Conclusiones juridicae inaugurales de eurematicis seu stratagematibus juris, vulgo von juristischen Fintgen, quas... sub praesidio Friderici Gerdesii... d. 4. junii anni 1674, eruditis... exhibet Frantz von Essen

발행: 연대 미상

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

rior investitus po&ssionem prius est adeptus, potiores sunt eius partes, quia in pari causa melior est con. ditio possidentis, perinde ac in re duobus vendita semis

per praesertur pOiterior, cui res est tradita L. quoties is. CR.C. cum traditionibus demum non nudis pactis transferantur rerum dominia L. ast. C. d. paei. In pignore id

non obtinet, unde si res eadem duobus diversis temporibus est oppignorata,licet posteriori tradita sit,tempore tamen prior praefertur. Ut autem possessio posteriori vel etiam priori investito nihil prosit nee prioritatem tribuat in seudo, hoc Strat agema traditur : Ut scit. curet vasallus expectativam his verbis ac formulis exprimi ex quibus colligi possit, concedentis voluntatem fuisse ut utile dominium statim&ipso jure cum aperitur ad concessionarium sive investitum transeat, veluti si sub lege propria authoritate seudum apertum occupandi vasallus sibi concedi curet, aut si a Domino hoc impetret, ut is in literis investiturae a se abdicet, omnem ulteriorem

investituram de isto laudo faciendi, tunc possessio ab altero investito occupata nihil ipsi prodesse potest. Nam ex quibus causis dominium ipsis jure transit vel jus reale

statim aequiritur, non est locus d. f. quoties nee posterior possessionem prius adeptus praesertur. vid, Du. Me .part.

Etsi hodie recentiore Germaniae conssietudine & Pa. triar nostrae moribus ad investituram non est necessarium, ut ea coram paribuS curiae aut aliis testibus fiat, si

tamen posterior investitus praeserri cupit, hoc adhibere debet Stratagema ut stil. investituram coram paribus curiae sibi fieri procuret. Nam licet publica solennitas non amplius sit usu, adhibita tamen effectum quendam - F habe-

42쪽

habere debet, eum scit. quem jus commune publicis actibus addidit qui est in praerogativa ut publice acta

praeferantur clam & privatim actiS L scri y useas N. C. qua

Iure communi flaudati filius repudiata hereditare Patris laudum paternum retinere minime potest a. Fe uris. & quamvis aliqui inter seudum hereditarium &ex pacto& providentia distinguant, & superius adductam constitutionem non in hoc sed in illo tantum obtinere stamant, sicuti eam Augustus Elector Saxonia I a. mist. Adeclarat his verbis: h gemeinen minia must dev

distinctionem & explicationem nec Verbis nec rationidi constitutionis seudatis convenire alii late demonstrarunt; unde rectius statuitur, filium indistincte si seudum velit retinere, etiam haereditatern Patris adire debere. Idque in Pomerania multo magis obtinet, ubi seuda mixta sunt& qua solutionem debitorum sequuntur seudi hereditarii naturam. Ut autem filius repudiare queat haereditatem paternam & seudum nihilominus retinere, hoc Stratagema solet suppeditari, ut scili- licet filius adeat seniorem sieu dominum laudi, eumque roget ut cum consensiu agnatorum de novo ipsum investiat, quo casu ex nova investitura seudum retinere non impeditur, neque ex seudo creditoribus paternis hereditate repudiata aliquid solvere tenetur.

