Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1680년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

faciendas, aut teloneum exigendum , nec fidejussores tollendos, aut homines ipsius Ecclesiae tam ingenuos quam de servos qui super terram ejutiem residere videntur injuste distringendos , nec ullas r hibitiones aut illicitas occasiones requirendas ullo unquam tempore ingredi audeant, vel exactare praedicta ex praefatis rebus quodam in loco praesumant.

Et quicquid ex rebus jam di istae Ecclesiae fiscus sperare poterat, totum nos memoratae Ecclesiae concedimus. Insuper & illud in hoc praecepto inserere deprecante jam dicto Episcopo jussimus , sicut & in

bonae memoriae Domini Sc genitoris nostri Karoli Imperatoris praecepto insertum reperimus, ut nullus iudex aut Comes aut quislibet homo vel quaelibet persona praedictae Ecclesiae ministros vel ad vocatos in mallo publico accusare praesumat antequam conveniat ministros rerum & judices villarum atque hominum a quibus laesus est, ut ab eis

familiarem & justam accipiat justitiam ; & si a praedictis ministris suam justitiam accipere non Valuerit, tunc conveniat Episcopum jam dictae Ecclesiae iut ab ipso suam iustitiam familiarem & bonam atque justam accipiat. Et si ab ipso Episcopo neque a suis ministris suam justitiam accipere nequiverit, postmodum licentiam habeat ut in mallo publico suas querelas juste & rationabiliter atque legaliter quaerat. Sed si antequam secerit illud, jam dictae.sedis Ecclesiae Episcopum & suos ministros dc advocatos in mallo & cujusdam conditionis publico placito accusare aut pulsare praesumpserit, quia nostram jussionem atque nostrum praeceptum & indictum contempsit sive praevaricavit, balanum nostrum ex hoc nobis componat, & praedictae Ecclesiae Episcopo vel suis ministris solidos centum argenti componat t& suam justitiam postreiodum absque lege aut aliqua compositione recipiat. Praedictas enim causas m

62쪽

L1BER TERTIvs. ΑΤ motatae Ecclesiae Pontificibusque atque servis Dei inibi Domino famulantibus pro Dei amore & reverentia sanctorum concessimus, concessumque futuris temporibus esse volumus. Iterum iterumque

iubentes praecipimus ut nullus ex fidelibus nostris, aut judex publicus, vel etiam quaelibet immissa vel subrogata persona , aliquam inquietudinem aut injustam contrarietatem de praedictis monasteriolis sive cellulis & rebus & mancipiis ac censibus, necis non & de his quae sive a nobis sive a successoribus nostris vel a reliquis Deum timentibus eidem Ecclesia divina pietas deinceps augeri voluerit, nostris futurisque temporibus inemoratae Ecclesiae facere praesumat; sed sub hoc nostrae confirmationis & tuitionis praecepto in jure ejusdem episcopii omni tempore in nostra eleemosyna quiete ac pacifice & juste possiderit & legaliter tueri valeant, ita v elicet ut quicquid rectores vel ministri ipsius Ecclesiae pro opportunitate & utilitate de praefatis rebus facere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi, quatenus Pontifices ipsius sedis cum grege sibi commisso pro incolumitate nostra, conjUgis, ac prolis, & stabilitate imperii a Deo nobis collati sua gratissima miseratione per immensum conservandi jugiter Domini implorent misericordiam:

Et ut haec auctoritas per curricula annorum inviolabilem atque in convulsam obtienat firmitatem, mam propria subter eam firmavimus, de anuli nostri impressione sigillari jussimus. Signum Hludovici piissimi Imperatoris.

Maginarius Notatius ad vicem Hugonis recognovi & subscripsi.

Data Kal. Mart. anno Christo propitio O i II.

imperii D ni Hludovici piissimi Augusti I in dict. i i r. Actiim Pictavis civitate publica in Dei nomine feliciter. Amen.

