장음표시 사용
5쪽
QU A M, ANNUENTE SUMMO NUMINE, Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
D. GULI ELMI ROBERI SON, S. S. T. P
ACADEMIAE ED IN BURGENII Praefecti:
Amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS MEDIC E decreto
aUMMIsQUE IN MEDICINA HONORIBUS AC PRIVILEGII sRITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS;
BRITANNUS. . Societ. Playsic. Edin. Soc. Honorarius, - Et Praeses AnnUUS. Ad diem as. Junii, hora locoque solitis,
ED IN BURII: Apud BAL FOUR et S MELLI E,
7쪽
Ingenio atque probitate, que insignito ;Ob consilia amicissima, Curamque benignissimam, Quibus
Hoc opusculum, qualecunque sit, Dicat Devinctissimus
9쪽
UM ad respirationem et partes ei inservientes animum advertamUS, PlUrima, clam physiologiam tum pathologiam spectantia, attentionem sibi vindicant. Quis enim hodiernus, post tot experimenta Ubiqiae terrarum, et praet-cipue a nostratibus, instituta, miras mutationes quas aer et sanguis subeunt, inter respiranduin ignorati Sed in hunc agrum, fructus eximii feracem, intrare non ausus, morbos solos sum consideraturus. Hi autem abundant et Cum enim pulmo mollis est atque tener , cum Persetve moVetur, et plurimum sanguinis transmittat; IN AUGURALIS
10쪽
cum praeterea aeri semper quod ad calorem, frigus, particulasque innumeras ibi fluitantes, varianti, ungulis respirationibus, objicitur, eum multi morbi non invadere non possunt. Eorum nullus attentione dignior est quam asthma, seu frequentiam, sive molestiam gravem inde oriundam respicias ; nam, etsi hic morbus sit minus funestus multis aliis qui mitiorem speciem praese ferunt, certe pauci sunt magis intolerandi et aegroto et adstantibus. Haud inscius sum ouam sit dissicile hunc morbum rite tractare. Via quam ingressurus sum aspera esst ac dumosa, Ubi Vestigia praeeuntium quidem apparent, sed alia in caliginem, alia in errores abeunt, dum erroribus corrigendis, vel caligini dissipandae studia triennia sunt plane imparia. Sed aliquid scribere oportet; et errores adolescenti, raptim scribere coacto, dummodo nec arrogans Nec pertinax sit, lector candidus condonare solet. De innumeris dyspnoeae speciebus disserere non est in animo, nec de asthmate sympathico, nisi quatenus theoriae illustrandae sit necessarium, Verba faciam ; namque morbus noster ab omnibus aliis facile distinguitur, et divisiones stipervacuae sunt semper nociVae.