장음표시 사용
31쪽
IS9-293, in totam artem magicam excurrit. Pestem, quae Aeginam insulam exhauserat incolis, Minoisque cum Atheniensibus bellum nobis VII, 47 a sqq. , retulit, ut Myrmidonum e formicis originem proderet. Locus Vlt, i - i58, habet quidem mutationem
dentium satorum in viros, sed paucis versibus eX- positam; reliqua in Minois forma et in vesano Me
deae amore notando versantur. Sic numerosisAima
poetae occasio offerebatur innumera admiscendi, quae antiquitas tulit, quae rerum natura habet, quae hominis indolem attingunt; eaque et cupide et ingeniose usus, insigni rerum varietate atque copia opus Suum posteris commendavit. Deos enim plerosque cum attributis suis hic descriptos reperimus, Iovis maiestatem, sui inina, imperium in mundum, furta, lunonis gelotypiam, Apollinis artes et amores, Cereris merita, Mercurii ministerium et ornatum, Dianae choros et venationes, Bacchi nomina , reS gestas et sacra, Minervae in texendo excellentiam , Latonae errores et vindictas, Cupidinis arma et potentiam , Plutonis imperium in inferos, Proserpinae sata, Neptunum, Protea ambiguum, canorum Tritona, Musarum cantus, Telluris fructus, Tisiphonessormam et venenum, Isidis quoque Aegyptiacae pompam. Prodeunt viri et heroes, quos antiquitas habuit celeberrimos , Deucalion , Chiron , Aesculapius , Cadmus cum suis, Tiresias, Perseus, Iason, I heseus,
Minos, Daedalus, Triptolemus, Meleager, vercules, Orpbeus, Achilles, Vlysses, Pythagoras, Aeneas,
32쪽
Romulus, Numa , quorum omni uin res plurimae et laudes aut brevius attinguntur, aut ingenii flumine
ornatae explicantur. Notantur , quae in animo humano sunt, adfectus paternuS, maternus, fraternus, Sororius , amor castus , inceStuS, sceleratus , sui
ipsius, libido surens, plures doloris et luctus gradus, desperatio, insania, ira, ulciscendi studium, invidia , crudelitas, impietas, Pietas, innocentia, simplicitas, hospitalitas, mollities, sortitudo, tum pugnae
et tumultus variorum adfectuum in animo. Addo studia hominum , bella , proelia, Venationes, artes textoriam , sati dicam, nauticam, piscatoriam, magicam ), lusus , rixas , lotiones , nuptias, convivia , eertamina, item quae iis vel contingunt, vel accidunt , aut a natura tributa sunt, diluvium. pestem, samem , somnum , SOmnia, Pauperialem , DPum abundantiam , dilaniationem , discerptionem mombrorum , naufragium, mille mortis genera. Partem adhuc rerum expositarum recensui. Accedunt enim plurimarum rerum, quas et natura protulit, et poet
rum ingenia sanxerunt, descriptiones, sedis coelestis, regiae Solis cum curru solari et equis, coeli stelliseri , inferorum , animantium, plantarum , monitum, fluviorum, sentium, vcnt um tempestatumque. Atque haec ita tractata sunt, ut omnia sere artis rhetoricae et poeticae praecepta exemplis ex hoe opere petitis illustrari possint. Continet enim narrationes , orationes, epistolas, soli loquia , notiones morum . deseri ones hominum , locorum , rerum,
33쪽
hymnos, lusus ingenii, ut carmen pastori lium et
παρακλαυσιωρον, prosopopoeias, similitudines, sentcntias, acumina, fguras omnis generis. Ea vero tractatione nunc iucundi et teneri sensus in animo legentis ex
citantur, nunc vehementiores adfectus commoventur
Restat, ut iam videamus, quo successu illa Ovidius exornaverit. Conformaverat ingenium ad praestantissimorum, quos Graecia et Roma tulerant , poetarum eXempla; neque adeo mirum mi, Passi in eum eosdem et in dispositione rerum tractandarum et in ornamentis multis imitando expressisse. Pleni
sunt poetarum principes, Homerus Virgiliusque, sic euim Iliados et Aeneidos ratio serebat, proeliis ea dibusque, in quibus enarrandis, ne taedium lectorierearent, pugnantium Patriam, habitum , conatus,
Vulnera , mortes maxima varietate descripserunt.
