Ars critica rationis dirigendæ, seu philosophica humanæ mentis institutio logica communi usu nuncupata secundum eccleticæ philosophiæ leges adornata. Auctore Ignatio Monteiro. Tomus 1. pars 1. tomus 2. pars 2.

발행: 1777년

분량: 126페이지

출처: archive.org

분류: 철학

4쪽

ARS CRITICA

R ΑΤ IONIS DIRIGENDAE,

SE PHILOsOPHICA HUMANAE MENTIs INSTITUTIO

LOGICA

COMMUNI USU NUNCUPΛΤΑ

Meundam Delectiea Philosophiae Leges adornata

IGNATIO MONTEIRO.

v ENETIIs MDCCLXXVII.

SUPERIORUM PERMISis, Ac PRIUILEGIII.

6쪽

ARTIS CRITICAE.

PARS QUINTA

Mente Fumana discente , atque docente,

De Μethodis , de Μethodo & Regulis discendi: de Methodo de Regulis docendi ; de Μethodo & Regulis dubitandi , praejudicia , ceterosque errorum fontes agnoscendi, & corrigendi: de humanae me tis viribus, errorum causIis atque medicina .

LECTIO PRI ΜΛ.

De Methodo generatim, in Decie vero is Synψω , σ Anal i. s. I. 66r. Uintam attingimus Artis Criticae partem ordi-

ne quidem omnium postremam , utilitate tamen, Etque dicendarum rerum copia pri mam, aut inter primas recensendam . Ad methodum scilicet pertractandam postremam , magisque composi tam humanae mentis operationem , quae totum est humjusce partis argumentum , ea aggredimur , quae usui maxime sunt , & humanae mentis institutionem constituunt. Neque aliud methodi discendi, atque docendi nomine intelligimus , quam mentis directionem , qua humana ratio alicujus scientiae aut artis studio addicta rectum semper tramitem insistat, quaque incedendum se , quid omittendum , quid quaerendum. Oporteat , agnoscat. Nuneupari haec merito posset isteraria ho minis institutio , quae mentem solummodo 1 pectat ealiamque jam peractam supponit, liberalem , & universalem magis atque inceptam a cunis educationem ἔquae plurima ad corpus , multa ad animum , aliqua etiam ad mentem spectantia comprehendit. Et qui-

Λ a dem

7쪽

4 LOGICAE

dem in iis , quae ad corpus spectane , non pauca ego ex Loc jο , Rousseau , & Iuintiliano desumpta praecepta in usum deducta vellem l plurima sane vitaremus mala , aegritudines , praejudicia a cunis hausta , quibus per totam vitam laboramus , dc quasi essent ab ipsa met natura indita , colimus , amamus , alii seque instillanda atque docenda curamus . Quae tamen puerilis aetatis sunt, omnino praetermittentes, maximi sane momenti problema , quod totum humanum genus tangit , & feminarum, pedissequorum , fervo-xum genio, praejudiciis , ignorantiae solvendum relinquitur , mentem humanam iam maturescentem ; Omnia puerilia , atque juvenilia crepundia despicientem , ct maturitati proximam ponimus ; quae a denso tandem illo nubium velo , quo in puerili aetate homines offundimur . penitus explicata , puram rerum veritavem et ne intueatur , amare , & quaerere incipiat.

6εχ. Methodi nomine duo haec vulgo significantur . Dnthesis & Anal su . Sed qui hisee tantum insiste-Tet, eaque coleret ; mentem in studiorum , & scientiarum curriculo non satis manu duceret , dirigeret, inst rueret. Studere, discere, docere, dubitare, rejicere ; & haec quidem , aliaque titulo indieata prudenter peragere , non minima e si litterariae institutionis di methodi nars . ad ipsummet vitae usum propius spectans . Ut haec tamen rite fiant ; humanae mentis capaestatem, desectus, errorum lantes , atque remedia prius e noscere oportet; ut quid nostrum cuili-het aggrediendum , quid vitandum, quid sperandum , qua tandem incedendum sit , nobis innotescat. Quae praeterea sit mentis animique indoles unicuique no- serum peeuliaris, in qua inam artes, scientias, studia genio Ae natura ducibus seramur ; generalem deniquestientiarum , dc artium ideam prius habere perspectam iuvabit ,' ut cum tandem & nostraemet mentis capacitatem , atque objecta , & quo nos natura ipsa impellat . aut adducat agnoscamus ἔ tum vero rem ipsam selieiter secundum prudentioris criticae resulas

aggrediamur.

