Institutiones canonicae, civiles, et criminales cum recentiori praxi Romanae Curiae ... Opus in quatuor tomos divisum auctore Petro Antonio Danieli ... Tomus primus quartus Recentior praxis Romanae Curiae ad Emum, & Rmum d.d. Joachimum Ferdinandum Po

발행: 1759년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

tam implentes fidem,aliqua de ea nunc proferamus Eo igitur paeto , quo Cardinalis Vicarius altis Oritatem ordinariam in ca unis et ana Civilibus habet, quae Personarum Ecclesiasticarum , vel Ecclesiarum locorumque Piorum interesse respiciunt , . ita sane Gubernator , alter est ordinarius Iudex plerirumque ex coetu Clericorum Camerae assumptus ,

non solum in Criminalibus , iisque priesertim deli-ι his , quae Ronianae Urbis, & Distri Rus tranquillitatem perturbant , verum etiam in ordine ad Civilia negocia, praecipue Saecularium , atque .Lai corum . .iamobrem utra duos Praesules alsessores, quos pro caussis criminalibus habet, retinet is Locumtenentem civilem a Pontifice electum , , qui in

aula Gubernii diebus singulis , nonnullis exceptis , jus dicere debet ex d. Constitutione Pau-II V. itemque Auditorem domesticum , qui eumdem Gubernatorem in studio caussarum Civilium coadjuvat, quique ejus nomine decreta passim

interponit .

a. Hujus tamen Auditoris ossicium est nihilo, minus ad nutum ejusdem Gubernatoris Urbis amo vibile , cum ab ipso pro eius arbitrio assumatur , N ad instar cujuscumque alterius Auditoris studiorum salarium ab ipso recipiat , ad differentiam Locum tenentis,qui, ut diximus, a Pontifice alsumitur, nec potest a Guberti. inconsulto eodem Ponti,sice amoveri; contra verb nee posset idem Gubernatoris Auditor, si forte Gubernator ab Urbe absit, iurisdiistione aliqua nomine Locum tenentis

perfungi , nec si praesens sit, in iis , quae ad Locum tenentem spectant , se ingerere, ne alias principaliori Ministro , qui a Pontifice deputatur , inserat injuriam , dc sententiarum confusio facile

172쪽

ROMANAE CURIAE TIT. XVI. is

oriatur,ut advertunt Sela si ), Galeot. b), aliique. Merito autem civilis haec iurisdictio Gubernatori tributa est; Cum enim Urbis Gubernator , ut in iisdem Criminal. Institutionibus se) adnotavimus, in locum antiqui Praefecti Urbani fuerit sectetus , mi rum non est, si ordinaria jurisdictione in caussis civilibus perfruatur , quae quidem antiquitus amplior longe & incomparabiliter major erat ea , quae nunc eidem Gubernatori tribuitur: Nam, quoad incolas Urbis,ec Romanos limitata est in novo statuto

lib. I. cap. . l. immo ex Constitutione a l. Benedi-XIV. edita die a I. Decembris ιγ I. in praece

denti titulo allegata,nulla contra Clericos , & loca pia Gubernatori Urbis auctoritas competit , nisi pro caussis , quae vigintiquinque Scutorum summam' non excesserint, extatque altera ejusdem Pontificis Constitutio IS. Septembris l742. supra pariter allegata,quae numerum Notariorum &Iudicu in es etiam pro caussiis civilibus sanxit, atque praescripsit. 3. Modus autem , quo in hoc Tribunali plerumque proceditur,est undique planus, summarius, Rabsque exacto ordine juris, etiam in caussis executi vis, dc obligatione Camerali munitis, cohaerenter ad enunciatam Constitutionem Leonis X. ab aliis Ponti fieibus confirmatam ; quodque plus est, plures termini simul contemporanee junguntur, seu , ut barbare dicunt, conculcantur , v. gr. ad dicendula contra jura, & solvendum , aut ad recognoscendam manum , vel peritum deputandum , ot similes alii . Quod si suspicio fugae imminere videatur, Omnes termini copulantur, decretumque a judice Tom. Ig. V eum

