propria remeauit dicto regno in pace quiete dimis . Ipse etiani adlauc in coexistens , seu ante dictam pacem dedit aliam filiam suam primogenitam quam habebat ex sua prima coniuge, praenomia nato Ioanni Militiae qui se pro RegePo iugalliae gerebat, & nominabat, cum
quo per prius Confoederatus & colligatus . extiterat contra Ioannem Regem Castellae memoratum; sed dicta pace inter-
307쪽
ueniente, fuit etiam facta treuga ad ma- gnum tempus inter eosdem Castellae de Portugalliae Reges, ne occasione discordiae ipsorum,dicta pax posset quoquomodo violari, seu infringi. Dictis insuper fictis discordiis, noua fuit exorta discor- 'dia inter c arolum Regem Franciae, MDucem Guetriae, cuius occasione idem
Rex cum magno exercitu armatorum
ad inuadendum terras dicti Ducis se accinxit,& c contrario idem Dux ad sibi te-fistendum se disposuit,& parauit, habuitque multos sibi confoederatos, tam de Leodiensibus, quam de Alamannis, per quorum districtum dictus Rex habebae transitum facere, qui iter suum facienti exercitui suo damna qPmplurima intu-
Ierunt : antequam tamen hinc ulterius
adgrauiora procederent, pro parte dicti Ducis eidem Regi talia & tanta oblata fuere dc praesentata, quod ipse placatus extitit, & de eo contentus ad propria remeauit. Cum vero peruenit ad Ciuit tem Remensem, ipse qui,sque tunc sub tutoribus & actoribus, hoc est, tutela dc, gubernatione patruorum suorum pero manserat,subito & absque praemeditatio. ne eorumdem, immo ic aliorum pauc
308쪽
h C L E M E N 's VII. rum sui Regni regimen assumpsit, Volens
eos ex tunc tanquam Consiliarios sibi as. sistere, non autem velut Gubernatores
habere, de quibus ipsi &ali; quamplures
eis assistentes non bene contenti remansere , praesertim quod in ossiciis Sc aliis administrationibus, ex quibus ea gentibus emolumenta quamplurima moueniebant, multa immutata dc innovata fuere. Per idem tempus inimico hominum satoreque zizaniae diabolo pro- Curante,orta fuit discordia inter V niuersitatem Parisiensem& Ordinem Praedi-Catorum,cui Meius Suppositis multa im- , posita sunt, &tam peripsim Vniuersitatem, quὶm plures alios ipsis aemulantes. Quorum occasione in toto fere Regno Franciae N praesertim in linguaGallicana, quam plurimi contra ipsos insurrexerunt, multos ex ipsis captiuando , ublationes& eleemosynas eis denegando, praedica-Cationes verbi Dei,propositiones & confessionum auditiones eis inhibendo. Dicta etiam Vniuersitas a se eos totaliter segregauit, ad actus scholasticos nullibi faciendos, aut honores de gradus recipiendos , nedum non admisit, sed etiam impedivit,in quibus omnibus fautores pau-
309쪽
CLE .cgvs VII. Cissimos, persecutores plurimos habue runt, fueruntque passi damna infinita, nedum in personis,sed etiam in bonis: acivi de iniuriis, opprobriis, & contumeliis, irrisionibus & detractionibus taceamus, pro tunc facti fuerunt tanquam opprΟ-brium hominum de abiectio plebis: durauitque tempestas huiusmodi per plures annos, nec fuit qui eos adiuuaret, & hoc maxime quia qui eos persequebantur, se Beatae Virgini existimabant sacrificare, cui dictum ordinem & eius supposita multimode iniuriari & detrahere asserebant a in eo quod quasi omnes ipsam asserunt opinantur in peccato originali conceptam fuisse, quod utique fore erroneum & damnatum tales astruebant , non obstantibus opinionibus multorum sanctorum, SC Doctorum approbatorum contrarium opinantium. ΕΟ-rum dicta quia quidam Ioannes de Monte no de eodem ordine nouiter in dicta Vniuersitate recitauit , & vera esse asseruit, requisitusque pro parte dictae Universitatis,ut dicta sua huiusmodi tamquam falsa & erronea reuocaret, sciant cuncti quod reuocare recusauit, ideo per - ipsam Vniuersitatem contra ipsum Issit
310쪽
CLEMENs VII. 23 multimode processum. Additio squa sequιtur, dubitans ne auctor huius Chroniacae fuerit de dicto Ordine Praedicatorum, in cuius ordinis fauorem non pi ne causam dictae discordiae expressit. Sciant cuncti quod Veritas sic se habuit.) quod dictus de Monte no ex quadam 'arrogantia ex quadam conclusione
facta cum pluribus Magistris, & aliis dedicto ordine, plures conclusiones tangentes materiam Conceptionis Beatae Mariae male sonantes & pias aures offendentes, ponere in scholis,& asserere non
formidavit, pluresque de dicto Ordine in diuersis Ciuitatibus Regni Franciae, in suis sermonibus4 aliis actibus illa tuo plura nefanda, turpia & inhonesta de dicta beata Virgine, & eius Conceptione , quae etiam de aliis mulieribus tamquam abominabilia tacenda forent, ad sui ostentationem seu potius perniciem astruere non erubuerunt: propter quae dictaVniuersitas causam Beatae Mariae veritatem supra defendens , contra tales, & dictum ordinem qui eos sustinebat, viriliter & debite processit, S c. Hoc autem posui quia eo tunc Parisius praesem eram ι & ea in propria cognoui et M