63쪽

6. MIs C LANIORUM X VI. Praedicta quoque praecepta in hoc Opunculo ideo inserere placuit ut, sicut dictum est , si futuris aut modernis de supradictis rebus aliqua quaestio orta fuerit, exemplaria antedictorum in hoe libello inveniantur inserta praeceptorum ; quatenus per ea fideles supra scriptae Ecclesiae & rectores atque gubernatores ejusaem ex his exemplariis adiutorium habere queant. Nonnulla etenim alia praece pra praefatus Domnus Aldii cus jam dictae urbis Epis opus accipere pro firmitatis causa studuit, quae in his schedulis propter prolixitatem vel fastidium audientium vel legentium sive taedium scribentium inserere minimc libuit. XVII. Praedictus quoque Aldricus saepedictae ut bis Episcopus collegit quaedam capitula canonum

valde utilia & necet Iaria, quae a suis consacerdotibus saepissima legenda sive memoriae commendanda tribuit. Ex quibus enim canonibus atque edictis patrum praefata capitula sti ictim colligere curavix, in suo prooemio continetur insertum. Primo vero collegit capitula nonnulla ex duodecim Conciliis sive ex decretis Romanae sedis Episcoporum , quorum praefationem in prima fronte praedicti operis valde utilem posuit. Demum quoque quae sequuntur ex aliis collegit canonibus atque dictis patrum diversarum provinciarum , atque .nonnulla ex his quae

cum aliis sanctissimis & doctissimis Episcopis in synodis pariter sanxit, sive ex capitulis Christianissi-naorum Imperatorum in synodis Episcoporum decretis tam tempore Pipini quam & Κaroli sive Hludovici , sicut in praefationibus ipsius libelli a diligenter investigantibus inveniri potest. Saepedictus quoque Aldricus Episcopus fecix tugurium , quod& ciborium nominatur, super altare seniori, quod est sacratum , ut praefixum est, in honore Domini Salvatoris & sanctae Dei genitricis Mariae atque

64쪽

LapER TERT ivs. ssan abrum martyrum Gervasit & Prothasii sive fati cti Mephani necnon & simul in veneratione de ho

nore omnium sanctorum. Ipsum enim ciborium auro & argento mirifice , sicut hodie apparet, fabricare studuit ; in quo & cennas argenteas & deauia 'ratas desuper configere praecepit, sicut hactemus a conspicientibus praedictum opus videtur. Hic namque fecit in loco in quo olim canes 3c meretrices sve latrones habitare solebant monasterium supra

fluvium Sarthae miliario 3c semis a jam dicta urbe distante in honore sancti Salvatoris & sanctae Dei

genitricis Mariae Sc sanctorum martyrum Stephani, Geruasi, de Prothasii , atque omnium sanctorum , in quo & Hormitorium novum decenter compositum fecit, & ira ipso dormitorio absidam in orientali parte mirifice construxit, 3c in ea altare construxit dc erexit; ipsam vero absidam , una cum praedicto altare in die IV. Iduum Septembr. una cum suis reliquiis in honore sancti Benedicti confessoris praecipui solemniter c6nsecravit; δc ubi antea latratus canum & ululatus pauperum qui a latronibus inibi inta habitantibus expoIiabantur resonabant, ibi hymnos angelicos se propheticos sive ceterarum divinarum serapturarum laudes decantare δc resonare die no ctuque Domino constituit. Fecit quoque in ipso monasterio refectorium novum dc nobiliter compositatum , dc cetera ossicina fratrum, tam cellaria quam& alia ossicina mirabiliter & decenter construxit 3c regulariter ordinavit, monachisque ad inhabitaniadum contradidit. In ipso ergo loco Ralend. Maii fundamenta Ecclesiae de claustri coepit ponere sic

construere; in quo opere mira de magna virtus Dei est declarata , quia quae in duos aut tres annos minime putabant esse eonsummata, in quatuor dc quinto dimidio mensibus Domino adminiculante consummatum est, id est, a Kal. Maiis usque XVI. Kal.

