장음표시 사용
51쪽
vetustatem generis, propinquum Caeseribus sanguinem delegerat, inis nuptias, in urbe magno cum apparatu celebrati iussit, ex quibus genitus est Nero ille, qui prae caeteris Imperatoribus crudelitate toti orbi notissimus fuit. Tacitus.
HEROES. Sanguine, Gestis, es Politia.
Germanicus Drusi filius, & Tiberi j Imperatoris nepos ἰin AEgyptum visendae antiquitatis causa, proficiscens, anno Chtisti vicesimo primo, Tiberi j quinto, magna veterum Thebarum vestigia perlustrauit, intenditque animum Variis miraculis, quorum praecipua fuere, Memnonis saxea effgies, quae radiis solis icta vocalem edebat sonum, & Pyramides, deiectas inter, di vix peruias arenas, instar montium, opibus Regum eductae; exin ventum Elephantinem, insulam Nili, supra Sirenem urbem in confinibus Iethiopiae APptistam, quam etiam percurrit. Haec porro claustra fuere olim Imperi j Romani , quod nunc rubrum ad mare patescit. Taicitus. Drunis Tiberi j Imperatoris filius eodem anno bellum in Germania sedauit, ea propter a patribus decretum iuit, ut
eum Germanico, urbem ovans ingrederetur. Tacitus.
Cotys, & Rhescupolis, Thraciae regionis Europae, Reges, Prouinclam hanc ab Octauio Augusto, ita bipartitam inter se, habuere, ut arua, & urbes, atque vicina Graecis, Cotype missa fuissent; quod vero incultum erat, ferox, & adnexum
hostibω, Rhescupori concessum. Iste post multa dissidi , α
contentiones, quas cum Coty habuerat, fingens se velle faedus cum eo inire, iubente Tiberio Imperatore,Cotyn conuiuiolautissimo excepit anno Christi vicesimo primo; Tiberij Caesaris quinto, tractaque in multam noctem laetitia , incautum inter epulas, sacros Regni, eiusdemque familiae Deos, hospitales mensas obtestantem, catenis onerauit ; quo perfidiaes celere, Thracia omni potitus , ad Tiberium Imperatorem scripsit structas sibi insidias praeuenisse ; Tum metum inter& iram fluctuans maluit patrati, quam incoepti facinoris reus
52쪽
esse quare Cotyn occidi iubet, mortemque sponte sumptam
Pomponius Flaccus praesectus Moesiae, quae est Prouincia. Europae, iuxta Danubium, a Pannonia , ad Pontum usque protensa, Rhescuporim Regem Thraciae, ob necem Cotyos, in vincula coniecit, eodem Christi anno. Tacitus. Cn. Piso sub idem tempus, audita morte Germanici, quam ipse maturarat, Syriam occupare tentauit; verum , Saturnino repulsus, Romam repetere coactus fuit. Tacitus. C terum
Syria regio est Asiae, cuius Prouinciae sunt Phoenice , Palaestina, Iudaea, i dumina, Comagena, & Samaria. Volusius vir Consularis, censoria potestate, legendisque equitum decuriis perfunctus, magnaeque famae apud omnes. Tacitus lib. 3. Annalium. Salustius Crispus ex equestri familia ortus , multos tu in . consularium, tum triumphalium potentia, sine senatoria dignitate anici bat. Tacitus.
