장음표시 사용
11쪽
men evectum, si id tantum vergente ad senium aetate, promeritus esset: nam de facile est per longaeva annorum spatia , immens quamvis , scientiarum , ac virtutum stadia emetiri senectus p. si pro merito est. At, rem sine exemplo, de miraculo proximam l tertium supra quadragesimum annum vix expleverat Thomas. cum inter Gusmani Herois Asseclas praeclarissimos principem l eum obtinuit adeo ut, si adolescentiam subtrahamus , quam inter arma pene totam absumpsit, per paucissimos annos confecerit,
quod Ali longissimi temporis apparatu expedire vix possunt. Nec
quispiam hic opinetur, in tam viridi aetate, de quae non nemini videri posset ad demandatam ei provinciam immatura, desideratam fuisse, non imparem iniuncto muneri , prudentiae maturitatem Vos testes appello, quotquot ex Dominicana Familia sub tanto Moderatore vitam agitastis iucundissimam. Non ne visa vobis u. erunt, sub eius felicissimo imperio, aurea secta reviviscere Amabat quidem disciplinae severitatem, sed indulgentia temperatam ἔsustinebat pro dignitate gradum, sed humanitate comite exigebat obsequium, sed amore, occupabat animos, sed beneficijs, dicto audientes habebat, sed exorare videbatur, cum imperaret. Cuius
unquam preces inanes abire sivit e Cui postulata denegavit Vel si aliquando denegavit, quis negavit eum in ipsa denegatione gratiorem extitillo Nihil studiosius coluit, quam aequitatem, cuius lance cuiusque merita pensitabat, ut cuique pro meritis satisfacerenquod tam prudenti agebat consilio, ut Dignioribus praemio coho-neltatis non inviderent qui minus digni repellebantur . Vnum mihi superest de prudentissimo, ac veri paterno regimine , quo omnium sibi subditorum amorem senu de reverentiam conciliavit, minim omittendum nunquam scilicet Thomasi, vel ad studium bonarum artium, ac liberali in disciplinarum, vel ad pietatis cultum, ex eis aliquem invitasse, cui suomet ipse non praeiret exemplo; si quid unquam duriusculum fieri mandallet, ipse prior exequebatur, ut ostenderet, si nihil fieri velle, quod etino pollat, polse autem fieri, quod ipse faceret. Sed quid ultra tinmoror in peculiaribus hisce amoris significationibus, quo vos non degeneres tilios prosecutus est amantissimus Pater , cuius trili desiderium
12쪽
siderium,i acerba ic Oidatio, intra domesticos aruum, ut ita
dicam, privatosque parietes, vestrarum untaxat excutit vim lacrimarum ρ Habetis universus Christianus orbis in tam praeclaro Ecclesiae lumine extincto non unam dolendi causim, publicumque faciendi dololem suum: Morient enim Thoma, Christianae simul exaruerunt profusissimae vena liberalitatis, firmillimum ruit fidei, ac Religionis propugnaculum Suspeximus hucusque, A. A. Meroem nostrum in Dominicana Praeffectura de religiosa familia optime meritum; nunc in altiori pecula positum , is beneficentiae sinum largius pandentiam iispiciamus Hispaniarum Rex merito. rum Iudex, de aestimator aequissimus, ferre non potuit Virum, nemini secundum , paucis aequalem , sub extero Gaelo diutius commorarit quapropter Roma ad Patriam revocatum , cx generali Ordinis Magistro, sacrum Ualenti Antistitem desgnavit. Non deprecatus est Thomas Regis munificentiam, sed ut munificentia Regem vinceret. Subij honorificentissimum Archiepiscopatus nus, sed ut aliorum onera levaret opulentissimum Sacerdotium suscepit, sed ut animarum questum faceret, non pecuniarum S
quidem, quidquid ex amplissmo Ecclesiae illius patrimonio parce eius mense, modestae supellectili, decenti familia supererat, vel
alendis Pauperibus victum in diem emendicantibus, eorumque nuditati operiendae, vel Sacerdotum egestate laborantius decori
sustentando, vel sublevandis honestioribus farnilijs ei domesticae angustia pressis, vel tutanda Virginum periclitantium castimoniae, vel sacris denique edibus , qua reparandis, qua ornandis suaeque potissimum Ecclesiae dignitati, ac sanctitati augendar, excolendaeque, liberaliter rogabat. Quid multi Tantum cordi fuit beneficentissimo Praesuli commune bonum, de publica utilitas, ut vel
moriens certissimum benemerentis animi testimonium exhibuerit.
