Io. Alberti Fabricii ... Bibliographia antiquaria sive introductio in notitiam scriptorum qui antiquitates hebraicas graecas romanas et christianas scriptis illustrarunt

발행: 1760년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

6쪽

J IO. ALBERTI FABRICII

ANTI VITATES HEBRAICAS GRAEc AS

OMANAS ET CHRISTIANAS SCRIPTIS

ILLUSTRARUNT.

LOCUPLETATA ET RECENTISSIMORUM

SCRIPTORUM RECENSIONE AUCTA STUDIO ET OPERA

8쪽

PRAEFATIO.

ouam huius bibliographiae a B. Fabricio, summo saeculi nostri Polyhistore, compositae editionem quum pararet bibliopola, . Ioan. Carol. BOhnius, Vir honestissimus, me adiit rogauitque, ut huius editionis cura' susciperem. Suscepi vero hoc ipsum negotium quam lubentissime hisce potisilinum de caussis, primum quod hac ipsa re pietatam, oua Praestantisibmum Fabricium, Praeceptorem olim meum fiselissimum et crului et adhuc colo publice dcclarare me posse intellexi; deinde quoniam ea fuit liberalitate Celeberrimus Fabricii gener, Her- mannus Samuel Reimarus, Vir Eruditissimus, Collega mihi

9쪽

PRAEFATIO.

bus hunc librum augeri voluit, alleuerat Fabricius, benevole mecum communicaret; denique quoniam, quod in hoc libro pertractatur argumentum ad illud spectat litterarum genus, quo. ab eo inde tempore, quo ad litterarum studia aninium applicui, vehementer me delectari memini. Hisce igitur, quas iam recensui, caussis permotus, quam primum consilium mihi suum aperuerat bibliopola, ad curandam huius libri editionem me accinxi. Quam igitur ut, quantum fieri posset, accuratam lectoribus traderem, eos in primis libros, qui in antiquorum populorum moribus ritibusque illustrandis vetiantur, recentissimis . temporibus post obitum B Fabricii editos, familiares mihi reddidi , quae in iis occurrerent antiquis ritibus illustrandis inseruientia, cum QRra excerpens. Horum igitur librorum et quae ex iis excerpta lant recensionem mihi tantum, reliquas Vero, quibus hic liber insigniter locupletatus est, accessiones Omnes, Fabricii industriae atque eruditioni tribuas velim. Mihi vero id negotii datum esse credidi, ut suo quaelibet accessiones loco insererentur; simulque ut, quam accuratissime emendatissimeque

fieri posset, haec prodiret bibliographiae editio. Qua quidem

in re nouum beneuolentiae amorisque in me sui documentum

exstare voluerunt, Viri Humanissimi, Ioan. Christian. Wolfius, et H. S. Reimarus, Collegae mihi Amicissimi. Hi enim, et Wolfius quidem, quantum per valetudinis conditionem fieri potuit; eos quibus instructissimae bibliothecae et publica, et pri- - uata Reimariana superbiunt libros praestantissimos non solum benevole mecum communicarunt, sed consiliis etiam sapientissimis me adiuverun , novoque hoc, quod in me vel potius in Fabricium contulerunt beneficio orbem eruditum, in quem immortalia exstant eorum merita, valde sibi devinxerunt. Dedit quo ue mihi amoris in me sui signum Vir Clarissimus, Ioannes Ioachimus Schwabius, Fautor atque Amicus maXimopersi

copia, quibu

10쪽

ante euolueret, quae mihi usui essent excerpens mihique libera. liter suppeditans. . Quod amoris atque beneuolentiae genus mihi gratissimum fuisse ut intelligat, omni contendam stidio. Quanquain vero ut emendatissima atque instructissima emet haec noua editio vehementer annisus sum; tamen haud dissiculter praeuideo, et rerum varietate distinctarum copia, et preti ob instantes nundinas 'Lipsienses adhibenda festinatione fieri potuisse, vel quod comperi, factum esse, ut et menda sparsim subreperent, et libri aut integra argumenta, quibus augeri liber hicce potui stet, sint omissa. Humani tale autem aequi lectoris fretus confido, eum hos qualemcunque defectus bene te esse interpretaturum, recordan tem , nihil esse omni ex parte perfectum , nec fieri posse, quin tanta rerum mole aliquando animus ita Obruatur, ut et quaedam minus accurate videat, vel adiicienda effugere patiatur. Gratissimum vero mihi fore significo, si Viri eruditionis laude praestantes reique antiquariae periti eas, quibus haec bibliographia locupletari possit, obseruationes mecum communicent: quas quidem supplementis; quibus hunc ipsum librum eruditorum accommodabo, usibus inserendas curabo. Neque enim concedam, ut in eXpoliendo praestantissimo hocce opere segnem deprehendar, sed quoacunque a muneris mei negotiis Vacuum mihi erit tempus, Omne fere eidem exornando impendam. Quare Operam dabo, ut, quam primum ea rerum mihi suppetet copia, quae iustae magnitudinis volumen conficiat, in lucem supplementorum illud volumen exeat. In quo quidem et reliquos thesauri Oliniani tomos, quorum notitia tum, quum haec bibliographiae editio prelo subiiceretur, nondum ad me peruenerat, et praestantissimum Tantoque Rege dignum opus, quod picturas in Herculano repertas, Regisque, tum utriusque Siciliae, iam Hispaniae iussu in aere incisas doctissimorumque virorum commentariis illustratas exhibet, cuius exemplar felici sidere in bibliothecam Viri longe Experientissimi Erudi-

SEARCH

MENU NAVIGATION