173쪽

cuin praefixione unius tantum diei pronunciatur , prout etiam fieri solet , si de solutione mercedum agatur. I inmo si de mercedibus rusticis, villi eisque sol vendis sorte tractetur , ad horam earum solutio decernitur , Sc consentanee ad memoratam Constitutionem Pauli V. Munis facto Depo sto Reus auditur , depositu inque, etiamsi negetur debit una,erit explendum . Neque est praetereundum , caullis ea Ddem mercedum eo privilegio fuisse a Benedicto XIV. in alias citata Constitutione Romanae Curiae ii I donatas , ut nempe Laici etiam in Tribunali Cardinalis Vicarii , & respe stive Clerici , & loca pia setiam coram Gubernatore arbitrio actoris valide ,& licite eonveniri possint, ita ut nec sub praetextu obligationis Cameralis eorum jurisdictio valeat de-elinari . 4. Quamvis autem in eaussis ordinariis , quarum naturam , & indolem supra exposuimus, cum de Auditore Camerae dissereremus , monitoria super nullitate , immissione , aliisque similibus controversiarum speciebus permittantur si tamen e converso per supplicem libellum seu Memoriale preces Gubernatori fuerint etiam in re juridiea

sorsan porrectae, poterit idem Gubernator oeconomice agere, & debitores persolvere , suamque obligationem qilomodolibet implere detrectantes,intra triduum ad solutione in , implendamque Obligationem adstringere . Ea demum accensenda est Guber-

natori Urbis iurisdictio , ut in Visitatione carcerum tam pro caussis civilibus , quam criminalibus , primum inter Visitatores locum obtineat . De quLiquidem visitatione praesertim ex Constitutione Bened. XIV. inci p. gladium edita ia. Majia 769. amplior sermo redibit , eum de Congregatione

174쪽

ROMANAE CURIAE TIT. XVI. 1ss

iione Visitationis agemus. Plura etiam de Urbis Gubernatore proseri citatus alias Coheli. . Caeterum eum quartus , ultimusque Iudex ordinariussit Urbis Senator , qui quidem cum eodem Gubernatore concurrit , immo si in iudicio caussaru in praevenerit, est praeserendus, ordo postulat, ut ad Se natorem Urbis progrediamur.

URbis porro Senator antiquum Praesectum reia

praesentat , ut innuimus in Instit. Criminat.) ratione cuius repraesentantiae non solum in criminalibus caussis,sed etiam i incipitibus ordinaria jurisdictione perfruitur. Cum ergo de Crim. ejus dem auctoritate in iisdem Institutionibus satis egerimus , ac civilem alteram, quam per duos Locum- tenentes , 5c Capitaneum appellationis exerceri ab illo affirmavimus , huic reservaverimus loco,praestat ut iidem datam hic impleamus . vix autem definiri potest , quos intra cancel-Ios eadein jurisdictio civilis Senatoris Urbis circumscribatur, atque consistat , eum a vario statu RO- mante Urbis nunc magis, nunc minus fuerit proten mia . Certuin nihilominus est, quod nec in caussis Clericorum , nec Loeorum Piorum Senator se ingerit , sed iii negotiis Laicorum tantum ,& quidem vel originariorum Romanorum, vel Incolarum , cujus rei ratio depromi facile potest, ex quo Senator Praesectum Urbis antiquum , ut diximus , repraesentat, unde cum Principem saecularem praese-V a serat, ad In not. ardiu.eap. o. b In Titulo de urbis Senaiore.

175쪽

136 RECENT. PRAX Is

serat, hinc in iisdem caussis , quae vel ratione personarum , vel materiarum Ecclesiasticae sunt, sese ilia miscere non potest , praeserti in quia non tam ex censura sacrorum Canonum , & Constitutionum Apostolicarum, quam Juris municipalis Urbis idem Senator procedit , cujus quidem dispositio nisi expresse ea veatur Apostolica Confirmatione, loca pia ,& Personas Ecclesiastieas minime afficit, ut est exploratissimum. 3. Amplius tamen porrecta est ejusdem Senatoris , & Curiae Capitolinat iurisdictio novissima Constitutione Benedicti XIV. incipien. Romanae Curiae pluries citata, signanter β. a I. ubi eam etiam extra Urbem , dc per omnia, & singula loca Districtus intra s. lapidem porrigit, ad solum tamen effectum citandi , & procedendi in eatissis mere laicalibus , atque alias ad ejus sorum spectantibus contra Cives

Romanos , vel Incolas , vel qui aliter juxta dispositionemStatuti σ) ejusdem Curiae jurisdictioni sub

jeisti sunt ; idque etiam extenditur ad effemim exequendi contra eos , & eorum bona mere laicalia Mandata ab ipsa Curia relaxata , dummodo in per-λnis , vel bonis in aliquo loco jurisdictionali existentibus fiat , R demum dummodo quoad ex eutionem Mandatorum sorma ab iisdem statuta religiose servetur. . In caussis autem concursus super bonis Laici debitoris, qui caeteroquin juxta dispositionem juris , & statutorum Urbis sit subjectus Curiae Capiatolinae , in eadem Constitui. definitur competere eidem Curiae iurisdictionem , etiamsi bona sub concursu posita , sive pro parte , sive in totum sint de proprietate , seu dominio directo Clericorum , Ee-

