장음표시 사용
111쪽
tinentium , necnon in cognoscendis delictis , quae vel occasione administrationis munerum Cameralium aguntur,vel ex quibus Camerae Apostolicae jura violantur , quod ut facilius praestet, ultra Praesulem cum titulo Auditoris retentum,duos alios Domesticos, privatosque habet Auditores , unum pro Civilibus, alterum pro Criminalibus caussis, familiamque ulterius armatam habet pro Camerariatus majestate , & criminum punitione , ut eruitur ex Constitutione Leonis X. a . incisio. Licet, Pauli III. 4 i. incipieu. Romanu;.Pii IV. 26. incipien. Romanum , Clementis VIII. 63. Incipien.
In frondis , aliisque similibus .
q. In memoriam tamen venerandae antiquitatis ,
qua ampliora erpae Camerarii jura , tam vivente , quam mortuo Pontifice, plures praeeminentiae eidem remanserunt. Nam vivente Ponti fiee habet praesidentiam, ac interventum pro ejus libitu in Tribunali Camerat Apostolicae , cujus caput & Praeseistus esse censetur. , habet item amitoritatem concedendi usum aliquorum stuum publicorum Urbis pro vendi tione victualium, dummodo inde perpetua oceu pa tio non praesumatur inducta I prout etiam ad Camerarii Tribunal partina absque alio adjuncto , & partim cum AEdilibus Urbis pertinet cognitio caussarum super resectione Viarum, & super materia retractus ad ornatum Urbis, juxta notissimam Constitutionem Gregorii XIII. ; unoque verbo in caussis omnibus, quae ad Clericos Camerae spectant , sive seorsim, sive unitim decidendae, Camerarius, si velit, se ingerere potest ; unde ratione Primatus Praesecturae , quam in Camera habet,convenientes iidem Clerici statis anni temporibus in ejus AEdibus, & praesertim cum pretium carnibus apponendum est , vel altera
112쪽
publiea urget occasio, laute ad mensam tractantur . 5.Major autem huius Card. Camerarii auctoritas esse dignoscitur Sede Papali vaeante , seu vacintione imminente, eum isto tempore repraesentare dicatur imaginem antiqui Camerarii , seu Archidiaconi , 8c Uicarii nati ejusdem Papae , quatenus est , ut diximus, Urbis Episcopus, ratione cujus representantiae statiin ac Papa est in mortis articulo constitutus , eidem Camerario denegari non potest aditus ad ipsius Papae cubieulum,sequuta vero morte Pontificis , eoram ipsis, & Tribunali Camerat fit recognitio Cadaveris , eique traditur Annulus Pin catoris, qui ab ipso publice frangitur ad exprimendam negociorum interruptionem,quae annulo Piscatoris signabantur , quaeque Sede Pontificia Vacante quiescunt. Suscipit etiam idem Camerarius gube nium, & administrationem Palatii Apostolici, quam distribuit inter Camerae Cleri eos, uni v. gr. curam Viridarii , alteri Furni, Sc si e singillatim curam rerum ad Pontificem , & Cameram pertinentium provide variis Clericis demandando . Peculiaris insuper administratio , & vigilantia eidem committitur in constitutione Conclavis , cujus ere stionem pro tempore,quo novendiales exequiaePontificis durant, persei curat, selectos ad hoc Advocatos Consistoriales,aliosque Ministros deputando, iisdemque diebus in signum imperii perUrbem incedit more Principis,
praecedente suffcienti numero militum Helveticorum, qui Custodiae Papae,dum viveret,destinabantur. 6. Inter easdemque praeeminentias ultimo qui: dem loco adscribenda est Deultas doctorandi, tana vivente, quam mortuo Pontis, qui sane gradus licet
in Urbis Arehigymnasio , vel ab Advoeatis Consistorialibus pro utroque Iure , vel a selectis non
113쪽
nullis Regularibus pro Sacra Theologia, vel demum