Quippe qui amplum, Magnificumque Collegium, ad Orthodoxa
Religionis incrementum, Valentia fundari iussit, illudque facta a Pontifice potestate, ex se haeredem instituit cuius curam , ac regimen, ne propriae cause faventem quis cdargueret, Minorum ut vocant, Clericorum vigilantia commisit . Opus sane , quod
non tam singularem munificentissimi Viri largitarem, quam incom-
13쪽
s parabilem in Catholica fide tutanda sollicitudinem , de qua posteriori loco dicturus eram, abunde testatur. Ampliorem eius rei fi
dem nobis praebent quinque, viginti, eaque ingentia volumina pro Aposolicae Sedis authoritate a Thoma in lucem edita, quae partim ab alijs Authoribus elucubrata, Sc huc illuc, non procul ab oblivione dispersa, accurate collegit, partim vigilijs permultas noctes productis, ex penu Sapientiae, hoc est ex doctissima ingeni sui ossicina deprompsi. Quis numerare possit Ecclesiae Romanae Perduelles ab uno Thomae calamo profligatos Quis laudes, quis plausus, quis acclamationes, quibus optimi quique Religionis
nostrae cultores invictum Pontisci nominis vindicem, & extulerunt, S esserunt: ' Non latuerunt Hispaniarum Regem Thomae labores in Religione defendenda viriliter ex antlati. Non latuerunt noctes, quas duxit insomnes, ut Aliorum bono vigilaret non dies, quos irrequietos transegit, ut quieti consuleret alienae . Miratus est hominem, commendavit, charum habuit, prίemio condecoravit in supremum enim totius Hispaniae Fidei Quaesitorem Rex pijssimus, regali planc significatione, virum undequaque absolutissimum elegit. At praemium appellaveram ' O vim verbi tenuem, de pro dignitate rei minime accomodatam' Cum nihil sanctius apud Hispaniarum Reges, nihil antiquius unquam suerit, quam tectam
fartam, & ab omni vel levissima labecula sinceram praestare Catholicam Religionem nullam pariter Praefecturam in universo Regno, neque aulicam , neque politicam, neque militarem, amplitudine, potetiate, existimatione adaequari voluerunt maximo fidei orthodoxae Censori, quo nullum impensus secundum Regem veneran. tu Hispani. Quem eximium Magistratum cum non ni aut pur. purati Proceres, aut viri summa fide, sanctitate, doctrina sngula.
res gesserint, liquido constat, nullam maioris sollicitudinis provinciam Thomae demandari a Rege potuisse. Atque hic, quam uberem praeberi mihi video dicendi materiam, si velim vigilantissimam illius curam, in eo munere diligenter explendo, in medium afferre Vos ipsi A. A., amplissimum istum laudationis campum animo percurriti, de qui tot hucusque a praestantissimo Heroe praeclare gesta non sine admiratione accepistis, ab ungue Leo
14쪽
IOnem aestimate. Non enim attulit urite inporis angustiae id a me non praeteriri, quod sine crimine praeterire non possum. Noni titur dolor, qui me dicentem interpellat, qui vos audientes gravissime premit, inflictum nobis, totique Christiana Reipublicae vulnus, ob extincti Praesulis desiderium , prolixiori eius meritorum, commemoratione acerbius exasperari. Hoc unum dicam, nec . ne lacrimis dicam Ioannes Thomas de Roccaberti, Hispaniarum decus nobilissimum, Dominicani Caeli clarissimum sidus, liberalia talis aerarium Fidei columen, promptuarium apientiae, virtutum omnium exemplar, quis crederet 'iacet. Vir ille morum innocens, vitae integerrimus, iustus, pius, comis, beneficus, dignus qui semper viveret, iam non vivit. Iam non vivit Onos inconsideratos lo caecam mortalitatem l Vivit, vivat adhuc, aeternumque vivet Thomas immo nunc vere natus est arternitati. Extremum enim vitie
huius confinium, quod mortis nomine nuncupamus, nil aliud ei fuit, quam ab exilio ad Patriam, a labore ad requiem, a conflictu ad palmam, a carcere ad libertatem felicissima commigratio. Se sit vir sanctimonia eximius fortunatissimum illud sibi fatum imminere , cum poplectico morbo correptus, septuagenario maior lectulo decubuit, eo validius praestans animi robore, quo magis corporis viribus destitutus Crudelissimo quidem apparatu illum ab initio invast Horbus decretoria diei praenuncius, omnia siquidem,mmentis,i membrorum ossicia intercepit ita vero, pristinae tam animi, quam corporis libertati, fuit postmodum integre restitutus, ut non ne innumeris religiosi pietatis documentis, omnia Eeclesar Sacra, nullo prorsus,incommodo, nulla perturbatione , sed summa quiete, summaque alacritate perceperita, eumque ex illorum numero dixeris, qui, ex Divo Gregorio, mortis sua negotiumri
