Institutiones canonicae, civiles, et criminales cum recentiori praxi Romanae Curiae ... Opus in quatuor tomos divisum auctore Petro Antonio Danieli ... Tomus primus quartus Recentior praxis Romanae Curiae ad Emum, & Rmum d.d. Joachimum Ferdinandum Po

발행: 1759년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

in eandem veritatem conspirat, qua prineipaliotes praesertim resolutiones a Cardinalibus evulgatae , a Pontificibus approbari consueverunt. ut is. Debent ulterius pari iure , sigillo , & subseri ptione Cardinalis Praesecti,&Secre tarii eaedem rem-, lutiones muniri; Ultra quod enim de illarum veritate,& identitate facile dubia alias excitarentur,idemque item stylo , & praxi Romanae Curiae plane coinhaeret; Accedit, ita prascriptum fuisse ab Urb. VIII.ide earumdem resolutionum auctoritate tractante , .ut refert Barbosa a). Tertium denique requisitum promulgationis,probatione non eget , cum ex iis , quae alibi innuimus b), nullius momenti sit Constitutio , quae non fuerit a Principe promulgata , neque quis ea lege possit adstringi , quam ignorabat, ut dixit etiam Juliinianus se .

. Quamquam vero earundem saerarum Congre .gationum responsa iisdem conditionibus roborata, legem , ut diximus, faciant, congruumque plurimum sit ex Gavanto d) ut Episcopus in sua Dice-ces earunaem observantiam, praesertim si ad Clerum dirigantur,inculcet,yerbis aliquibus in edieto , vel altera quavis Episcopali lege , vulgari sermone superadditis , quibus caussas , & rationes exponat, propter quas resolutiones emanarunt, nequaquam tamen id ita est intelligendum , ut si contrarium quidquam resolutionibus a Praedecessoribus Episco-pjs editis,per earundem Congregationum Response, vel legitima alia consuetudine praescriptiim extite rit , debeant Episcopi ex vi earundem Resolutionum subditos ad observantiam compellere , eum

212쪽

noMANAE CURIAE TIT. XXII. rsy

nee contraria . Synodorum statiata , nec legitimos locorum usus eaedem Resolutiones invertere , ac lain

faetare censeantur ; Unde quamvis a Sacra Con gregatione Concilii pluries fuerit decisum, de rigore juris non posse a Parocho prohiberi, ne in publi- eis Oratoriis intra suae Parochiae fines sacra ante Missam Parochialem celebrentur sa) ; si tamen

Episcopus contrarium jusserit , ne populus a Missa Parochiali , concione per Parochum habita rein trahatur, vel si contrarius usus inoleverit , Episcopi praeceptum , vel usus praevalebit, ut egregie advertit Benedietus XIV. . Neque praetereundum arbitramur , licet lato modo , & abusive Sacrarum Congregationum resolutiones Sedis Apostolicae responsi censeantur, eas tamen fallificantes , vel quomodolibet adulterantes nec vigore east. Adfai riorum de crimine fias ex eensura Bullae inis Coe i a Domini,excommunicationem Summo Pontifici reservatam , aliasque poenas contra salsificalites rescripta edis Apostolicae incurrere , ut alibi adini

Haec quidem circa declarationes saerarum Congregationum theorice exposuisse sat est. Tria vero sent pro praxi superaddenda. Primum nempe, caussas contentiosas, seu negocia sormam, & ordinem judiciarium requirentia, in εἰ arindinalium Congregationibus cognosci non posse , ut declaravit Innocentius XII. ii , qui caussas contentiosas eas esse decrevit, in quibus necessarius est proceisus judicialis , aut fieri debent probationes pari. cit. ii ve mediante Jurium, oc Instrumentorum Ionet. IV. B b pro