a primi ordinis Medicis in catalogum , ut inquiunt, Proto medicorum adscriptis conseratur, id tamen indistinete fit a uetoritate Cardinalis Camerarii , ut
advertit dictus Cardinalis de Lue a sa) . Quoniam
vero diximus ampliorem esse Cardinatis Camerarii jurisdictionem Sede Vacante , 3c sequuto Pontificis obitu , praestat , ut quonam jure in irae circumstantia temporis procedatur , quod in Titulo de Ro-Mano Pontime huic reservavimus loco, uberius ex
7. Primis porro Ecclesiae Saeculis Pontifice extin isto Romanae Ecclesiae procurationem habebant ejusdem Presbyteri ; nostris tamen temporibus novendio ab interitu Pontificis tribus numero Cardinalibus Capita Ordinum appellatis , utpote ex tribus Ecclesiasticis ordinibus selectis , nimirum Episcopali , Presbyterali , & Diacon ali , eadem procuratio con ceditur , cum quibus assidet quoque S. Romanae Ecclesiae Camerarius , qui per id tempus in publicum prodit stipatus Helveticis Militibus , qui Pontificiae
Custodiae invigilabant, eorum duce equo insidente , ut supra innuebamus . Ea vero differentia inter Cardinalem Camerarium , & Capita Ordinum praetereunda non est , quod scilicet hujus auctoritas perpetua. si te contra illorum, ultra triduum non prO. tendatur . Iis enim elapsis diebus munus concrevditum dimittunt, ut alii eodem perfungantur , fer vata temporis ratione, ut sanxit Pius IV. Constituς. edita nona Octobris anni i36 a. quam ampliavit Clemens XII. Consit. ine9. Ad perpetuam , evulga ta ψ. Risar Octobris anni i sa Has vero Con
114쪽
tionibus Canonicis a ,& in d. Titulo seperius expo sito. de Romano Ponti e , opere praetium est, ut ea quae ibi continentur hie fusius proseramus . .ll. Pius igitur IV. in die a Constitutione provide Cardinalibus Capitibus ordinum vetuit corrigere , aut delere judicio , seu decreto suo etiam subsidiario , alioque quovis ex titulo ea omnia, quae a praecedentibus suerint constituta . Id enim privative ad Sacrum Collegium voluit pertinere, quam visque . eosdem una cum Camerario levioris momenti , ac in dies , seu passim occurrentia negociae pedire polsis permiserit; si quid vero gravioris momenti, aei indaginic fuerit, id omne ad idemCoulegium Cardinalium deferendum esse mandavit . Quamobrem durante Conclavi duplex Congregatio peragitur , una particularis , ut ajunt , quam tres Cardinales Capita Ordinum , & Camerarius constituunt , altera generalis , cui omnes Cardinales intersint . Qualis autem tempore Interpontificii sit auis oritas Sacri Collegit , declarat praefatus Clemens XII. in d. Constitutione Ad per etfamedii. . nonas Octobrii l 32. & in Chirographo edito die et . Decembris ejusdem anni, per extensum relat. apud Ignatium Sant amaria b) . 9. Olim quidem tempore Novendialium , qui, bus justa defuncto Pontisci persolvuntur , & Con-
elave paratur , tot , tantaeque habebantur Congregationes, seu Cardinalium congrestiis , Camerario semper praesente , & suffragante , ut vix certo numero possent praefiniri . In allegato autem Chirographo Clemens XII. earum numerum restrinxit decernendo , ut plures , quam decem , fieri non a possint. In prima autem Congregatione , quae gem
115쪽
neralis , dc habetur in aula paramentorum , is qui Sacro Collegio a Secretis est , legit Constitutiones Summorum Pontificum Gregorii X. int
ρDn. Ubi periculum Iulii II. de Simoniaca electione Pii IV. , Gregorii XV. Urbani VIII. pariter de Electione , & Clementis XII. jam allegatam . praestito sub idem tempus a Cardinalibus jurejurando de iis exacte, & religiose servandis .
