장음표시 사용
2쪽
Te , Amicorum Optime , historiam quamdam scripturum de Viro, qui per octo vel decem ante obitum dies Urinam reddiderat
cum sedimento pulchre caeruleo , quod Cyaneum illum Veterum colorem, seu Berotinense Recentiorum referebat; quod& Tibi, & aliis singulare admodum ,& plane inauditum Visum fuerat: nune fidem datam libero , & in primis morbi historiam praemitto. Vir iste sexagenarius erat, α boni temperamenti, Dominicus Paulluccius vocabatur, qui The riolii Tabernae erat praefectus . Is Rus annis dysuria Iaborare coeperat, ut calculum in Uesca gestare mentiretur. Diluentibus potionibus, & demiacentibus ex seminibus Melonum , & ex Arabico Gummi curabam, ut urinae aerimonia , & stillicidium minueretur, ut reipsa imminuta sunt haec omnia . Ue-Tum elapso vere, quum gravibus animi perturbationibus conflictaretur incidit an morbum ex animi moerore, cum se-bri , quae ex pulsu & calore magna non apparebat; at insignis erat in aegro Iinguae & faucium ariditas , λη's quia aeger, licet a me invitrari, parce admodum bibebat. Inappetentia in eo erat summa, & ad somnum erat pronus. h. A a Post
3쪽
Post tertiam a decubitu diem reddere coepit cum urinis sedimentum pulchri coloris caerulei, vestiti Cyanei illius Veterum, quod Ultramarinum vocant, seu veluti Coerulei Berotinensis, ut dixi, quod ego mane per tres dies collegi in chartulis, & ad solem exsiccavi ; deinde per alios tres dies urina universa, quam noctu reddebat, in qua potissimum sedimentum hoc caeruleum cernebatur, Curavi ut ad me deferretur , quae subviridis apparebat cum insigni Spiritus Salis Hammoniaci graveolentia. Per chartam bibulam urinam hanc trajiciebam,& in charta sedimentum remanebat , quod exsiccatum pulvisculum referebat aerugini Massiliensi per quam similem . Ultimis tribus diebus ante mortem aegri urina colligi amplius nequibat, quia arger viribus pene destitutus eam guttatim in lectulo reddebat sed urina tunc insigni colore caeruleo lintea infi-etiebat : taniam aeger inedia, seu voluntaria abstinentia cibi, potus & me dicamentorum omnium a. d. XI. Kal. Iunias obiit. Sequenti die ejus cadavera nobis dissectum fuit, cujus dorsum eXetrinsecus valde lividum apparuit, & in facie ejus pustulae erant variae , ut in gutta quae aliquot diesus ante mortem assii me coeperunt. Uesica erat valde crassa cum plicis variis , ut sunt in ventriculo , , cum variis illis herniis a
4쪽
niis a celebri Morgagno descriptis. Ue- i seae Sphincter valde angustus apparuit, ii Uretheres tamen valde dilatati cerne si n Rr, ut intestina Agni referrent, &isi innati, atque exsiccati una cum portiO- , ne Vesicae , in primo eorum in Uesica; ingressu , valvulam se milunarem, seu, LQnniventem ostendebant, ut sunt val- l. yulae huius generis in Intestino Colo, &i in Canali vesicae felleae . Post hanc valvu-i iam canaliculus intra tunicas Vesicari progrediebatur . Quaesivi proximis die-aus in alio Cadavere Uretheres ejus instando cum portione Vesicae , exsiccan - . doque , at valvulam hanc adesse nonis inveni ; quare inconstans res haec vali Vula ad initium Vesicae dicenda, & pro. lusu naturae potius est habenda . Intra, Vesicam erat portio urinae, sed aquea ,& sine sedimento illo caeruleo .' Renes flaccidi , sed sani, nullumque Uestigium in iis sedimenti illius caeruleis apparebat, neque arenulae cujus umquei coloris , uti neque in Uesica . Investina, Ventriculus, Pulmo subnigra omnia api paruerunt , gangraena enim erant infe i cta . In Larynge ventriculi illi Galeni,
. bantur; non enim voce magna, sed exi . li gaudebat Uir iste . Cetera viscera in naturali statu erant.
Igitur quod rarum in hac Historia vi detur , est mictus ille caeruleus, seu , ut A 3 me -
5쪽
s PIanci Di sola. melius dicam, est sedimentum illud caeruleum in Urinis per octo , vel decem ante mortem dies, & praesertim in ultimis diebus, quod lintea omnia colore isto inficiebat. Quum casusiste de Urina ista caerulea per urbem nostram vulgaxetur, retulit mihi mulier sexagenaria, se viginti abhinc annis , quae tunc famulatum nobili Matronae hujus urbis praebebat, & ornatrix ejus erat, quum ruri una cum Domina verno tempore ' esset, & quibusdam affectionibus hystericis ibi laboraret ex mensium paucitate, & juscula alterata ex herbis sumeret, & quum alvum haberet ad strictam, suasu famuli cuiusdam contubernalis sui Pilulam Novellatiae sumsit, quam LoyOlitae dispensare solent, quae CiceriS erat magnitudine ; ex hac Pitula facta est mulieri purgatio multa , seu hyperca tharsis, ut Medici loquuntur, & de inde sequentibus diebus reddere coepit in Urinis sedimentum caeruleum, quod matulas omnes in fundo , & ad latera ita inficiebat, ut detergi nulla vi possent. Hoc per tres , Vel quatuor dies . accidit, deinde effectus iste cessavit .
