Ad clarissimum virum Nicolaum Gerardum in anatomica facultate praestantissimum, et incisiones anatomicas in Romano lyceo publice agentem carmen Dorilli Heraclitei editum a Joanne Baptista Baldovino

발행: 1751년

분량: 5페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

U es e age Paeoniis Nicolaum Musa me.

mento

Artibus insignem celabrare, & pand re terris; Viribus ingenii fretum quem dexter Sustulit', atque ardens evexit ad aethera virtus. Illum Sardoa genitum tellure, suisque Turribus egrestitim sapientia fovit in ulnis, Romulidumque dedit juveni considere tectis: Scilicet humani meditans ut corporis artus Disceret A causa, morborum, usiumque medendi. Ergo decem relegens Naturae arcana per annoSSedibus aegrorum in magnis prope Tibridis amnem . Augustam Petri qua semita ducit ad aedem, Quisivit venas, α viscera luce carentum. Hinc, ubi felices pandit sapientia sedes, Movit idem securus opus. Non stamina nostri Hunc cerebri latuere, A certis ossibus olla Nexa intus: comperta caro, motusque magister A a Mu-

3쪽

Musculus, impositum facili qui lege movebat iPondus, & innumeris Venarum flumina rivis, nPabula quae membris olim praebere selebant. iUt salit aeterno cor implacaosse motu, lAlma quod in media genitrix regione locavit: Et quae bile tumet statio, quae nutrit amorem, Singula rimatur; stomachi, jecorisque labores; Et splenis vitium, salsas cum projicit undas; Atque oculorum orbes, membranasque usibus aptas Innumeris, triplex quibus innatat humor; & aures obseptas tunicis, senitumque haurire paratas Nervorum auxilio , Nicolai dextera selers Evolvit. Non Democrito se iactet alumno

Graecia, qui caesarum ovium, leporumque, canumquo' tiscera tentavit, causasque aperire latentes Morborum evaluit: non illum ad sidera tollat,

Lactea qui primus teneris monstravit in haedis Vascula: & nuic cedat, ductum thoracis aperti Qui reperit; vel qui decurrere fluminis inllar Sanguineum humorem prior observasse putatur Londino in magna Phoebi, Charitumque sacerdos

Harvaeus, Venetum fuerit seu gloria Paulus: Quos si forte viros haec laecula laeta tulissent, ivixissentve diu, Nicolai verba; manumque Mirantes taciti obtutu fixa ora tenerent. Corporis ipse etiam humani scrutator HomeruS, Q ii cecinit geminos Tydidae vulnere nerUOS

Confractos Anchisiadi, quibus apta vigebatCoxendix , laesumque femur; Patroclique labore lCuratum 'Eurypilum, & Menelai in pectore vulnus l

4쪽

Arte Machaonia ; sema si aper aethera notus, Inquit, eris 'Nicolae, & nostra exempla sinuentem Te sibi dignetur praecinctum tempora lauro 'Jungere honore parem medicae pater artis Apollo. Ut tibi nunc tacitum pertentant gaudia pectuS, Cum, Masane , tuas doctum subtiliter artes Per tua Gerardum vestigia cernis euntem lNec minor in dura iuvenem formasse palaestra LauS tibi, quam multos rapuisse e faucibus Orci Romulidum, casu queis tibia fracta maligno, Aut latus ense haustum, pubemve Erycina momordit. Is quoque plaudentem Morgagno Antenoris urbem

Provocet ingenio non inferiora sequutus. V Non illi celebrem Batavorum Curia alumnum Anteferat venas scrutantem, & caeca legentem Viscera, sanguineumque amnem, tenuesque CanaleS.

Quare agite, o juvenes, si laurus, & inclyta fama Gloria Gerardi stimulis haud mollibus urget, Accelerate viam, & magnis insisti e coeptis: Vos labor, & studium divinae exerceat artis.

5쪽

E PIGRA ΜΜΑ.

VIderat humani scrutantem corporis artus Multa Virum medica Ellicitare manu; Viderat, & ridens, sertum date, dixit Apollo a' Haec, Gerarde, tibi praemia dignus have. Dignus Apollinea circumdare tempora lauro, Cujus Apollinea praestat in arte manus. Haec mihi serta homines tali pro laude dederunt: Haec, Gerarde, tenens Par mihi Numen eris.

SEARCH

MENU NAVIGATION