65쪽

g M is c E L L AN OR UMCctobris ι in quo Kalendarum die & ipsa Ecclesia est consecrata , & ipsi monachi in dormitorio vubi

novo coeperunt dormire, & in refectorio inibi novo manducare. quae nullo modo fieri potuissent nisi Domini misericordia & ejus magna Virtus hoc operata esset. Vnde Sc ipse laudatur , qui hoc praestare& concedere atque divinitus operari dignatus est ;cui est honor & gloria in secula saeculorum. Amen. XVIII. In praedicto itaque monasterio Eccle-sam mirifice & ordinabiliter compositam a novo construxit, in qua de quatuordecim altaria erexit, &ea in memorias & nomina atque honores eorum fanis chorum dedicavit & consecravit, & eorum pignora in eis collocavit, quorum nomina super ea hactenus adscripta esse videmur. Ipsam ergo Ecclesiam , ut praefixum est, in honore Domini Salvatoris & fanctae ejusdem Dei genitricis Mariae sive sanctorum martyrum Gervasit & Prothasu atque sancti Stephani, necnon & simul in honore omnium sancto rum solemniter decenterque in die XVI. Kalend. Octob. consecravit. Dum ergo consecratio praedictae Ecclesiae a jam dicto Episcopo & a suis ministris

praeparabatur, mira res & minime celanda accidit. Venit quoque quidam homo, nemine movente hominum aut vocante, sed divina clementia inspirante , compunctus, nomine Sala hardus nobilis genere

ad praefatum locum & ad jam dictum Episcopum,& ad ipsam congregationem ,q ut clixit se velle suum tradere proprium ad eandem devotionem & ad praefixum locum & suos filios binos ad supradictam Ecclesiam tradere servituti, ut & ibi , si Domino placuerit, monachi fierent, & cunctis diebus vitae illorum inibi Domino deservirent. Quod ita post consecrationem supradictam peractam Domino annuente factum est. Tradidit itaque praefixus vir. multis nobilibus coram astantibus, praehxo Episcopo

66쪽

una eum suis sacerdotibus & monachis supra praefcriptum altare sancti Salvatoris votum ejus susei p)ς ,: proprio suo quantum , ut reor, cum Olle solidis argenti pretiosi nemo emere poterat Unde praedicto Episcopo & suis sacerdotibus atque monachis inibi Domino famulantibus chartam le- alem fecit, & fidejus I res ex eodem proprio nobiles Ec electos condonavit. Ista igitur miracula nisi instinctu Dei nullo modo fieri possent. Idcirco & ea hic Inseruimus ut cuncti servi Dei pro eis qui haec legerint orent qui suis votis Domini simulatum

amplincare magnificareque atque adimplere cupiunt sive cupierint.

XI X. Consecratione igitur solemniter & canonice peracta , ad ipsam Ecclesiam sive ad ipsum altare quod in praedictorum honore sanctorum consecravit, & ad fulciendam fratrum necessitatem

ibidem Domino servientium , una cum suis consacerdotibus & Clericis sanctὸ viventibus, cum con-lulta & consense videlicet universi cleri & populi contradidit quatuor evangelia mirificὸ conscripta& calicem aureum una cum patena sua. Etenim ipsum evangelium & praedictum calicem aureum Ueoque sacratum, una cum caeteris Episcopis &eonsacerdotibus manus eorum desuper imponentibus, & cunctis reliquis consentientibus ac exorantihus , ibidem de rebus sitiae sedis Ecclesiae cum con1ultu omnium contradidit, multis testibus circum altantibus nobilibus & liberis hominibus videnti-

id pi/cum , in qua sanctus Vlia

eius confessor Clitasti requiescit in corpore cum omni integritate , & villam Luciacum cum omni integritate, & medietatem de villa Can.& m Ai, ti

praefatum monasterium infra illam silvam confleeniates , una cum Pratta ex alia parte monasterii conis

