Caii Cornelii Taciti Opera ex recensione, et cum supplementis Gab. Brotier, edidit J.A. Amar. Tomus primus quintus

발행: 1822년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

. PunI mimertim et Pueritium videtis, non sponteu sustuli, sed quia Princeps monebat: simul maj is res mei meruerant, ut posteros haberent. Namu ego , qui non Pecuniam , non studia Populi , ne i que eloquentiam , sentile domus nostrae bonum , uvarietate temporum accipere vel Parare potuisu sem, satis hahebam , si tenues res meae nec mihi u Pudori, nec cuiquam oneri forent. Jussias ab Im-u Peratore , uxorem duxi. En stirps et Progenies totu Consulum , tot Dictatorum i nec ad invidiam is-u ta , sed conciliandae misericordiae, refero. Adse-- quentur, florente te, Laesar, quos dederis, hono-u res : int m Q. Hortensii pronepotes, divi Auli susti alumnos , ab inopia defende. , XXXVIII. INCLINATio senatus incitamentum Τi- herio fuit, quo promtius adversaretur, his ferme Ve his usus : ii Si quantum Pauperum est, Venire huc, u et liberis suis petere Pecunias coeperint; singuli uti unquRm exsatiabuntur, respublica deficis t. Necu sune ideo a mutoribus concessum est, esredi alia. u quarido rclutionem, et, quod in commune con-u ducat, loco sententiae Proferre, ut PriVista nego-utia, res familiares nostras hic augeamus, cum ini, vidia Senatus et Principum , sive indulserintulargitionem, sive abnuerint. Non enim preces

122쪽

usum istuc, sed efflagitatio, intempestiva quidem

v et improvisa, cum aliis de rebus convenerint Ρa, si tres, cor Surgere, et numero atque aetate liberumu suorum urgere modeStiam Senatus, eandem vima in me transmittere, de Veliit perfringere aerarium :- quod si ambitione cxhauserimus , per Scelera Su' is plendum erit. Dedit tibi, Hortale, divus Aligusu tus Pecuniam , Sed nou com PellatuS, nec ea lege, u ut semper daretur. Languescet alioqui industria, ii intendetur. Socordia, Si nullus ex Se metus aut ii spes; et Securi Omnes aliena Subsidia exspecta-uhunt, sibi ignavi, nobis graves. v HIPc atque talia, quamquam Cum Bdsensu audita ab his, quibus omnia Princi Pum, honesta ut luc inhonesta, laudare mos est, Plures Per Silentium, aut Occidium murmur, EXC Pere : Sensitque Tiberius. Et cum paulum reticuisset, u ΙΙOrtalo Se resPondisse ait: ceterum,

si Patribus viileretur, daturum liberis ejus ducena sestertia singulis, qui sexus virilis essent. n Egere alii grates ; siluit Hortalus, pavore, an avitae nobilitatis , etiam inter angustias sortianae, retinens. Neque miseratuS est Posthac Tiberius , cpiamvis domus Hortensii pudendam ad inopiam delaberetur. XXXIX. EODEM anno , mancipii unius Budacia , ni mature subventum foret, discordiis armisque ci-

123쪽

i 66 ΑΝΝΑ L. LIB. II. vilibus rempublicam perculisset. Postumi Agrippae

servus , nomine Clemens, comperto fine Augusti, pergere in insulam Planasiam, et fraude aut vi raptum Agrippam ferre ad exercitus Germanicos , non scrvili animo concepit. Ausa ejus impedivit tarditas onerariae navis : atque interim Patrata caede , ad majora et magis praecipitia conversus , furatur Cieros , Vectusque CDSam , Etruriae Promontorium , ignotis Iocis sese abdit, donec crinem ha bamque Promitteret. Nam aetate et forma haud dissimili in dominum erat. I iam, Per idoueos et secreti eius socios , crebreScit u vivere AgripΡam , ηocculiis pinnum sermonibus, ut vetita soletit; mox vaso rumore apud imperitissimi cujusqtie promtas aureS , aut rursum apud turbidos , eoque nova cupientes. Atque ipse adire municipia obscuro diei, neque Propalam adspici, neque diutius iisdem locis ; sed , quia veritas , visu et mora , falsa festinatione et incertis valescunt, relinquebat tanam , aut Praeveniebat. XL. VULGABATUR interim per Italiam, a Sem tum munere Delim Agrippam : . credebatur B mae : jamque Ostiam invectum multitudo ingens , jam in urbe clandestini coetus celebrabant: Cum Tiberium auceps cura distrahere, vino militum