43쪽

Prohibetur vasallus sine consensu Domini aut agnatorum seudum alii oppignorare aut filiae in dotem dare, cum tamen Reminae seudum habenti marito id in dotem dare interdictum non reperiatur. a.' . U. cum

priori casu datio dotis sit species alienationis prohibitae; Essicitur enim dos ipsius filiae proprium patrjmonium L. 3. Ly.Τ d. minor. L. t . f. d. resig. σθmptinum L. Vn. 9 r . - C. d. reluxact. quod posteriori casu secus se habet. Nam etsi constante matrimonio maritus revera est dotis Dominus,quia tamen id dominium non est stabile di perpetuum, sed soluto matrimonio revertitur ad mulierem, eoq; respectu adhuc mulieris esse & in dominio ejus permansiisse dicitur. L. F. f. d. iuridot. L.3α C. cod. ideo stemina marito in dotem dans seudum id alienasse dici nequir. Verum ut filia iij hilominus per Patrem vel etiam vasallus mutuam pecuniam accidere possit, hoc Stratagema ipsi jura seu talia subininistrant, ut fructus studi in dotem det, oppignoret vel antichresin sine pignore constituat. Hoc enim fieri posse eleganter docet Du. μν.

CONCL. Q.

Vasallo ex nobili conjuge filium habenti, eum post

mortem illius se contjnentiae dono non praeditum esse sentiar, nec tamen Velit alere concubinam quia id peccatum esse intelligit, nec etiam liberis prioris matrimonii successi mis futurae conditionem deteriorem facere cupiat, ad utrumque incommodum evitandum hoc subministratur Stratagema, ut despondeat sibi aliam mulie rem ea lege ut nec ipsa nec ejus liberi ex isto matrim on tonascituri amplius quid consequi debeant quam tempore

44쪽

nuptiarum dictum suerit. Et quamvis multi tale matrimonium ad morganaticam contractum ut turpe iurique contrarium judicent, alii tamen & quidem longe plures contrarium sentiunt. Nec desunt in jure teu-dali illius vestigia, quemadmodum videre est in S. sininastii a. Huc & in ipsa quoque Germania ejusmodi conjugii exempla extare recentiores Austriacae, Bavariae &Badensis familiae casus ostendunt Theod. Reis . Tibiisd)e

Feudum hereditarium . quod sine consensu Domini fuit alienatum, nec filii, nec agnati re Vocare possvnr, sed illud exclusis tam filjis quam agnatis ad Dominum .

a. conchyst. Est tamen elegans Stratageina quo filii & a gnati uti possunt, quo minus seudum ob alienationem illieite factam amittant, sed illud bene excluso Domino retinere possint I scilicet si filii S agnati vasallum se dum sine consensu Domini vendere velle audientes Dominum requirant, ut is alienationem vel laudi jam alimnati traditionem prohibeat S impediat. Hoc casu si Dominus non prohibet in dolo constituitur, & ob id lucrum eXjnde non reportabit. I. HL Rosinth. d. stud

Bersic b. d. l. n. ry. Σ) si forte filii vel agnati alienationem certo non sciant, eam tamen metuant & emptorem, ignorent, ut tune illi compareant coram Judice & faciant fieri proclamationem, ne ullus emat seudum, hoe cassi, si proclamatione non attenta seudum fuerit alimnatum sine consensu Domini alienatio illa filiis S agnatis non nocet. Rosient..c 3) si vasallias in actu alien

tionis talem protestationem adhibeat. si scin Domino

45쪽

placuerit, vel si Dominus consenserit. veIsalvo jure Domini & non aliter nec alio modo. Herman. Vultei. d. stud.

res restrictiones ubi seudum sine consensu Domini alienatum non devolvatur ad Dominum, sed filiis S agnatis nihilominus salvum manear, viae apud Card. Tui ,

Quando Vasallus aere alieno obrutus est, nee tamen creditoribus seudum in solutum dare vult, filius vero ipsius ampIam cum uXOre sua dotem accepit, quae Omnibus creditoribus est sufficiens, pater filio seudum cum onere solvendi alienum ars refutare,eaque ratione famae suae consulere & filio seudum conservare potest. Et si enim iure seudali alienatio seudi sine consensu Domini sub poena privationis est prohibjta, filio tamen vel proximo agnato facta sustinetur. a. 'ud. a. g. I. N a. Huc l . Est enim ejusmodi aljenatio potius refutatio quam alienatio, quae non eget Domini consensu, cujus nihil inte est, dum seudum retinet una investitus. Rossent b. de semc