67쪽

Misc ELI AN EORVM s stente, sicut termini ipsorum monachorum dividunt, de illa molina duo juxta monasterium supra fluvium Sarthae constpuctum . de villam Salvariam cum aliis villulis juxta eam adjacentibus, cum manentibus triginta, de illam vineam indoli inicatam quae juxta ipsum monasterium consistit. Hoc totum praefixae Ecce sae & praedicto altari in dotem monachis ibidem Domino famulantibus regulariter cum consensu piissimi H ludo vici Imperataris 3c Episcoporum

multorum , maxime comprovincialium de consacer

dotum suorum , monachis ibidem degentibus perpetualiter ad possidendum contradidit, dθprecans de contestans humiliterque implorans ut nemo ea inde auferat, sed pl'ia adaugeat, & ,sicut vult unusquisisque ut sua pia facta stabilia permaneant, ita de nostra, licet pauca , perpetualiter manere in convulsa permittat. In quo die & in qua solemnitate constituit ut monachi in ipso monasterio degentes de regulariter viventes fratribus Canonicis matri & seniori civitatis Ecclesiae famulantibus dent plenam refectionem, quae & in subsequentibus commemorabitur. Ipsam ergo refectionem Clericis matri de seniori civitatis Ecclesiae famulantibus dare censuit; quae etiam similiter in honore Domini Salva resis de fatietae ejusdem Dei genitricis Mariae sive sanctorum martyrum Gervasit de Protha fit atque sancti Stepha ni necnon Zc simul in veneratione de nomine omnium sancto tum noscitur a praedicto Aldrico Episcopo reconciliata dc solemnitet , ut praefixum est , sacrata esse , ad cujus similitudinem 3c imitationem dc hanc Ecclesiam in jam dicto monasterio consecravit. Quae igitur quoniam subjecta est matri 8c seniori civitatis Ecclesae, idcirco de in i piorum memori a quorum piae dicta mater Ecclesia est consecrata de hanc consecrare disposuit. Quod de ita ordinabiliter de solemniter Domino adjuvante factum est.

68쪽

L1BER TERTI Vs. XX. In die namque consecrationis praescriptae Ecclesiae, ut superius commemoratum est , ' censuit

supradictis Canonicis & Dei servis matri & seniori civitatis Ecclesiae famulantibus dari de jam dicto

monasterio sancti Salvatoris de pane optimo modiosi v. M de vino optimo modios II i. & quarum de potione optima, hiscingas Vbio vervecinas duas &porcinas umiliter duas. Constituit etiam ut jam dicti Canonici pleniter & decenter venirent cum psallentio , id. est, cum crucibus 8c reliquis divinis obsequiis Ac ornamentis, ut decet, nobilibus ad

vesperas εe vigilias jamdictae festivitatis de dedica tionis Domini Salvatoris 3c ipsius monasterii Ecclesiae , in qua tam vespertinale quam & matutinale seu missate officium dedicationis Ecclesiae , sicut in

sacramentorio de lectionario sive antiphonario at- . que in Ceteris sanctorum patrum institutis Ac ratio uabiliter ordinatis a prudentibus sanctae Dei Ecclesiae cultoribus invenitur, agatur, & pleniter decenterque & rationabiliter atque solemniter una cum

monachis ibidem degentibus & Domino famulantibus devotissime ab omnibus perficiantur, & post ves.sseras in ipsius dedicationis vigilia praedicti Canonici

in refectorio cum ipsis monachis talem refectionem sicut ipsi monachi una eum eis habeant. Missa vero erastina in die ipsius solemnitatis canonicε de soletn- niter peracta, faciant ipsi Canonici utrum Episcopus vel magistri eorum melius de rationabilius iudicaverint, aut in ipso monasterio reficiant pleni aer,aut praedicta stipendia ad eorum refectorau famuli eorum dea ferant,in quo & ipsi pleniter .& decenter reficiant, laeta

tantes quippe dc gaudentes de praedicta solemnitate.. XXI. Constituit etiam praedictus Aldricus jam dictae civitatis Episcopus 8c humiliter deprecatus . est ut in praefixae solemnitatis die unusquisque tam civitatis sacerdos quam de suburbanus sve praefati

