장음표시 사용
4쪽
6쪽
Lynceo Resituto D in eadem Urbe Publico Philosopbiae Professore
FAVENTIAE Minae LV. TYPIS BALLANTIANIS
8쪽
Uam tenue si munusculum, PRIMCEPS AMPUMIME , quod modo EMINENTIAE TUAEoiscim, nemo non videt. Non me fugit, quod Inconcussis,
Fulgidisque Ecclesae CARDiNims aequius si opera quae ad Religionem Sapientiamque, vel ad Reip. Ordinem spectant, offerre, quam quae humilioris sunt Argumenti. Illa enim sunt sublimioribus Μωcenatibus digna, quorum Umbra foventur &vigent. Quidnam
9쪽
s Quidnam itaque su ni Fungi, Vel quidnam opusculum hoc meum, ut CARDINALIS adire Penetralia audeat λ Profecto haec Tibi offerre nunquam ausus essem, nisi Te persuasum esse certo scirem,
quod vera Sapientia illa sit, quae profundam coegnitionem hominibus praebet a Cedro , quae est in Libano, usque ad 'ssopum, quae egreditur de pariete, nempe a summis divinarum rerum Arcanis,
quae proxime ad Theologica pertinent, usque ad minimas rerum Prodinotiones, quae Naturalis Historiae sunt objectum. Quapropter cum sive in Secularibus Muniis, quibus populis praeeras, sive in Ecclesiasticis, eum Te semper praestiteris, ut Dignitatibus omnibus Mentem superiorem ostenderes, & Literis faveres mirifice: Te, PRINCEPS AMPLISSIME , in Mecenatem absolutissimum selegisse certo scio, cui opusculum hoc offerrem, cum Animum non magis Sublimioribus, quam Inserioribus & Physicis FacultatibuS opipare nutrias. Nosti autem Bolanices, & Naturalium rerum Scientiam omni fere aevo clarissimis Viris, vel ipsis Regibus, in deliciis fuisse, nec partem Europae cultam modo esse, in cujus Urbibus, & Academiis, praecipue id genus Scientiae non colantur ; quorum scopus esse videtur, ut delectando doceant, & docendo delectent. Quin etiam vel in tua Hispania radices modo figere videntur per celebres Viros
illos Io. Ulloam, &Georgium Iuanum, qui cum
Astronomicis Studiis Naturalium rerum etiam Scientiam conjunxisse ostenderunt.
10쪽
Subcisvis itaque horis, si quae sunt in Te, CAM DINALIS AMPLISSIME, pro tua erga Literas Animi proclivitate, quae de Fungis in hoc opusculo a me eXarata sunt, Iege. Cognosces enim, quid de eorum natura sentiendum ; & quoniam Fungi etiam Regum Mensas audacter ingrediuntur, quae diligentia, prudentiaque in delectu, atque coctione habenda sit, intelliges. Cognosces insuper ex Epistola Cl. Praeceptoris mei I. Planci, quomodo a Fungis male vexati, sint Sanitati restituendi, &cetera alia intelliges, quae ad pleniorem Fungorum eruditionem pertinent. Atque ne Te, CAM DINALIS AMPLISSIME, diutius inanioribus verbis detineam, Te oro imprimis obtestorque, ut ignoscas mihi, si quid nimium ausim, deinde ut beneficentiae Tuae munere in numero Tuorum me recipias, ut ego & opusculum meum in Tuo semper PATROCINIO vivamus. Vale.