hoster igitur, quum Porseus et Theseus ab eo producendi essent, quorum virtus etiam in proeliis enituerat, nec haec ab opere suo V et XII abesse voluit, easque descriptiones non modo in universa delineatione, sed etiam in quibusdam bellatoribus notandis ad exempla illa composuit: eamdemque rationem etiam in apri Calydonii venatione secutus est. Cel brabatur omnium sermone sublimis ille Ilomeri locus, quo Iupiter concusso capite Olympum movet: talcm igitur lovein et ipse induxit. Pestis descripti Mes, quas, Thucydide praeeunte, Lucretius atque
irgilius dederant, cupide ab omnibus legebautur; simili igitur loco, auctores illos Uingens, Suum
34쪽
quoque opus ornavit. Neque inde Ρolyphemum abesse voluit, ab Ilomero et Virgilio locis insignibus Dola-ιum. Similiter in magicis rebus enarrandis Horatium Virgilium, et Tibullum , in variis aetatibus hos duos Postremos, et nesiodum respexit. Ad Virgilii auci ritatem etiam Orphei ex Eurydice luctum , Iunonis
soli loquia, ct descensum tam ad Deos marinos, quam ad inferos, inferorum ipsorum delineationem, Dearum transformationes, quibus sallendi causa anilem formam sumserant, fulminum Iovis compositionem, canis venatici in lepore persequendo Velocitatem , multas similitudincs sententiasque composuit. In diluvio Deucalioneo liueas quasdam ex Horatio duxit, Cumilemque estinxit, quum vim cantus Orphici apud inferos referret. Sunt et alia loca, in quibus a Lucretio atque I ibullo pependit. In carmine pastoritio Polyphemi XIll, 789 sqq. , I heocritum ante Ocul OS habuit. Nonnulla sumsit ah Euripide: nequc tamen putandum est, presso cum pede auctores illos Secutum esSe , sed ita cos lespexit, ut solent praeclara ingonia aliorum inventa tu suum usum convc
iure. In Tisiphones habitu describendo IV, 48o ,
concertavit cum virgilio, eumque adeo superavit: et quae ille de lumine per terram sissam in tartara
penetrante obiter tantum , comparationis caum ,
dixerat, ea Noster V, 356 sqq. , multo melius cum Ilomero, qui etiam Virgilio Praeiverat, adhibuit.' Superatur quidem XII, Ia sqq. , in sabula de dracone in lapidem mutato ab Ilomero; sed VIlI, 7θ8,
35쪽
in Erisichthone notando superior Callimacho, certe non deterior, reperitur. Laudem igitur et in aliis imisundis meretur: neque vero inoentionis gloria eu fraudare decet. Etenim quae ad aliorum imitationem composuit, Da minimam amplissimi operis huius partem esiiciunt, quum innumera loca variis virtutibus eximia, innumera sigmenta, plurimae amplificationes, notationes, Aescriptiones, dispositiones, similitudines, aliaque ornamenta sint, quod sciamus, ipsius Ovidii Famae prosopopoeiam communem quidem cum Virgilio habet; sed in ea fingenda suum ingonium secutus est, quod et in Famis , Invidiae et Somni personis cssingendis in magnam suam laudem fecit. Lycaonis impietatem et poenam non ipse refert, sed Iovem Da rantem inducit. Hic igitur haud dubie ipse rem ita disposuit, ut coeli regiam, conventum Deorum, Iovis praesidium nobis ante oculos poneret, cidemque Deo orationem tribueret disertissimam, cui sabula de Lycaonc intexta. Adde, quae in Deucalioneo diluvio de Noto evolante, de Neptuuo amnes conV ante , de Tritone signum suctibus dantc, de Deucalionis querelis , ab eo inventa sunt. Spreverat Niobe Latonam prae se , nec Pati voluerat sacra ei fieri. Quomodo hoc tractavit poeta Nempe vatem primum induci Latona sacra indicentem, tum Nioben in publicum
cum fastu prodeuntem, atque oratione audacissima