176쪽

ROMANAE CURIAE T I T XVII. is

Hesiarum , Monasteriorum, atque aliorum piorum locorum ; quae tamen jurisdictio competere declaratur pro eo tantum, quod pertinet ad depitiationem Oeconomi, ad gradu ationem Creditorum, nec non ad distributionem, ii consignationem pretii

ex bonis emphyleuticis , vel in affetum ad longum tempus dati , retrahendi, postquam fuerint subhastata , & deliberata . Quo vero ad executionem , subhastationem , & deliberationem ipsorum bon rum Emphyleuticorum de proprietate , seu diret hodominio Clericorum , vel Ecclesiarum, non spe stare ad Curiam Capitolinam , sed ad A. C. aut Cardinalem Vicarium , aut ad aliam Curiam Ecclesiasticam , in eadem Constitutione decernitur . Eo etiam superaddito , quod cedula depositi a Cursore , seu Mandatario non in actis Curiae Ecelesiasti.

eae lit deponenda , sed statim & immediate ad Iudicem concursus deseratur . I. Hoc tamen non obstante, nonnisi in caussis levioris moinenti eumdemSenatorem etiam interLai-

eos jus dicere,experientia plane comprobamus, sive hoc contingat ob satis implexam ejus Tribunalis praxim , quam honestiores Curiales resormidant,

sive quia cum omnes fere contractus obligatione camerali muniantur, quarum cognitio ad Auditorem Camerae spectat , inde planior seligi solet via

recurrendi ad eumdem A. C. aut saltem Pontifici supplicatur, ut Senatori caussam remittat, praevio voto Rotae, si de gravi caussa tractetur. 6. Cum autem , ut diximus, Senator duos Collaterales tamquam Locumtenentes retineat, in arbitrio partium positum est unum, aut alterum eo rum , ut magis libuerit,in caussis ad iudicandum eligere, iidemque idcirco Collaterales ultra publicam

177쪽

is 8 RECENT. PRA XI S

cam audientiam , quam singulis diebus non seriatis in aula magna Capitolii habere consueverunt , caussas insuper , quae ad eos respective pertinent, in propriae habitationis domo diebus assignatis e gnoscunt, atque decidunt; quatenus vero ob qualitatem caussae, vel naturam illius cognitio collegialiter a totoTribunali Capitolino adhibenda sit, ad quod sorte fuerit appellatum, id sequitur in aula Seliatoris,ipso praesidente,cum praedictorum liate. ralium , & Iudicis maleficiorum , & fiscalis assistentia insorma Tribunalis Collegiati, audiendo par tium Advocatos, & Procuratores in scriptis, & in voce , istaque unio , seu Congregatio dicitur A

fettumeutum , quod ex reformatione ven In noce

iii XI. tenet vices Signaturae Iustitiae , eamque re praesentat, ut testatur Constantinus s) ; qui etiam affirmat b) in caussis non appellabilibus voto asset- tamenti locum non esse, nisi per Papam iacultas judicandi concedatur. .Ultra Collaterales vero praefatos,&Iudicem ma Ieficiorum, adest alter Officialis togatus ejusdem Senatoris, qui dicitur Capitaneus appellationum,quod scilicet a sententia, vel decretis Senatoris, ae dicto rum Collateralium ad istum appellatur ; soletque postremo Senator , vel ob remedium nullitatis, vel restitutionis in integrum in caussis applicandum, vel ad evitandam longam , nimiamque instantiarum pluralitatem , quibus idem Forum Capitolinum redundat , saepe caussae cognitionem assumere, &sb ipsi et Lateralibus aliquomodo avocare , eo que casu deputare solet, vel Praelatum , vel Advocatum , sive caullarum patronum in Consultorem,

vel eligere consuevit aliquem ex Collaturalibus, vel

178쪽

ROMANAE CURIAE TIT. XVII. isq

vel ipsum Capitaneum appellationum , praesertim si agatur de illis caussis , in quibus iam alias judicaverint , & ipse quidem Consultor est caussae Judex,

dum juxta ejus votum est deinde pronunciandum . g. Non est tamen pro coronide praetereundum sinter praecipuas Senatoris curas adscribi Statutorum Urbis observantiam , & Notariorum Capitolii privativam deputationem , caussarumque omnium ad eos pertinentium cognitionem , quas idcirco exclu-ss aliis Iudicibus Romanae Curiae, appellatione remota , & , ut inquiunt , manu regia, discutere solet , ex motu proprio Sixti V., quem refert Con

stantinus sa) .