Item in ea annulum piscatorium nuncupatum squod imaginem praesesert Sancti Petri Apostolorum Principis sub specie piseantis e navicula , ac
plumbum Camerarius infringit. Datarius , ac Sub
datarius , & Secretarius Breui lim , aut libellorum
supplicunt capsam Scripturarum praesentant. Confirmatur item , seu noviter eligitur Urbis Gubernator ἱ deliguntur oratores ad habendas Orationestum in laudem defuncti Pontificis, tum de novi Pon tificis Electione ; praeficiuntur insuper construen do conclaviCardinales nonnulli,Camerario nunquam excluso; & demum mandatur, ut extincti Pontificis Cadaver in Basilicam Vaticanam , ubi nox appetit, de more efferatur , & postquam triduo in Sacello Sanetissimi Sacramenti cierit elatum, vespere, prae sentibus Cardinalibus ab eodem Pontifice ad Cardinalitiam dignitatem evectis, in tribus loculis, eu pressino, plumbeo, & ligneo, conditum cum Ponti ficalibus indumentis, &cum Epigraphe , seu Pi seriptione diei nativitatis , & obitus tumuletur . 'Io. In altera Congregatione, quae habetur in UMticanae Basilicae Sacrario , Urbis, ac ditionis Eccles asticae Ministri unieo urnae, seu bussolae gyro confir
mantur, Romae Conservatores honorifiee excipiuntur , necnon a Cardinalibus Deputatis status Con-alavis construendi exhibetur . . II. In
116쪽
I. . In tertia vir unus plerumque ex ordinibus regularibus ad Sacramentales Confessiones in Cona clavi deligitur , atque defuncti Pontificis eadaver praesentibus Cardinalibus ab eo renunciatis sepulchro mandatur , ut mox dicebamus . In quarta duo Medici, & Chirurgus eliguntur . In quinta Aromatarius, ac duo barbitonsores cum duobus adjutoribus deliguntur . In sexta postremus Cardinalis Diaconus Cellarum sortes extrahiti A Coeremoniarum Magistri quos non participantes vocant , facultates suas Cardinalibus exhibent . Quamvis autem olim Coeremoniarum Magistri ex Jonstitutio ne Pii IV. tantum duo, nulla faeta mentione famuli, ad 1 Conclave admitterentur, Gregorius , autem XV. iis famulum concessiliet ; Hodie ex Constit tione Clementis XII. Coeremoniarum Magistri Con clave ingressuri sunt sex , nempe duo participantes aut a junt, tres non participantes , & antiquior ex supranumerariis, quibus omnibus unus Famulus permittitur ; idemque Clemens in enunciato Chirographo decrevit, ut si primus Magister Coeremoniarum sit Episcopus Sacerdos. una cum illo Conclave ingredi debeat . In septima Congregatione preees pro tertio Cardinalium inserviente porriguntur saliique deliguntur famuli. In octava de Conclavi-starum qualitatibus duo Cardinales ad id deputati , inquirere debent, an scilicet iis praerogativis praediti sint, quae a Constitutionibus Apostolicis exiguntur,
praecipue vero an per annum Cardinalibus inservierint. Inter Conclavistas autem recensentur nedum
familiares Cardinalium , sed etiam Sacrista , Sub. sacrista, & Administer Clerieus , qui divina opera nuti solet adesse , qui omnes creato Pontifice quam plurimis privilegiis eum uiantur, quae amplissime re-
117쪽
fert infer alios Rigantius co) . In nona ministerio Schedularum Cardinales destinantur, qui ad Custodiam Conclavis , & regimen adsistere tenentur . In decima , ac postrema Congregatione Cardinales ordinibus Sacris minime initiati Apostolicum Breve , quo sibi suffragii in Pontificia creatione serendi potestas saeta est , aliis Cardinalibus exhibent ; in eaque demum Fabri lapidarii, Sc lignarii eliguntur , eorum omnium ratione habita , quos Cardinalis Camerarius ad construit irineni Conclavis deputavit . Porro ex hactenus. deduetis satis ψsuperque colligitur,quanta sit Cardinalis Camerarii tam vivente , quam mortuo Pontifice a uictoritas iaNunc ad Poenitentiarium, qui estaIter Ponti LRon LMinister extra Palatium , gradum faciamus .
Potestas sane illa , quam Saocto Petro primum
datam esse constanter profitemur. aChristo Domino eidem dicente: b) morium urciaverisse. per Terram, erit Deatum, di in Gesis, di quodcumgue tueris per Terram ,erit fissum in Caelis; aequali certitudine constat, id SummosPontifices Petri successores fuisse transsusam , ne alias subsidiis illis , & salutaribus remediis post , D. Petri obitum eadem Ecclesia privata dicatur, quae ipsemet Chrissus pretioso suo Sanguine promeruit , ut alias ostendimus in Institutionibus Canonicis sc) , atque in Institutioni bus Criminalibus . Eadem
118쪽
ROMANAE CURI AE T IT. XIII. 99
vero potestate a quae proprie potestas Clavium pellatur, cum per se ipsum non semper posset immediate Summus Pontifex uti, detentus scilicet aliis curis gravissimis , aut cum in majus verge ret Fidelium emolumentum , quod ab aliis ex delegatione , dc commissione ejusdem Pontificis facilius exerceretur ; provide hine coeperant a prii nisserulis iidem Romani Pontifices aptiores quosda0 Sacerdotes in Poenitentiarios deputare , exemplis Misen Poenitentiariorum , quos Episcopi ex vetusta Ecclesiae disciplina assumebant, ut opinatur Van-espen so) , qui quidem juxta graviores , vel le
viores excessus majorem , vel minorem poenitentiam imponere , 3c quandoque etiam Ecclesiasticana legem , imposita pariter poenitentia, relaxare consueverunt .