124쪽

A. U. 769. - A. C. I 6. I 7serom suum Coerceret, an inanem credulitatem tempore ipso vanescere Sineret. Modo nihil spernendum, modo non omnia metuenda, ambiguus Pudoris ac metus, reputabat. Postremo dat Deg

tium Sallustio Crispo : ille e clientibus duos pii-dam milites fuisse tradunt) deligit, atque hortatur, simulata conscientia adeant, offerant Pecuniam , fidem atquc pericula polliceantur. Exsequuntur, ut jussum erat: dein speculati noctem incustoditam , accepta idonea manu, Vinctum , clausos e, in palatium traxere. Percontanti Tiberio , u Quomodo Agrippa factus esset y n respoudisse sertur, ιι Quomodo tu Caesar. n Ut ederet Sincios, subigi non potuit; nec Tiberius poenam ejus Palam ausus, in secreta Palatii parte interfici jussit , corpusque clam auferri; et, quamquam multi e domo principis , equitesque ac SeuatoreS, SuStentasse OPibus, juvisse cousiliis dicerentur , haud

quaesitum. XLI. FIΝΕ anni, arcus, propter aedem Saturni, ob recepta Signa cum Varo umissa, ductu Germanici, auspiciis I therii; et aedes Fortis Fortunae, Tiberim juxta, in hortis, quos Caesar dictator PO-pulo Romano legaverat ; sacrarium genti Juliae, effigiesque divo Augusto apud Bovillas , dicantur.

125쪽

C. Caecilio, L. Pomponio Coss. Germanicus Caesar A. D. VII Kalendas Iunias triumphavit de Ch ruscis , Cattisque, et AngriVariis, quaeque aliae nationes usque ad Albim colunt: vecta spolia, caintivi , simulacra montium, fluminum, Proeliorum :bellumque , quia conficere prohibitus erat, Pro confecto accipiebatur. Augebat intuentium visus eximia ipsitis species, eurrusque quingue liberis onustus ; sed suberat occulta formido reputantibus, . haud prosperum in Druso, Patre ejus, favorem vulgi: avunculum ejusdem, Μarcellum, segrantihus plebis studiis intra juventam ereptum : breves

et infaustos populi Romani amoreS. nXLII. CETERUM Tiberius, Domine Germanici, trecenos plebi sestertios viritim dedit, seque collesam consulatui ejus destinavit. Nec ideo sincerae caritatis fidem adsecutus, amoliri juvenem, specie honoris, statuit, struxitque causas, aut sorte oblatas arripuit. Rex Archelaus quinquagesimum annum Cappadocia potiebatiu , invisus Tiberio , quod eum, Rhodi agentem, nullo officio coluisset. Nec id Archelaus Per superbiam omiserat, sed ab intimis Augusti monitus; quia , florente C. Caesare, missoque ad res orientis, intuta Tiberii amicitia credebatur. Ut, versa Caesariun sobole, imperium

126쪽

Α. U. 77O. - Α. C. 17. IO9 adeptus est, elicit Archelaum matris literis, quae, tion dissimulatis filii ossensionibus, clementiam onferebat, si ad precandum veniret. Ille ignarus doli, vel, si iiitelligere crederetur, Vim metuens, in Umbem Properat: exceptusque immiti a Principe, et

mox accusatus in Senatu, rion ob crimina, quae fingebantur, sed aragore, Sini id seSSus Senio, et quia regibus aequa, nedum infima , insolita sunt, finem vitae, sponte an fato, implevit. Ilegnum in provinciam redactum est, u fructibusque ejus levari posses: centesimae vectigal n Professus Caesar, ducentesimam in posterum Statuit. Per idem tempus , Antiocho Comagenoriam, Philopatore Cilicum , regibus

defunctis, turbabantur nationes, Plerisque Romanum, aliis regium imperimn cupientibus : et provinciae, Syria atque Judaea, fossae oneribus, deminutionem tributi orabant. XLIII. IGITUR haec, et de Armenia, quae Supra memoravi, apud Patres disseruit : i nec posse m tum Orientem nisi Germanici sapientia componi :uam Suum aetatem vergere, Drusi nondum satis adolevisse. η Tunc decreto Patrum Permissae Ge .

manico provinciae, quae mari dividuntiar, majusque. imperium, quoquo adisset, quam his, qui sorte aut missu Priucipis obtinercnt. Sed Tiberius dem

127쪽

ΑΝNAL. LIB. II. verat Syria Creticum Silanum, Per adfinitatem connexiun Germanico, quia Silani filia Neroni ,

vetustissimo liberorum ejus, Pacta erat; Praesec ratque Cn. Pisonem, ingenio violentum, et Obs quii ignarum, insita ferocia a Patre Pisone, qui, civili bello, restri sentes in Africa Partes acerrimo ministerio adversus Caesarem juvit: mox Brutum et Cassium secutus, concesso reditu, Petilione honorum abstinuit, donec ultro ambiretur, delatum ab Augusto consulatum accipere. Sed, Praeter Paternos spiritus, uxoris quoque Plancinae nobilitate ei opiabus accendebatur. Vix Tiberio concedere : Iiberos ejus, ut multum infra , d Pectare: nec dubium habebat, se delectum, qui Srriae imponeretur, ad spes Germanici coercendas. Credidere quidam, data et a Tiberio occulta mandata : et Plancinam haud dubie Augusta monuit, muliebri aemulatione Agrippinam insectandi: divisa namque et discors aula erat, lacitis in Drusum aut Germanicum studiis. Tiberius, ut Proprium, et sui s-guinis , Drusum vehat: Germanico alienatio patrui amorem apud ceteros auxerat; et quia claritudine materni generis anteibat, avum Μ. Λntonium, avunctatum Augustum ferens. Contra Druso Proavus eques Romanus Pomponius Atticus, dedecere Claudior n