s. Quemadmodum vero Urbis Senator antiquo Praesecto successit, ut diximus, ita Urbis Conseris vatores , qui in Aula C Doliua principem post Seis natorem, locum sortiuntur,Romanis Consulibus su sectos else non dubitatur , ratione cujus repraesentantiae durante Magistratu eos conveniri non posse testatur idem Constantinus υν . Merito autem dixi mus in Aula , non autem in Curia , quamvis enim modica quaedam Forensis jurisdictio iisdem. Conservatoribus supersit super cognitione pascuorum , de Te nutarum , sive Casalium , non tamen jurisdictio ista, ratione muneris Conservatoris , sed potius ob quamdam Praefecturam , seu Consulatum agricultu-rs iisdem Conservatoribus plerumque adnexum tribuitur, de qua late agit Cardinalis De Luca e , qui

de caetero advertit non legalem sed oeconomicam tantum civitatis , & populi, ejusque aerarii administrationem tribus Conservatoribus Urbis incumbere, licci pro occurrentibus circumitantiis unum juris-

179쪽

consultum , quem Advocatum populi Romani voeant , alterumque praeticum caussidicum , qui Procurator fiscalis dicitur, nec non Secretarium , seu Cancellarium , qui Scribae Senatus nomen habet , retineant. Utque nihil scitu dignum praetermittatur , superaddendum hic arbitramur , tribus istis Conservatoribus alium etiam superaddi Prioris nomine designatum , quia nempe primus est inter Regionarios , seu Capita Regionum Urbis , qui tamen licet habitu cum Conservatoribus conveniat , aequale non habet publicae administrationis ministerium ; quatuor autem isti ossiciales quolibet irrunaestre mutantur, nisi eorum confirmatio, vel vacatio Apostolicae Sedis id forsan impediat; prout etiam ex Nobilium Romanorum coetu seliguntur , quo rum gradus , & numerus apposite fuit praefinitus a Benedicto XIV. in Constitutione incipien. Urbeis Romam edita 4. Ianuarii i7 6. quae est in ordine D i56 tomo Arimo I iisque omnibus accedunt alii etiam Ministri, seu personae Romani populi servitio addictae ; prout etiam quaedam vacabilia , seu venalia ossicia Capitolinae Camerat subjiciuntur , ab

eaque omnino dependent, quae referuntur a Cardinali De- Luea .io. Circa haec vero ossicia, dubitatum alias fuit, an regula 6 . Cancellariae, in qua revocantur concessio nes ossiciorum Romanae uitiae , quae praeventive γeum jure expectationis suerint collata , an, inquam, in officiis Curiae Capitolinae aequa lance applicetur, ita ut si vacaverint post obitum concedentis, sint sub illius dispositione comprehensa . Quamvis autem acerrime fuerit disputatum , negativa tamen pru

diit responsio ; Regula enim loquitur de ossiciis

180쪽

Romanae Curiae , quae ad Curiam Capitolinam non extenditur , ut animadvertit Card De Luca ir) ;quemadmodum enim eadem regula non assidit ossicia dependentia a Camerariatu, Poenitentiaria dce., quia integrum illorum emolumentum ad Papam a

non pertinet, sed vel ad Camerarium, vel ad Poeni ἀtentiarium , vel ad Collegia , ita idem in terminis Curiae Capitolinae est a firmandum , ut definivit

Congregatio particularis deputata a Ven. Innoe. XI. sub die i8. Octobris r68 . Nequeunt i men inde Conservatores jus ad ossicia vacatura post ossicialium obitum impertiri , aut durante eorum concessione ultra tempus prorogare, nisi expressum Summi Pontificis indultum habuerint , ne alias supplantari Successores in Magistratu videantur , ut advertit Fengon. 3c plene Rota coram Mo

vertendum in proposito Aulae , Curiae Capitolinae judicamus , amplioribus privilegiis , ac favoribus hanc Cameram nuper fuisse decoratam . Benedictus enim XIV. in Conili tui. incip. Sincerae Fidei edita die a. Decembris i 74g. quae es M. tom. a. Butur. ad sormam Chirographi Clem. NII. E. gnati as . Septembris III I. concessit Conservatoribus , ut Praesulem Civem Romanum in Iudicem privativum causarum Camerae Capitolinae eligere possint , non obltantibus Constitutionibus super reformatione Tribunalium , & abolitione Iudieum ab eodem Benedieto XIV. evulgatis , quas pluries supra citavimus; idemque Benedictus XIV. speciali motu proprio edito die I. Decembris IIIo. qui. Tom. IV. X est

SEARCH

MENU NAVIGATION