Valerius Asiaticus tumultuantes milites ob Caesaris necem compescuit, anno Christi vicesimo secundo , Tiberii imperatoris sexto. Cumque requirerentur percussores, rcspondie utinam ego essem: Iosephus lib. i V Nero , Germanici filius maior natu , inter viros adscriptus est eodem Christi anno vicesimo secundo. Tum quaesturam, ac praeturam, ante icin pus, assecutus est , Iuniamque
Drusi Tiberi j filiam in matrimonium sibi iunxit. Tacitus. L. Apronius Proconsul Tacfarinatem Romanorum hostem represtit sub dem tempus; Anno vero Christi tricesimo Tiberii, Imperatoris decimo quarto, inferioris Germaniae propraetor creatus in Frisios rebellantes exercitum duxit, sed parum prospere. Tacitus. Marcus Lepidus vir clarissimus, in Asiatii cum Consulari potestate mittitur, anno Christi vicesimo tertio, Tiberi j lmperatoris septimo. Tacitus. Iunius Blaesus, Seiani auunculus, Africae Proconsulatu donatur ; huius ope, Tacfarinates Numidiae Rex debellatus
C. Silanus Asilam summa cum auctoritate administrabat ,
53쪽
anno Christi vicesimo quarto, Tiberi j Imperatoris octavo,
Caesius vero Cordus Cretam insulam in medio ponto, centum urbium fama celebrem; Visellius Varro inferiorem Ge maniam. Hic Turonios feliciter deuicit. Taritur. Drusus Germanici filius, & Neronis frater virilem togam sumpsit, eodem Christi anno vicesimo quinto. AElius Seianus, Seio strabone equite Romano genitus, in Eliorum familiam adoptione transiit, α Seianus cognominatus fuit. Hic cum in intimam Tiberi j amicitiarii irrepsis
set, in maximam ab eo potentiam euectus, crescente ambitione dominatum captare caepit, ea propter praetoria Castra iussit Romae extrui suo idem tempus, cuius consensu, milites
in unum locum conduxit, ambitiosisque Tyrannidis artibus, sibi conciliauit'; tum clientes omnes, quos in senatu habebat, honoribus, atque prouinciis ornari a Principe curauit; &quoniam vim periculosam esse iudicabat, dolo eos extingue
re, qui caeptis obsistebant, decreuit. Drusum itaque situm primo aggressus est, cuius uxorem Liuiam ante pollutam in mariti exitium armauit, allectam regni, seu potius promissis eoniugij, & ut spem illi maiorem faceret, Apicatam coniugem suam, ex qua tres susceperat liberos,domo eiecit ad tantufacinus peragendam, Venenum elegit quo paulatim irrepente, fortuitus morbus adsimularetur , id Druso propinatum per Lygdum spadonem , ut octo post annos Apicata prodidit: eo sublato, Tiberium in Germanici familiam, quasi aem lam Imperi j, praecipue in tanti viri fautores accendit; quos postquam , ut maicitatis reos, oppressisset Agrippinam Geo manici viduam fi 1is artibus subuertere conatus est : scinina odii in ipsam, liberosque Neronem, & Drusum, hinc, inde jecit, ac tandem suspeeiam Principi reddidit. Rebus omnibus adeo ex voto fiuentibus, Liuiam Drusi viduam frustra in coniugem ab Imperatore petiit anno Christi vicesimo septimo, Tiberi j undecimo, Neronem tamen, ex filiis Germanici maximum aggressus, anno sequenti euertit. Tacitus. P. Dolobella vir omni laude celebris , Tacfarinatem regem feliciter confecit, anno Christi vicesimo sexto, Tiberii
Imperatoris decimo. Auctor latus.
54쪽
Cn. Lentulus gloria, & opibus clarus, triumpitalia, supra Consulatum, de Gerulis meruit, vi inrt Jacitus. L. Domitius magnum sibi nomen fecerat , Illi Antonia minor, Octauia genita, in uxorem data est. L. Piso praetura in Hispania fungebatur, anno Christi vicesimo sexto, Tiberi j Imperatoris decimo. Mariana ibb. 4. δε rebus Hispania. Poppaeus sabinus ob contusos Thraciae populos, victoriae insignibus auctus est anno Christi vicesimo octavo; Tiberij
Imperatoris duodecimo. Tariin lib. 4. Annalium. Pontius Pilatus natione Gallus, Lugduni natus, vir callidus , ac probris omnibus contaminatus procurator ludaeae, alerio Grato abrogato, qui eidem prouinciae undecim annis praefuerat, designatus est, eodem Christi anno vicesimo octauo. Hic cum nocte intempesta aureos clypeos Caesaris Imagines scribit Iosephusὶ intulisset, dedicassetque , inclamantis populi pertinacia, Caesaream transferre coactus sitit. Philo de atione ad Caram, O' Eusebius libr. r. Historiae. cap. it. Herodes Antipas Galilaeae Tetrarcha Herodiadem fratris sui Philippi coniugem , repudiata sua, regis Areti filia, in uitam duxit eodem Christi anno, Iosephus lib. antiquitatum is .
Asinius Agrippa claris maioribus, atque vetustis , nequc vitae degener fuit. Tacitus lib. 4. Annalium. Cn. Domitius vir insignis, de antiquae familiae, Agrippinam Germanici filiam connubio sibi iunxit, anno Christi vicesimo nono; Tiberi j decimo tertio. Tacitus loco citum.