se Deae praeserentem. Et quid de Ceycis atque ualcyones rebus dicam In iis tempestatis, artis naulicae, Somni Morpheique descriptiones, tum ad-
36쪽
fectuum notationes testantur so undum fuisse Ovidii in inveniendo ingenium. Mitto plura addere: nam plurimae fabulae huc ad ocari possent. Monui quidem Supra , n Cire nos, quid, et quantum ei in sabulis excolendis Graeci poetae ministraverint; sed ita nium praeclarum , quale in omnibus Ovidii carminibus elucet , impetrare a Se non poteSt, ut, missis suis bonis, tanquam sidus interpres, alios semper
subsequatur. Non summo virium nisu Opus suum excudit, sede felici illa ingenii vena peperit, quae tacta statim profundit quidquid ad rem pertinet, sive soluta
oratione utaris , sive metris constricta. Datur enim hoc ingeniis quibusdam a natura, ut, ubi scribendo incaluerunt, illico omnes rei tractandae Partes , ea rum nexum verborumque involucra maxime idonea
clarissime perspiciant. Hinc illa facilitas , quae mirifice scripta commendat, quibus oblectatio potissimum quaeritur: eamdem et per totum Ovidianum opus effusam videmus; in nullum enim incidimus Iocum , qui vultum , ut ita dicam , nitentis habeat; sed omnia apparet, Sententias, verba , imagines et reliqua ornamenta, tanquam apparitores paratissimos , scribenti praesto suisse. crum tale ingenii
sumen lutulentum interdum decurrit, sortesque nonnullas secum vehit, quas cura secunda tollere dcbet. Nostro autem per sata non licuit retractare, quae
primus ingenii impetus suderat; sorte et in quibusdam corrigendi voluntas defuisset: itaque hic illic occur-OVID. O . Tom. Iu 3
37쪽
XXVI PRAEFATIOrunt, quae quis sublata aut emendata velit. Insilaei porro erat virtus ingenii ea , quae externas P lissimum rerum formas considerat, acriterque s n-tit, in iis haeret, quae grata sunt animo aut ingrata , phantasiae Ope nititur, eiusque e Penu CO-loi es pelit, quibus rem propositam illuminet. Eius virtutis, quam Nostri den Hur vocant, exemplis abundat hoc carmen ; ab eaque eius auctor eminenter ingeniosus poeta vocatur. Modo non argutiarum studium, acuminum venatio et Petulantia quaedam animi cum passim avertissent ab eo, quod rectum est et verum. Illas autem ingenii dotes doctrinae liberalis pabulo aluerat, lectione auctorum praestanti Simorum, poetarum in primis, declamationibus in scholis rhetorum , atque Observatione morum et Studiorum humanorum. Itaque scientia vigebat elocutionis poeticae , antiquitatis , animi humani, ea-Tumque rerum , quibus ille persuadetur, delectatur,
movetur. Sic ergo et a natura et suopte studio sormatus accessit ad opus Metamorphoscon clindendum.
De facilitie non est, quod plura dieam, ut quae non in singulis locis, sed in tenore totius carminis
cernatur. Maculas potius nonnullas commemorabo,
quas impetus ille ingenii, cui facilitas debetur, sudit,
nec postea abstersit poetae cura. In iis tautologiae et loquacitatis ineptae vitium primum obtinet locum, atquc in singulis propc libris osseudit. In libro I, 89-93, ad taedium usque nobis, inculcat, aurea aetate nondum leges fuisse, nec iudicia. Temere,
38쪽
DE OPERE METAMOR PHO EON XXVIIa OS-7 , verba cumulavit de silentio Iovis auctoritatefacto. Cui non molesta sunt illa, VerS. 29I Sqq.
Iam irae mare et tellus nullum diserimen habebant omnia pontus erant; deerant qnoque litorii ponto:
quibus mox vers. 3I4 de Phocide subiicitur
Terra ferax, dum terra suit; sed tempore in illo Pars maris et latus subitarum campus aquarum.
... Nam Caetera texerat aequor.