At Uris . numquam caeruleae apparuerunt , ut Ι ΠΟΠ apparebant tales in aegro nostro, sed caeruleus color tantum erat
in fundo vasis, seu in sedimento Uri
Caussam Urinae huius cum sedimento isto
6쪽
isto caeruleo exquirere , non ita facile est . praeter enim casum Viri hujus nostri , & praeter illum mulieris itidem
nostrae , rem similem , neque videre , neque legere unquam mihi contigit Actuarius ultimus inter Graecos Medicos eruditos, qui Tractatus varios, &' peculiares, satis diligentes quidem, ut tempora eius ferebant , de Urinis, ea-i rumque signis, caussis , & differentiis scripsit, variis in locis Urinam venetam memorat, & venetum in Urinis colorem, & inter signa lethalia plerumque ponix pessimum enim est apuὰ ipsum niger in rinis color , quippe qui a Melancholia,
sive ab area bile suis, ut ait, originem' ducat, & colori atro proximus est Vel ne tus iste, seu caeruleus color . Ait ta- men Urinam venetam malam non esse, si a pharmaco quodam assumto proce- dat, & non a vi morbi, narratque Casum Servi sui, qui potionem quamdam' i ex Trochisco quodam amaro cum aqua Τ fervida ex oxymelle sumserat loco aegri cuiusdam morosi , qui eam sumere no
Iuit ; deinde Puer ille Actuarii pedibus triginta stadia confecit , & pinea Uri
nam mingere primo nigram; deinde cae ruleam, summo cum timore meri illius, & magna eum Her admiratmne , qui tamen memor potionis illius, i um t eum y bono animo esse, ut revera nil mali ae cidit Puero illi, nam pauilopost omni
7쪽
8 Planci Epifou. morbo, & timore liber evasit. At Actuarius nullam aliam Historiam de Urina
Veneta, seu caerulea, refert. Quare credibile est praeter illam Pueri sui nullam aliam vidisse , & doctrinam illam de
malignitate, & de innocentia Urinae venetae a scientia tunc pervulgata Galenicorum de quatuor humoribus sumsisse, di non a solida ratione , & ab experimentis . Praeterea non dicit ex quibus potissimum rebus conflatus esset Pastillus. Ille amarus, quem admixtum cum aqua fervida, & Oxymellite piopinandum eX-hibuerat aegro cuidam moroso, & delicato , qui, quum sumere noluisset, ejus loco sumsit Puer suus, qui deinde peragratis triginta stadiis, Urinam prius nigram , deinde Venetam mingere coepit . Si enim narrasset ex quibus rebuS Compositus fuisset PastiIlus ille, fortasse modo noscerem , quomodo ex assumtione alicujus rei Urina interdum fiat veneta , seu caerulea . Multa sunt quidem ,. quae naturalem Urinae colorem, & odo rem depravant. Videmus enim assumto Rhabarbaro colore flavo tingi Urinam, & assumta Cassia , tingi vineo, & opun tiae fructus comesi sanguineum colorem Urinae con iliant. Sic Terebinthina, Veneta , & Cypria , & generatim Resinosa omnia, si Balsamum de Copaibe excipias , ut & mala Medica comesa gratum Violarum odorem Urinis conciliant ;
8쪽
Plane; Epistola. V at Asparagi ingratissimum . Fortasse in
Trochisco illo amaro Actuarii basis erat Colocynthis, seu erat Trochiscus ille vulgaris de Colocynthide, qui Arabico nomine de Alliandat vocatur. Colocynthis enim amarissima res est , & valde purgans. Fortasse & Pilularum de Novellaria basis est ipsa Colocynthis; sunt enim amarae & ipsae, & insigniter purganteS. Ex analysi enim earum inventum est
Bdellium in iis adesse, & Crocum, &nescio quid amarum , quod Aloen, seu melius , quod Colocynthida referat. Trochisci quidem de Athandal, seu de
Colocynthide a Mesue cum Arabico Gum Ini, cum Tragacantha, & cum Bdellio parantur. Ex amarore igitur Colocynthidos , & ex salibus suis vellicantibus , pungentibusque prodiisse Urinam illam Venetam in Actuarii Puero, & in Μuliere nostra credendum . At quomodo prodierit item in aegro nostro , qui mortem obiit, ignoramus. Fortasse suasu alicujus Amici antequam lectum peteret,
sumserat & ipse Pilulas illas Novellariae, ut liberaretur ex anxietate, quam ex animi moerore in se experiebatur, ut
solent Viri hypochondriacis morbis tentati , qui purgari frequenwr amant . Fortasse & ex hypercatham 'ta est in Viro nostro magna illa lingus, & faucium ariditas, & deinde subsequutus est mictus ille caeruleus, ut contigit mulie-
9쪽
io Planai Disola.ri alteri nostrae adhuc viventi, & quum clam sumsisset pharmacum illud, noluit fortasse id assidentibus , & Medico revelare , at maiori deinde animi angore correptus , inedia perire maluit. Verum quicquid hoc sit, semper res admodum rara est mictus iste caeruleus , quum tres casus tantum in Historiis Medicorum narrentur , Actuarii nempe illius , S duo nostri. Quare remanet semper adhuc diligenter inquirendum, quomodo
Urina , Vel natura , vel medicamentorum vi caerulea fiat , quod fortasse no .vis Observationibus, & experimentiS palam fiet. Haec habui, Amicorum optime, quae, ut receperam, ad te scriberem de Urina ista veneta, seu caerulea, vel ut melius dicam, de Urina cum sedimento pulchre caeruleo, quae tu Communicare poteris cum Amicis nostris, &sententiam illorum exquirere, quam postea ad me scribas velim. Uale. Datis Arimino a. Mui In Kal. Martias Anno