dentes exequuntur naturaeque concedere credideris non vi morbi
coactum, sed desiderio captum immortalitatis, non quia mori deberet, sed quia vellet O si nobis licuisset, A. A., purissimum, Thomae spiritum, fluxa mortalitatis spolia exutum δε ad Sup
ros convolantem, oculis intueri omnes, opinor ,eatissimae Patriae incolas, caelesti rore circumfusos,& Siderum luce coronatos, viderem ,
aliqua hetitia significatione novum Gloriae Candidatum aduentantem
15쪽
excipere, eique solemnem triumphi pompam adornare . An non debebat Caelorum Claviger Petrus, omnes, quotquot sunt, Beatitudinis Postes , ei gratulabundus reserare , qui pro eius Sedis matellate tuenda tot labores impenderat ' An non illi obviam procederent, gratique animi documenta darent Pius Pontifex Maximus, caeterique non pauci inclyti eius ordinis Heroes, ipse adnitente, Aris impositi , ac publicis in terris honoribus excepti Quid porro Divi Ludovicus Bertrandus Limensis Rosa , dc undisalvus, quorum nomina, iampridem in hominum opinione sanctissimi, in Sanctorum Album referri, a summo Pontifice obtinuerat e Agite vero, non ei festivus occurreret Sanctissimus Parens, a Patronus Dominicus, cuius nominis splendorem tam late auxerat severioremque disciplinam, in pastorali etiam dignitate constitutus Maaneorum usu δε reliquo vitae Instituto , intemeratam servaverat ' Non illi se darent in amplexum Thomas illanovanus, qui Valentina in Insula cognomini nostro Hero tanto temporis intervallo praedecessor , tam prope sanctissimis virtutum suarum vestigijs inhaerentem aspexerat , dc novi Orbis Apostolus Franciscus Xaverius, cuius humili exemplo ductus, nunquam, nisi in genua provolutus, ad summum ordinis oderatorem literas dare consueverat ' Nonne denique cumulatim plauderent singuli Caelestis Aulae Proceres, d immortales ei laureas asserrent , qui nulla captus deliciarum illecebra, nullo sensuum oblectamento irretitus ab ipsa propemodum infantia nihil tam impense adamaverat, quam Pudicitiae candorem , ruboremque modestissimae erecundiae, quiquartam, .sextam quamque feriam pane cibario. aquae potumultos annos transegerat, setisque cilicinis frequentissime corpus afflictaverat, qui singulos Beatorum Civium ordines , dum inter Mortales ageret, tam ben expresserat imitatione virtutum Vos nunc Iudices volo, A. A. , num in hac non labenti fluxa sed nunquam interitura nostri Herois prosperitate , decentius sit moerore animum opprimere, an gaudio exhilarare , gestientisne an indolentis faciem praeseserre. Preconiis , non Iamentationibus, plausu, non gemitu comitari decet triumphantem Ridet ille lacrimas nostras cillius risui nos illacrimabimur e Sistite igitur parentalem
16쪽
talem luctum , piissimi Coenobitae exporrige frontem, Christian RRespublica C pit Thomas sibi vivere, cum nobis vivere desiit. prigiose illum amat, qui pluris facit acturam suam, quam ejus felicitatem Quid autem de actura inconsultus eloquor e Thomam nobis vivere desisse, quid temere pronunciavid illud , quo ab
ipso Orationis exordio nimis audacter proposui, revocare dictum cogor Falsum est probi hominis interitum nobis detrimento esse, causamque lugendi suppeditare quinimmo non minus nostram decet, quam illius gratulari fortunam Quid enim contingere nobis felicius poterat, quam novi apud Deum accessio patrocinii ' Vivit, A. A., quem nuper extinctum plorabamus, caelestis Patriae sortunatissimus Civis; nec sibi tantum , sed nostrum cuique vivit. Dubitare non possumus, quin nobis in Coelis adsit, qui nemini destit in terris Aderit tibi validissimo praesidio, Christiana Religio, tuamque causam apud Tribunal Divinitatis animose peror bit. Vobis vero potissimum aderit singulari tutela, Doni inicani ordinis praeclarissimi Viri , perpetuumque vestrae gloriae incrementum constantissime promovebit . Patronum habebitis, quem Patrem habuistis. Eritis ejus pa ticipes meritorum, cujus nunc estis