In saxorum Deucalionis et Pyrrhae manibus iactorum mutatione describenda , vers. 4OO-4O6, diu in cumdem orbem circumagitur. II, 16 I sqq. , ter dicit, Iovem suisse Solis currum, et, quasi hoc nondum satis suisset, i65 idem his repetit. III, 87-89, quater causam exprimit, quare leve fuerit serpentis
... quia ae retrahebat in ictis; Laesaque colla dabat retro . plagamque aedere Cedendo areebat, nee longius ire sinebat.
Vers. 4I 8 sqq. , in Narcissi sahula intolerabili lo
quacitate ad eamdem saepius notionem revolvitur , et quae ipse sic dixerat, eadem paulo post Narcissum repetentem singit. I, I92 sqq. Niobe quinque formulis urget hoc, se liberorum numero Latonae Pra Stare. VII, IJ9 sqq. , Lunae cornua tota coeunt ,
iciunt orbem , ipsa ρlenissima fulget, et solii
39쪽
imagine spectat terram. XII, 46 sqq. , Fama tota fremit, voces refert, iterat quod audit, Nulla quies intus, nullaque siletita parte. Miror itaque
Criticos, qui his et talibus non Offensi essent, Versus resecare voluisse, in quibus multo minus redundan
tiae , ut VIII, 87 ; ubi post verba Praedaque mitta
nes uti sequitur versus Reinsio improbatus:
Feri secum spolium aceteris, progressaque Porta . ete.
Talia bene multa commemorari possent. Saepe enim otiose nonnulla subiicit, et interdum satis
Ianguide. III, 7 IS , bene dixit, mis omnis in
tiniam Turba furens , modo ne addidisset, cunctas, Coeiani Cunctaeque sequuntur. II, 168, Solis equi ruunt tritumque relinquunt Dalium. Hoc satis suisset , sed inepte pergit, nec , quo Prius , ordine currunt. ubi, IV, 3 oo, sentem clarum satis descripserat, non erat, cur adderet, Pervicuus liquor est. Quid Z XI, 5i9 , post horrenda tempestatis Phaenomena monet, vela madtiisse. Non igitur erat, cur Heinsius, VII, 527, verba quae victa iacebat, ut otiosa et languida post superiora , deleta mallet. In tempestive etiam inserit, quae brevitati et perspicuitati obsunt. IV, 6i6- I9 , Perseus super Libycas pendet arenas, et 626, consistit in regno Atlantis. Versus igitur 6ao-aa , in quibus huc et illuc, ad Arctos et ad Cancrum volat, alieno loco interiecti. Sunt contra loca , in quibus nimio breuia talis studio factus est obscurior. Eo vitio, I, 17 o
40쪽
sqq. , laborat sedis coelestis descriptio, nee quisquam,
Eripuisse raptit eollo, pennisque fugaeem Pegason et fratrem . matris de sanguine natos i
sine aliorum auctorum adiumento intelliget. Etiam alibi festinat nimis, omittitque non omittenda, undo obscuritas oritur. IX, I 65 , non apparet, quomodo Hercules, iactis in Euboeae promontorio sacris, Oeten vocibus suis impleverit. Interdum non satis perpendit, quae Scriberet. I, 2 O, quum terra diluvio vastanda esset, Iris aquas a terra haurit, quas in terram demittat. III, 4 I sqq. , SerPens immensis saltibus petit eos , qui proxime Stabant. Uem versu 4 3 , media ρυιs Parte erectus in auras Devicit omne nemus ; sed versu 94 , totiis Pendet in arbore. V, 228, Perseus Phinea Sax cum semper remi spectari vult a coniuge, quae vero mox relictum erat domum paternam. XII, 6ao, Somnus in lecto decumbens Pectora Percutit nutanli mento. Mitto
dictiones improbandas, ut, V, 426 , inconsolabile
vulnus . repetitionem eiusdem vocabuli inter pauco- Corum versuum ambitum, et multa alia. I alia excidunt iis, qui sua non sedulo conquirunt, sed e selici ingenii sui vena, quasi stantes pede in uno , fundunt. Ingenii pars ea , quam paulo ante descripsi, Si tim in principio carminis emicat. Ibi non veram rudis molis naturam nobis explicat, sed externam rerum