a. Horum porro Poenitentiariorum mentio , Ecinstitutio praecipue reperitur ei rea annum Christi CCL. quum tempore scilicet S. Cypriani , & S. Cornelii Papae diu disceptatum est, num relapsi ad Idololatriam recipiendi essent, nec ne , aliis cum Novatiano negantibus , aliis vero eum majori parte , quorum opinio praevaluit, affirmantibus ; cumque aliqui gravius, aliqui levius deliquissent, pro qualitate eulpae iidem selecti Poenitentiarii poenitentiam injungebant; extensaque deinde eadem disci- plina ad aliorum quoque deli storum absolutionen duo signanter legimus Romae in qua vis Parochiali Ecclesia constitutos Poenitentiarios , qui juxta Canones poenitentiales veniam delinquentibus darent, quorum caput major Poenitentiarius 'appellabatur ;quod quidem munus tamquam perii orificum , M
119쪽
spei habilissimum uni ex S. R. E. Cardinalibus , quisit Presbyter , & in sacra Theologia , vel jure Canonico doctor , fuit deinde collatum ex Constitutione S. Pii V. quamquam Gravatius ca)exGomesio, aliisque auctoribus censeat, dignitatem, Cardinalis Poenitentiarii a Benedicto II constitutam, deindeque Eugenii, Sixtique beneficio a iustam , &liatam a Pio IV. Constitutione 33. incipieu. Insublimi , a , .Pio U. Constitutione Si incipian. Iuoω nibus, Sc ab Urbano VIII. In Constit. lneip. Regimini, quae licet non habeatur in Bullario, resertur tamen a Nicollo b), veteri amplitudine moderata,
ad certos fuisse limites Opportune reda stana, ut notat idem Nicolius ; & exploratissimum eli, selicius id, & uberiori profectu adimpletum fui se per post
riores alias Constitutiones Innocentii XII incipien. Romanus edit. nonas Aprilis anno
Clementis XII. incipie n. go latus incium nonas Octobris anno i sa. , dc Benedicti XIV. incipien PaHor bonus Aprilis i7-.quae est in Bullario ejusdem Pontificis Iu 93. to. i. 3. Omissis igitur antiquioribus facultatibus ejus dem Poenitentiarii,hac Benedicti XIU. Constitutione,quae recentior & posterior est aliis,se luentes facultates eidem tribuuntur . Habet videlicet facultatem absolvendi quoscumque ab omnibus peccatis,& censuris etiam in Coena Domini , immo Regula res pro utroque soro , & interdum Saeculares quomque , quando scilicet agitur de censuris publicis latis a jure praesertim Sedi Apostolicae reservatis , velaatia ab homine , quando Iuri silictio iudicis expiraverit , vel qugndo per eosdem Iudice absolutio ad
120쪽
Romanum Pontificem suerit remis a , & quando ligati legitime impediuntur, quominus hos adeant , a quibus fuera 'it innodati, dummodo pareant judieato ; oc satisfaciant parti , quarum altera renuente satis faetionem , poterit Poenitentiarius pro sua pru dentia convenientem arbitrari . 4. Advenientes item Romam,ibique Gera loca visitantes ad effectum lucrandi Indulgentias in Urbe , cum reincidentia tamen finito tempore visitationis praescripto & similiter revertentes, ac re inissos ad proprios Iudices pro periculo itineris , cum re incidentia itinere consecto Paenit. absolvere potest.. S. Haereticos pariter oeeustos, litot intercessierint actus noscibiles , & ad notitiam deducibiles, dummodo nullus, , quem ipsi sciant, aut credant, notaverit, vel adverteriispublicos vero in soro conscientiae tantum, in iis duntaxat casibus , in quibus necelse non est complices de nunciare,exceptis censuris publicis Bullae Coenae,ouoad Principes, & Praelatos, quaeque sunt circa e leotionem Romani Pontificis & contra inquirentes perAstrologiam judiciariam de Statu Rei p. Christ. seu vita , & moribus Pontificis, contra publicam violationem Immunitatis, seu libertatis Eccles. evulgatae Poteit. Praeterea, dis ensare super quacumque irregularitate , & inhabilitate in occultis, & in soro conscientiae tantum excepto homicidio voluntario , vel alio gravissimo
excestu in Ecclesiis Cathedralibus, & Metropolitanis , etiam cum haereticis, de Apollatis a fide , dein publicis cum homicidis , bannitis , aliisque er ininosis ad effectum ingrediendi Religionem , &cum male promotis in occultis , etiam in casu Sinaoniae cum Episcopo commissae