Cremutius historicus celebris storuit, anno Christi vicesimo primo, Tiberi j Imperatoris quinto. Hic bella ciuilia, & res
Augusti scripsit, extantque etiamnum fragmenta, ex quibus genus illius dicendi colligitur. Diosib., . Refert tanti viri amnales in urbe ab AEdilibus repertos, foris autem per Praefectos, combustos fuisse patrum decreto, anno Christi vicesimo nono,Tiberi j Imperatoris decimo tertio, quod laudato Marco
55쪽
Bruto isqvit Tacitus lib. . Amalium, Cassium Romanorum ultimum appellasset: fuere tamen postea iterum editi, opera Marciae ipsius filiae, maiorique in pretio, & studio, quam antea habiti. Titus Labienus, magnus quoque Historicus, varia composuit, quae etiam Senatusconsulto abolica fuere, an noe Christi vicesimo septimo, Tiberi j imperatoris undecimo: verum in lucem iterum prodiere Caij Caligulae tempore, qui ea lectitari, & in omnium manibus versari permisit. Tacitus G. 4. Annalium , aeneca,'alij. Cotys, Thraciae Rex, non minus ingenio, litteris, ac poetica nculta te nobilis, quam dignitate,&natalibus. Lipsius in
Domitius Corbulo, vir praetorius, facundiae gloria insigni 'Et ut scribit Tacitus lib. 3. Annalium omnium oratorum voese
Domitius Affer Nouatiensis orator celeberrimus , & a Quintiliano maxime dilaudatus, qui eum senem ipse adolencens impense colust, asseritque illum, verborum arte, ac toto genere dicendi, aliis praeferendum esse: Caesar disertum appellabat, capessendis accusationibus, aut reis tutandis , prosperiore eloquentiae, quam morum fama, extitit. Ita Tacitus lib. . Annalium. Quintus Haterius familia Senatoria vi refert citatus auctor, monumenta ingeni j sui non pauca nobis reliquit; promptus fuit, & popularis orator, ad annum usque nonagesimum prope, summo cum honore consenuit, Eusebius in Chronico,
Cassius Longinus, natus ex Tuberonis filia, quae fuit neptis Servij sulpi iij, luris prudentiae princeps aetate sua habitus. Custinianus. Salustius Mopseates medicus peritissimus, scripsit plura de
arte medica, ut reset Suidas.. Cocceius Nerua, Divi Neruae auus, iuris scientia maximὰ clarus, de quo mentio fit apud Iurisconsultum , de origine iuri , ubi celestes iurium doctores enumerat; de illo ruse, auctor motus a Custiniano in Casiodorum citatus.
56쪽
C. Lutetius, vel, ut alii volunt, Lutorius Priscus, Romanus Eques , stricta oratione inclytus', celebre carmen in funere Germanici contexuit. Nisus. Caius Caesar Caligula, inter viros eloquentissimos iure adnumerandus , asperit Suetonius. illius genus dicendi erat augustum, potens, ac vehemens; ea propter lenius, atque comptius ira respuebat, ut Senecam nullo haberet in pretio , merasque illum commissiones componere, arenamque esse sine calce, dictitaret. Publius Velleius Paterculus res Romanas stylo castissimo, ab urbe condita, ad suam usque aetatem, hoc est tempore Tiberi j Caesaris, scripsit; dolendum certe quod non integrum, sed semilacerum ,mendisque corruptum habeamus; Eiusdem fragmentum de bello Augusti Caetaris, contra Sueuos in Noricis, & Vindelicia, extat Viennae Austriae,apud Vol angum Laetium. Scribonius Largus medicus peritissimus floruit etiam hoe tempore , librumque de compositione medicamentorum edidit, Ioannis Ruelli j opera, e tenebria erutum, &a situ vindicatum. Hunc Galenus commendat, citatque identidem in
Liuia Germanici soror , nupta Druso Imperatoris filio, duos virilis sexus gemellos enixa est anno Christi vicesimo primo, Tiberi j Caesaris quinto. Tacitus.