213쪽

productione, ae reproductione , sive mediante exa- nilne testium in Curia , sye mediante expeditione literarum remissorialium , vel compulsorialium facienda, aut si interponendum sit aliquod decretum judiciale , sublata idcirco iisdem Congregationibus, earumque Praesectis, ae Secretariis , omnibusque ali is facultate caussas praedictas reassumendi, adversus Iudices ordinarios , aut quovis modo judicialiter procedendi . Quod si secus fuerit actum, omnia acta, resolutiones , ae decreta ipso jure nulla , p xinde ac si non emanassent , extiturae' declarantur . Dixi regulariter ; si enim partes expresse , dc inscriptis consentiant, in eodem decreto opportune scavetur, in iisdem Congregationibus caussas posse agitari , ita tamen , ut etiam pro hoc casu , acta , S processus probatorii coram ordinariis Iudicibus' sant , a quibus deinde ad easdem Congreg. remittantur , ut fusius in eodem decreto Innocen. statuitur, ubi sola Congregatio Boni regi ininis,de qua infra,pro exactione onerumCommunitatum excipitur. 6. Providoque plane consilio haee Constitutio edita est . Indecorum enim nimis videbatur , &Cardinalitia dignitate undique indignum , eos dem Cardinales pro cauilarum contentiosarum examine , Iudiciali alea , quae sine strepitu fieri nonis Potest , perturbari, eademque hinc prohibitio a sinendi ab examine caussarum , quae iudicialem or dinem postulant , renovata est a Benedicto XIII. Per organum Secretariae Status sub die i . Aprilis 3 ali. sequenti Decreto Sanctissimus : Dominus no ser per organam Secretaria Statur j ι , per δε-πram Congregationem non amplius reci , nec agoo sci caussa, contenIIo ι tam civiles , quam crimina-οι ordineis iudiciariam eum processu , di probosio-

214쪽

ROMANAE CURIAE TIT. XXII. iss

u bur requirenter Heuu in Bullar Sixti R. Inuoe. XII., guas omnino servari mandavit. . Alterum item est serio advertendum , stili. eet post aditam unam ex sacris Congregationibus aliam sub poena nullitatis actorum adiri non posse, ut declaravit idem Pontifex Innocentius XII. Deerato 63. ejusdem Baliaris , etiam si mediante reseripto Pontificis fuerit ad alteram Congregationem caulia remissa; idque etiam opportune cautum eis, ad impetrantium calliditatem coercendam , qui ubi primam Congregationem tanquam negocii instructam eorum petitioni eontrariam habuerunt , vel habere suspicantur , studiose, & subdole tentant , aliam adire , ut tamquam minus informata ipsis concedat, quod prima denegavit , vel denegatIet, ut totidem fere verbis in enunciato decreto idem Pontifex loquitur . His denique accedit , quod licet a inplissima sit Congregationum auctoritas , non debent tamen de iacili a legitimis Superioribus caussas avocare , ne iidem sine solido fundamento, suo iure procedendi in prima Instantia contra saerorum Canonum , Tridentinae Synodi censuram in vulgatissimo cap. Caussae omnes priventur ; Unde usus invaluit , quod stoditorum instantia ad ipsosmet Praelatos,sive Saeculares,sive Regulares aeedem Con gregationes remittant, ut testatur Ursa ja σ) . 3. His circa Decreta S. Congregationum prae libatis , paucis profecto res absolvitur , si ad deerusiones Rotales , aliorumque Forensium Tribun lium sententias, oculos converramus . Quidquid enim dixerit Gargias , explorata plane res eii, quod etsi eaedem Decisiones, dc Tribunali uni sen-B b a .. ten

215쪽

tentiae, utpote a primis poli Cardinalas subsel laeditae,obsequenter sint ab omnibus excipiendae, vim tamen legis in universo orbe non habent, cum ab ipsam et Rota in aliquibus circumstantiis mutato turno , de quo amplior sermo redibit, a priori bi s sententiis, vel suis Decisionibus recedatur, quodque plus est, sacrae Urbis Congregationes , &praesertim Concilii, a Decisionibus sacra: Rotae diti sentire quandoque consuevit, ut testaturBened. XIV. σ) , idemque asserendum est de Camera , 8c Signatura , ut advertunt Fagnanus b) , aliique eitati

per dictum Leurenium cc , qui aliud per diei uincisiones Rotales, vel Tribun liuin sententias non induci concludit, praesertim si sint uniformes, nee amplius revocatae,quam RomanaeCuria: styluin, ab illis tantum , qui Curiam sequuntur , observandum. Nunc ad Congregationes in specie transeamus, in qua quidem classe cum primo sese offerant Congregationes illae, quae ad Episcopalem Urbis sollicita dinem reducuntur,quo praecipue spectant Congregationes Visitationis , de iis mux pertractandum TITULUS XXIII. De Congregationibur Visitationi, Mosoluae ,

V m qu/m Auctores omnes , qui de Romana

Curia, ejusque praxi scripserunt, sub titulo,& nomine Congregationis visitationis eam intellexerint, quae ad visitandas Urbis , & Districtus Ecclesias provide fuit instituta, &