128쪽

imagines videbatur. Et conjux Germanici, Agridipimi , foecunditate ac fama Liviam, uxorem Drusi, praecellebat; sed fratres egregie concordes, et proximorum certaminibus inconcussi. XLIV. NEC multo post Drusus in Illyricum missus est, ut suesceret militiae, studiaque exercitus pararet; simul juVenem, urbano luxu lascivientem, melius in castris haberi Tiberius, seque tutiorem rebatur, utroque filio legiones obtinente. Sed Suevi

praetendebantur, auxilium adversus Cheruscos orantes. Nam discessu Romanorum, ac Vacui externo metu, gentis adsuetudine, et tum aemulatione gloriae arma in se verterant. Vis nationum, virtus du-

cum in aequo: sed Maroboduum regis nomen invisum apud populares; Arminium, pro libertate bellantem, favor habebat. XLV. IGITun non modo Cherusci, Sociique corum , vetus Arminii miles, sumsere hellum : sede regno etiam Marobodui Suevae gentes , Semn nes ac Langobardi, defecere ad eum. Quibus additis , praepollebat, ni Inguiomerus cum manu clientiiun ad Maroboduum perfugisset; non aliam ob causam, quam quia fratris filio, juveni, Patruus senex parere dedignabatur. Diriguntur acies, Pari utrinque spe , nec , ut olim apud Germanos,

129쪽

ii 2 ANNAL. LIB. II.

vagis incursibus, aut disjectas Per catervas r quippe , longa adversum nos militia, insueverant sequi signa, subsidiis firmari, dicta Imperatorum accipere. At tunc Arminius, equo collustrans Cuncta, ut quosque advectus erat, u Reciperatam libertatem , trucidatas legiones, spolia adhuc et tela Bomanis derepta in manthus militorum , n ostenta-hat : α contra fugacem Μaroboduum APpellans, Pro liorum expertem, Hercyniae latebris defensum, ac mox per dona et legationes petivisse foedus; proditorem patriae, satellitem Caesaris, haud minus infensis animis exturbandum , quam Varum Quincti-Ιium inter cerint. Meminissent modo tot Proeliorum quorum eVentu , et ad Postremum ejectis Romanis, satis Probatum, penes utros summa helli fuerit. NXLVI. NEQUE Maroboduus jactantia sui, aut Probris in hostem abstinebat: sed Inguiomeriim tenens , u Illo in corpore decus Omne Cheruscorum , illius consiliis gesta, quae Prospere ceciderint, n teStabatur : a vecordem Arminium , et rerum nescium , alienam gloriam in se trahere , quoniam treS vacuas legiones , et ducem fraudis ignarum , Perfidia deceperit, magna cum clade Germaniae , et ignominia sua; cuin coniux , cum filius ejus, Sor

130쪽

Q Λ.SU. 77o - Λ. C. I7. Ii 3 vitium adhuc tolerent. At se , duodecim legionibus petitum , duce Tiberio , illibatam Germanorum s

riam servavisse : mox conditionibus aequis discessum : neque Poenitere , quod ipsorum in manu sit, integrum adversum Romanos bellum , an Pacem incruentam malint. n His vocibus instinctos exercitus propriae quoque cai Sae Stimulabant; cum a Cheruscis Langobardisque , Pro antiquo decore , aut recenti libertate ; et contra , augendae dominationi certaretur. ΝOu alias majore mole ConcurSum , neque ambiguo magis eventu, fusis utrinque de , tris cornibus. Sperabaturque rursum Pugna , ni' . Maroboduus castra in colles subduxisset. Id signum Perclusi fuit: et transfugiis paulatim nudatus , in Marcomannos concessit , misit sile legatos ad

Tiberium , oraturos auxilia. Responsum CSt, u non jure eum adversus Cheruscos arma Romana invocare , qui Pugnantes in eundem hostem Romanos titilla ope iuvisset. xi MiSSus lamen Drusus , ut retu- Iimus , Pacis firmator. XLVII. EODEM anno duodecim celebres Asiae u hes collapsae nocturno motu terrae r quo improvisi Orgraviorque Pestis fuit. Neque solitum in tali casu effugium subveniebat , in aperta prorumpendi, quia diductis terris hauriebantur. u Sedisse immen-

SEARCH

MENU NAVIGATION