Arcus magno cum apparatu in honorem Ouantis Drusi, circa latera templi Martis Vltoris, illiusque Ggies arte mirabili exsculpta , eriguntur anno Christi vicesimo secundo . Tiberii Imperatoris sexto. Tacitus M'. 3. Annalium. Basilicam Pauli Tm iiij, post annos triginta quinque iterum collapsam, os milia monumenta neque enim Vnlus tantum similij opus fuit firmauit, ornauitque propriis sumpti-
57쪽
bus Mannius Lepidus, anno Christi vicesimo quartoi Tibe-rij Imperatoris octauo , patribus suffragantibus. Tacita, lora
Pompei Theatrum igni fortuito haustum , propria pecunia extruendum curauit Tiberius Imperator, eodem Christi anno vicesimo quarto; nullus siquidem ex ea familia ingentem illam molem restaurare poterat, manente tamen nomine Pompei. Tacitus ibidem Asiae urbes anno Christi vicesimo quinto, Tiberi j Imporatoris nono, templum Tiberio Caesari, ipsiusque matri , ac senatui decreuete. Tacitus. Sub idem tempus instaurata fuere a Tiberio principe oppida quaedam, magno terrae motu euersa. Cuspi manus, Gr
Philippus Ituraeae Tetrarcha , Herodis magni filius, Caesaream duuam Philippi aedificauit in honorem Caesaris, ad radices montis Libani, anno Christi vicesimo sexto , Tiberij lmperatoris decimo, ubi duo fontes Ior nimirum ci Dauperenniter fluunt. bus lia is . antiquitat. Vndecim Asiae urbes decertarunt inter se, anno Christi vitacesimo octavo, Tiberi j Imperatoris duodecimo, in qua earum templum Caesari extrueretur; In hac honoris pugila, Smyrnaei palmam retulere , dataque est huiusnodi cura Valerio
Naso a praetoriis. Tacitus lib. 4. Annalium. Tiberius Imperator templum Capuae, totius olim Campaniae celeberrimae, summo Ioui ; Nolae vero eiusdem Prouinciae, Caesari Augusto dedicauit. Tacitas. Pilatus Iudaeae procurator , Hierosolyma magna penuria laborante , quaeductum a torrentis initio quoa stadiorum duorum millium interuallo distabat , ex opibus templo dicatis, excitari curauit, eodem Christi anno. Nauarus in Chro
Thia Insula in mari Cretico, una Sporadum non procul ab Hiera, emersit octauo idus Iuli , anni Christi vicesimi primi,
58쪽
DICAS TERTIA. ITiberii Imperatoris, quinti. e Psimo lib. z. cap. 8. Oh . c.
Trecentas amplius belluas destituit contra Lus dunensis prouinciae latius Oceanus reciprocans, anno Chri ii tricesimo, Viberi j imperatoris decimo qirario; nec pauciores in Sanctonum littore , ac prae aliis elephantos, arietes cornibus tantum albis similes; Nereidas vero multas quam is,&hispido corpore etiam qua humanam referebant ciugiem, hor- ridas. Auctor citat M.
Foedissimis flammis 'eombustum est Theatrum Pompei, anno Chri iii vicesimo quarto, Tiberi j Imper. octauo. Tacitus hue, Attilio quodam libertini generis ludos, amphitheatro non tam solide substructo, Fidenis, quae est urbs mediterranea, i exhibente , quinquaginta hominum millia, qua debilitata,l qua obtrita fuere, anno Christi vicesimo nono, Tiberii Imperatoris decimo tertio ; Tacitus u. 4. Amracium, Cr ouetonius.