216쪽

ROMANAE CURIAE TIT. XXIII. tyr

gatio Apostoli ea dieitur , quia a Pontifice sub figura Episcopi Urbis juxta varias repraesentationes , quas eidem Pontifici competere alibi advertimus per Cardinalem Vicarium , aliosque Ministros fieri solet , ut inter alios adnotarunt Vane spen& Cardinalis De Luca se) . Nos tamen alteram quoque Congregationem hic attingendam decrevimus, quae ad visitandos carceres suit etiam erecta, unde earceratorum voeatur . Nec sane immerito, Etsi enim earcerum visitatio per Gubernatorem Urbis , aliosque ejusdem Tribunalis Ministros praeeipue agatur , ut infra videbimus , unde magis Laici, & secularis Iudicis actum , quam Ecclesiastici Magistratus auctoritatem praeseserat; Re tamen V ra , vel promiscue ad utramque potestatem Ecclesiasticam , & feeularem redigi potest , vel ad Pontificem etiam sub figura solius Episcopi eadem pertinet , cum nihil antiquius habuerint Episcopi a primis etiam Ecclesiae temporibus , quam miserabilibus Personis opportune prospicere, ut ostendimus in Institutionibus Canonicis do; inter quas quidem

personas non ultimum locum habent, qui carceribus detinentur , unde non incongrue in numero Congregationum , quae ab eodem Pontifice in figura Episcopi Urbis suerunt institutae,utramque recensemus , de Congregatione Visitationis Apostolica primum agentes, de altera Visitationis Carceratorum mox tractaturi.

a. Ne minor igitur esset Romani Pontificis cura Urbis Romae in repraesentantia , & figurata,

ejus Episcopi, quam aliorum Episeoporuin , qui

si Lib. tu. i. n. II. oesequentibus.

217쪽

juxta Canones , & censuram Tridentinae Synodi , sa) tenentur quotannis , vel per se , vel per alios,

Dioeceses visitare: provido sane eonsilio Clem.VIII. anno i I92. Constitutione S. incipien. 4.eculaiorer Congregationem Visitationis erexit , cujus munussoret Ecclesias Urbis , Monalteria , aliaque loca pia visitare , abusus forsan irreptos corrigere, implementum onerum Missarum recognoscere, & Ecclesiasticam disciplinam enixe promovere , eandemque Congregationem ex uno PraesuleSecretario,non

nullis Cardinalibus , aliisque Praelatis in Consultores adscitis restauravit Alexander VIII. & ad Eecleuas in Distri stu Romano positas extendit, atque porrexit , peculiari Actuario , seu Caneellario Fi-icali, aliisque Ministris adjectis in Constitutione

II. incipien. Cuin in pastoroli. Praeterea vero Inno centius XII. eo quo praepollebat augendi divini cul-rus , & Religionis ampliandae Zelo , nedum Visitationem omnium Ecclesia ruin , & locorum piorum Urbis indixit, verum etiam Cardinalibus, & Praelatis in adjutorium allumptis, amplissimas facultates

concessit, praesertim vero , ut ppellatione remota eorumdem Cardinalium ordines executioni mandarentur , ut nullo privilegio , aut exemptionis titu-io suffragante, Ecclesiae omnes , 3c loca pia visitarentur , dc personae qualibet ad tradenda documenta ad eundem essectum opportuna compellerentur ; Ut insuper Pontificalia munera in iisdem Ecclesiis , locisque piis libere exercerentur , celebratio Missarum ab altaribus, ad Quae ob earum multitudinem celebrari non possunt , ad alia altaria pol sut transferri ; & demum , ut caussae omnes occasione Visitationis pendentes tam civiles , quam crimina

218쪽

ROMANAE CURIAE TIT. XXIII.

les,& inixtae, ad eosdein electos Iudices avoearentur , aliasque similes facultates adjecit , quae sustus describunnir in Constitutionibus ejusdem Pontificia