69쪽

so Misc E LLANEORVM monasterii Prestryter unam decantaret , dum in.pra senti peregrinatione vixerit, pro eo vivente Mi Liam . post obitum quoque ejus, quando Dominus voluerit, s militer constituit & suppliciter deprecatus est , atque una cum eis pariter sanxit ut pro anima ejus praedicti sacerdotes in iam dicta die decantene votissime unusquisque Missam unam, & reliquus clerus , cuncti videlieet monachi & Canonici, unu quisque psalmos quinquaginta devotissime decantet , orantes namque Dominum caeli ut vitam habere eraedictus Aldricus mereatur sempiternam. Porro similiter constituit ut in die X I. Kal. Ianuar. dedicationis matris & senioris Ecclesiae civitatis sacerdotes & Clerici Missas & psalmodia sicut & in dedicatione Ecclesiae sancti Salvatoris iam dicti m nasterii pro Aldrico Episcopo studiosissime decantent, id est, unusquisque sacerdos Milsam unam vel eo amplias , si libuerit , & unusquique Clericus psalmos quinquaginta & eo amplius, si plaeuerit,

orantes & deprecantes Dominum caeli ut anima ipsius vita sempiterna perfrui & requie aeterna me

reatur. Amen.

XXII. Similiter ergo & iu dedicatione sancti Stephani Ecclesiae, quam infra claustrum Canoniis corum jam dictus Aldricus Episcopus a novo coriis stedixit, decretum est ut praedicti Canoniel & ipsius civitatis Dei servi de suburbani omnes Prelbyterieu Cleri ei ad ipsam solemnitatem dedicationis Ε elesiae sancti Stephani mane prima revestiti convenientes, unusquisque sacerdos in ipsa Eeelesta pro anim p aedicti Aldrici Pontificis eantet Missam unam ρ & si amplius voluerit, in ipsius erit beni nitare & potestate ut faciat. Et unusquisque Clericus psalmos quinquaginta ; & si ampli vi voluerit, ira

ipsius erit benignitate oc miselicordia sine rem mracione & potestate , oratives & deprecanues D

70쪽

mini misericordiam obnixe ut anima ipsius Aldrici Episcopi quiete aeterna frui valeat , & requiem sempiternam una cum sanctis & electis Dei habere me

reatur. Amen.

XXIII. Sanxie quoque antedictiis Domnus Al-dricus Episcopus una cum fratribus & coepiscopis ac Canonicis suae sedis Ecclesar consideravit ut in die ordinationis ejus omnes Presbyteri tam urbani quam Ac suburbani sive monasteriales reli 'uuque clerus ad vesperas Be vigilias ipsius festivitatis , sicut in matalitiis Episcoporum constitutum est solemnitet agere, pariter de solemniter convenirent, Ac in ipsa ossicia solemniter cum ipsis Canonicjs de devotissi- λε peragerent de post vesperas peractos in refectorio una cum ipsius Ecclesiae Canonicis ter biberent . Ad ad nocturnas vel ad matutinas pleniter postea venirent , 6c matutinalem syna im una cum ipsis Canonicis solemniter dc decenter peragerent. In ipsiui quippe solemnitatis die constituit atque sanxit una cum sapientissimis Episcopis atque Lacerdotibus ut

inane prima omnes lacerdotes tam urbani quam &suburbani re vestiti infra ipsam matrem & seniorem Ecclesiam eonvenirent, & reliquus clerus una cum

eis adveniat, & unusquisque Presbyter pro tam dicto Aldrieo pontifice Missas devotissim . decantet tres ,& unusquisque Clericus pro se psalterium deeantet

unum , aut simul omnis clerus versa vice unum de

cantet in choro psalterium , haec vero ossicia & Mi sarum solemnia pro Aldrico venerabili Episcopo devotissim E completa , simul omnes ad legitimum canonicum tempus in publicum & solemne introeant ossicium , sicut in natalitiis Pontificum facere constitutum est. Post actum quoque publicum atquο solemne osticium , simul tam ipsi Canonici quam Momnes Cleriai ad praedicta officia peragenda convenientes in refectorium paritςr & sufficientet solemis.

SEARCH

MENU NAVIGATION