Vasii in Thracia, Cotyn inter & Rescuporin Reges, mo-δ tus fuere, anno Christi vicesimo primo , Tiberi j imperatoris quinto. Tacitus lib. 2. Annalium. Bellum a Tacfarinate princ pe magnis depopulationibus, atque euastationibus renouatur in Ariaca, anno Chii iti vice simo secundo Tiberij imperatoris sexto; verum a L. Apronio Proconsule reprimitur. Tacitus lib. 3. Annalium. Mota rursus frequentibus Tacfarinatis Regis incursioni- . bus Africa, anno Christi vicesimo tertio, Tiberi, Imp. septi-l mo; cui tuendae Iunius Blaesus electus fuit. Tacitus loco cuam. Galliae eodem anno vicesimo tertio, Iulio Sacroviro inter Iduos, Iulio Floro interi Treucros ducibus, aeris ali cnimagnitudine oppressae rebellarunt, sed infeliciter; Earum siqui dem copiae a Germanicis penitus deletae fuere ; ipsae veto ad
59쪽
Rescuporis unius partis Thraciae Rex, opera Pomponii Flacci Moesiae praefecti, in vincula datur, anno Christi vicesi
mo prirno; Tiberii imperat. quinto: tum Romam perductus accusatur in senatu, ab urore Cotyos, alterius partis Thracies Regis, quod Donsum incautum inter epulas, catenis onerasset Ea propter Alexandriam AEgypti, urbem fortissimam , ab Alexandro Macedone conditam, non longe a Nili ostio, maximumque orbis totius emporium, ante saluatoris aduentum, anno vicesimo supra trecentesimum septemdecim dierum spatio, cum sex millibus murorum passibus, conit uctum, vi testatur Iugnus, a m etur. Tatims lib. 3. An iratam. Lepida ,smilia, cui supra smiliorum decus L. Sylla , de Cn. Pompeius eram proaui, adulteri j, & veneni desertur Romae, damnaturque anno Christi vicesimo secundo, Tiberi j imperatoris sexto. Tacitus loco citato. C. Silanus Asiae proconsul, repetundarum ac maiestatis a sociis postulatus in Cytheram insulam relegatur, anno Christi vicesimo quarto, Tiberi j Imperatoris octatio. Tacitus. V ibius Serenus illuvie, ac squalore oblitus in Senatum prodiit , legeque repetundarum conuictus, perorante filio, Amorgum, quae est una insula ex sporadibus, circa Cretam in mari Carpatio amandatur, anno Christi vicesimo sexto, Tiberi j Imperatoris decimo. faus de rebus Histaniae,
P. Suilius quaestor quondam Germanici, dclatus quod pecuniam accepisset, ob rem iudicandam,in insulam deportatur. Eisdem Christi anno, Tacitus. Termestinus Agricola, equi indicio , quem defatigatum
reliquerat, comprelienses , nullis tormentis adigi potuit, Vt socios patratae caedis in L. Pisonem Hispaniae non tam Rectorem, quam expilatorem, ob noua, atque grauissima imperata tributa, proderet; ne tamen doloris impatientia constantiam inciatis immutaret, posteriori die tormetis instauratis, ii iter Carnificum manus elapsus, capitc ad rupem illito, expi-
60쪽
rauit, anno Christi vicesimo sexto , Tiberi j Imperatoris de cimo. Mariana bb. . de rebus Hispaniae; s,Gr Taritus. Cremutius Cordus Historicus accusatus apud Senatum quod editis annalibus, laudato M. Bruto, Cassium Roma notum ultimum appellasset, damnatur , ipsiusque libri, patrum decreto comburuntur, anno Christi vieesimo septimo Tiberij Imperatoris undecimo. Tacitus. Claudia pulcheria Agrippinae sobrina, tanquam venefica in principem,ta Furnius tanquam adulter, postulantur, dat
Titius Sabinus, Romanus Equcs illustris , ob amicitiam Germanici, reus factus, ipsis Kalendis Ianuariis anni Christi tricesimi, Tiberi j Imperatoris decimi quarti, damnatus est.
Dis tamen resere, illum, indicta causa, coniectum fuisse in ca cerem , & interfectum; ipsius vero corpus ad scalas Gemo nias, ad quas damnatorum corpora, Vaco trahcbantur, raptum,
Cotys Rex Thraciae e vivis eripitur anno Christi vicessimo primo, Tiberii Imperatoris quinto,& hoe iussu Rescuporis principis, qui sub idem tempus, Alexandriam deuristus, filagamque tentans occiditur. Tacitus lib. 1. Amalium.
Germanicus Drusi filius, & Tiberij Imperatoris nepos: aetate florens, insignis animi, & multorum bellorum superstes, fraude Tiberij Caesaris, & opera Cn. Pisonis, qui eo tempore syriae praeerat , magno cum uniuersae prouinciae luctu, toti utque urbis dolore, extinguitur Antiochiae, anno aetatis tricesimo quarto, Christi vicesimo primo, Tiberi j Imperatoris quinto , non sine suspicione veneni propinati, ut it Suetonius, cum praeter liuores toto corpore sparsos, cremati quoque cor, quod veneno quocumque tinctum igne confici nequit, incorruptum tamen inter olla, repertum fuit; vel arte magica, ut vult Dio lib. 17. vivente siquidem adhuc Pisone, ossa hominum defossa , laminaeque plumbeae , diris increpationibus, cum ipsius nomine inscriptae, inuentae sunt