prima νncipies. 3grum II. Ian. altera Cum Inpais

florali r6. ejusdem mensis , tertia O ii noDI,

quarta Ut in prosequendo , quinta incipien. Ham eadein die i6. Jun anni i693. editis , quae exintant in Bullario ejusdem Pontificis a n. I7. ad aO. 3. Cum ergo per hanc Congregationem a praedictis vetustioribus Pontificibus erectam , & ab eo dem Innoe. magis, ut diximus, ampliatam, nihil sit Pro regimine , optimaque directione Ecclesiarum & locorum piorum Urbis, oc Distri eius ulterius desiderandum , ea sorsan ratio est , ob quam licet antiquioribus famulis aliquando legamus, ab ipsis Pon-ttheibus tamquam Episcopis Urbis Romanum Cl rum coram se in Synodo congregatum fuisse, juxta exempla, quae proseri Benedi ctus XIV. a); imo licet etiam Card Viearius ius habeat Synodum indicendi, ut supra advertimus b): raro tamen hujusmodi Synodos coaetas fuisse recentius comperimus , tum scilicet , quod Romana Dioecesis unius Urbis inoe . nibus pene concluditur, ita - ut Ρontificis, Vicarii, & Cardinalium vigilantia facile possint, si qui oz- currant abusus, removeri, tum etiam, quia per hane praecipue Visitationis Congregationem ad instar Synodi, celerius , dc facilius scandala arcentur, Cleri, Populique mores reformantur, Sc Ecclesiasti ea Disciplina amplissi ne restauratur , ut egregie advertit idem Benediistus XIV. e)x. Nunc ad alteranti Congregationem , quae Visitationis Carceratorum dieitur, progrediamur.

219쪽

. Probe quidem , optimeque intelligens Paullis V. inter alias omnes personas Pastoralem Po*tifieis sollicitudinem , dc vigilantiam i promerentes, etiam in ratione , & prospectu Epistypi Urbis,

eos praecipue elle accensendos, qui Careeribus mancipantur , hinc ut facilius & celerius eorum caussae expedirentur, in alias cit Constitui. 7 i. Congregationem , quae Carceratorum , ut innuimus , dicitur, instituit, & in certam formam redegit,eamque congregationem iussit ex Gubernatore Urbis, Auditore Camerae, Praeli de Carcerum , qui est unus ex Clericis Camerae , Advocato Fisei, de Procuratore Generali Fiscali, duobus item Locum tenentihus criminalibus Gubernatoris Urbis, Loeum tenente eriminali Auditoris Camerae , Advocato Pauperum s duobus pariter Procuratoribus Pauperum , lino se licet et Pontifice deputato , N altero a Congregatione Charitatis electo, Visitatore Carcerum Se. cretorum, Commilsario Remigum , Locumtenente criminali Cardinalis vicarii , itemque duobus Praelatis, qui duabus piis Congregationibus pro

patrocinio ,. subventione , liberatione Careeratorum institutis oraeficiuntur,Congregationis sciliceteliaritatis, & alterius pietatis Carceratorum con stitui , atque hune quidem ordinem pro Careeribus olim Turris novae ad viam Iuliana ab Innoc. X. postea translatis servari mandavit. In Visitatione enim Careerum Capitolii Praesides Carcerum dictus duos Piaelatos , Advocatum Pauperum , Advocatum Fidisti, Procuratorem Fiscalem , 8c enunciatos duos Procuratores Pauperum , benatorem, ejusque Auditorem , tres Conservatores , Collaterales , ludicem criminalem , seu Malefieiorum , Procuratorem

Fisthlem , D Capitolii, Columisiarium Carcerum,

220쪽

& Remigum voluit intervenire, Guberrutoremque postremo Urbis , tanquam Camerarium Romanae Ecclesiae repret sentantem , primum inter omnes lo- eum habere. 3. Tres vero hujus Congregationis species enuis merantur , seu tribus modis Congregatio eaden coirvocatur Prima est Congregatio Ordinaria etiam continua dicitur , & qualibet hebdomada die Iovis habetur a Gubernatore cum enunciatarum Personarum interventu ; eaque vel mediante Processuum impinguatione , aut repetitione, graviorum causarum expeditio decernitur , vel ad Triremes delinquendidis mittuntur , vel incidentia eamdem transmissionem remorantia resolvutitur, vel si delevioribus causis agatur, exilio, aut alia arbitraria poena delinquentes puniuntur , prout etiam illis , qui ob caussas civiles debitorum extra secretiores Carceres extant , vel constito de inopia de alimentis prospicitur , vel alias opportune , & summari e providetur . Altera est Congregatio m uus continua , 'quae semel in mense peragitur, ad eos prς sertim visitandos , qui ex gravioribus causis in secretis detinentur , eorumque Processuum expeditioni, interpositis necessariis Decretis , consulitur . Tertia demum solemnit , graIios , vocatur , quae bis in anno imminentibus solemnitatibiis Nativitatis , &Resurrectionis D. N. I. C. fieri solet , in eaque pro levibus delictis detenti in obsequium earumdem sole innitatum relaxantur , praesertim si pars offensa non obstet; pro caussis vero civilibus eadem benignitas cum debitoribus exercetur , instante praesertim aliqua ex duabus Congregationibus pro liberatione,& levamine Carceratorum erectis, quae vel de proprio , vel conquisitis eleemosynis concordat Credi- Tore In C e to-

SEARCH

MENU NAVIGATION