prae mortuo sine liberis filio, cui facta est refutatio, seudum ad patrem, an vero ad Dominum, Vel agnatos revertatur, anceps est disputatioὶ Nobis placet sententia illorum, qui jus renunciantis sive refutantis non Omnino peremptum esse, sed seudum hoc casu ad patrem reverti statuunt. Excipitur tamen cassis, si omnino h. e. eneraliter& in rem sive in omnem eventum in manus domini facta est refutatio, vel etiam, si aliam de seudo isto investiri passus est,quo casu refutanti ad seudum non dari regressum traditur a Un 3 ob n. Rosentb. de seruae. α

46쪽

CONCL. VIII.

Creditori, cui pro credito seudum est oppignoratum sine consensu Domini & agnatarum, hoc suppeditatur Stratagema,ut scit. curet seudum oppignoratum sibi tra. di, quo casu antequam de credito ipsi fuerit satisfactum, seudum dimjttere non tenetur. Et si enim seudum sine consensu Domini obligari nequit. Matth. dea tot. de stud.

men juste retinetur, etiamsi pro credito obligatum non sit ; nec enim ab obligatione ad retentionem valet argumentum negativum, cum facilius longe competat retentio quam actio, & quae non licet obligare, permitti.

Alienatio seudi Vasallo plane interdicta est, ita quidem ut sine consensu Domini facta ipsojure nullo habeatur , dc vasallus propter eam laudopri vetur,ac Notarius super alienatione seudi conficiens instrumentum infla miae poena Sc manus amputatione plectatur. a. Huaesa.s n. Ad evitandam hanc poenam pro Vasallo hoc traditur Stratagem aut ante traditionem paeniteat&factam alienationem revocet. Ad privationem enim seudi propter alienationem agi nequit, njs accesserit traditio 3c dominium actualiter in alium si translatum. Nae Strusi

Iure seudali ascendentium nulla est successio. r. nudsb. sive seudum sit hereditarium sive novum: qui enim Rudum acquirit, sibi tantum dc generi seu posteris suis prospicere Volujsse creditur, quemadmodum di is qui seudum dat contemplatione accipientis ejusque posteritatis masculae contulisse censetur, Ut autem ascenden-- tes

47쪽

tes quoque in seudo suecedere possint, hoe suppeditatur

Stratagema, ut scit. c on tracta fiducia pater filium de sec-do a Domino suo curet in vestita, quo c asu praemortuo fi

Agnatis, qui seudum sine ipserum consensu alienatum revocare cupiunt, ut non refusb pretio id possint re .cipere, hoe subministratur Stratagema , ut nimirum mortem alienatoris exspectent & post eam revocationem differant, tum enim alienatum Dudum recuperare possunt, modo alienator nullos habeat filios. His enim reluctis non nisi reddito pretio seudum alienatum proximiorem agnatum recuperare posse evincit. c. Πitius filiosa. Murias. Sed an filiis in seudo alienato jus protimi seos competat, ut reddito pretio prae agnato collaterali recipere possint dubiae quaestionis est Z Ut amrmantium rationes hie non excutiam, negativam defendere placet propter manifestam diversitatis rationem. Quod enim agnati collaterales laudum alienatum revocare possint, ideo fit, quia non eX persona aljenatoris,sed primi acquirentis succedunt. c. bis vero deficientibus d. grad. siccesi in Hud. Filii autem non tam beneficio primi aequirentis quam mediante persona Patris sui succedunt & ab is QPatre seudum eapiunt,ideoque factam a Patre alien alionem tanquam haeredes ratam habere tenentur. Quis. Baro ad c. Ditiu bos a. Feuae assi viae etiam prolixe Bisechium ad

Possem quidem adhuc unam atq alteram conclusionem ex jure seu dati adjicere, quia vero ratio temporis

habenda, & peregrinatio instans id non admittit, ideo flum hic

SOL i DEO GLORIA,

SEARCH

MENU NAVIGATION