8쪽

6. II. uid sit methodus generatim, quotuplex . 66 . Methodus generatim accepta est peculiaris ille

ordo , quo nostras Ideas , iudicia , ratiocinationes ad veritatem aus inveniendam aut docendam disponimus . . Suum Otique esse in rebus naturalem ordinem , quo aliae post alias disponi , atque collocari non modo possint ., verum etiam debeant , ex rebus ipsis ediscimus ridque est , quo magnopere allicimur , cum materialia quaecumque corpora , quarumcumque artium propria , eo inter se ordine disposita intuemur quem natura ipsa probare , atque requirere videtur: dum contra eum alia aliis permixta , atque confuta ex istoni ; nullum inter illa ordinem esse , atque iervatidicimus. Ut in rerum existentia , sie dc in veritatibus quaerendis , cognoscendis , fatuendis sua debet esse peculiaris dispositio: quam quidem, dum rerum

eκ istentiam tantum consideramus , Ordinem. eum de earumdem cognitione , inventione , atque explicatio ne agimus , Methodum appellamus. ordo igitur tum res ipsas , tum earumdem cognitionem spectat ; me thodus vero ad rerum , atque veritatum cognitiones,

hoe est , ad intellectus nostri operationes. Si qui s. nulisto librorum , regularum , aut argumentorum delecta studio ita operam daret . ut, prout aut casus', aut libido ferret, modo quaestionem astronomicam , deinde logiese definitiones , & inde morales regulas lege-xet ; nulla sane ab hujusmodi homine servarestur meis thodus . Quaenam vero huius esset utilitas , si humana ratio omnes veritates simpliei intuitione perciperet Tum enim opus non esset , veritatem ex veritate deducere , atque ejusmodi deductionis Ac inventionis gravia ideas , judicia , & ratiocinia gradatim disponere r nostra itaque mentis imperfectionis est hujusmodi adminiculum ad Veritatem dotegendam adhibere . 663. In quaestione quaeumque , scientia , arte tractanda aut veritatem invenire , aut jam inventam aliis exponere sudemus , hoc est , discendii, aut d tendi munus agimus . Veritatem studendo invenire . est propriomet studio atque labore singula quaeque eX

9쪽

plorando in rei tandem veritatem devenire , & quasi

ex rei visceribus eruere et neque eadem mentis animique contentio ad rem ignotam inveniendam , atque

ad inventam aliis explicandam requiritur. Ad duplicem hunc finem , quem nobis in quaestionibus tractari dis proponimus , assequendum , duplici etiam via incedi mus, seu duplicem methodum arripimus , Synthesim , de Analysime quae quidem & e X diverso fine nobis proposito , & ex diversa finem assequendi ratione , atquC mediis inter sis distinguuntur , & quodammodo opponuntur . AnalUs , latine resolutio , est & dicitur methodus inventionis , dc discendi e Srnthesis vero compoliti O-nis docendi . seu doctrinae r ut & voces & res ipsae de

clarant. Analysis a toto ad partes re aut mente divi dendo descendit e totum in suas partes secat, ut eas separatim atque seorsim explorando in earum, & totius etiam cognitionem deveniat . Synthesis ex adverso a partibus ad totum progreditur, & componendo ascendi tr a singularum enim partium consideratione inci piens , quas iam prius notas supponit, eas invicem com mittendo, alias aliis componendo , atque singula explicando ad totius tandem compositionem , atque explica tionem adscendit . Exemplis res omnis illustrabitur oCapra quaedam Indiam pretiosum odoriserum liquorem concretum, Zibetum , itura sese continet r Eibeti intra animal , atque tecretionis locum ignorantes quaerimus: ut rem assequamur, animal ipsum in partes discerpsimus , & singula quaeque iterum secando, Oculis . & odore examinando ad vesicam tandem inferiori ventri prope appensam , Eibeti receptaculum , ossicinam & colum devenimus et media igitur totius in partes sectione , ct accurato singularum examine igno tum antea arcanum , & praeparationis modum nobismet ipsis detegimus . Rem tamen jam docti hoc fere modo aliis exponimus : fluidorum intra animantium corpora circulationem , & vasorum omnium systema ad huiusmodi circulationem necessarium prius & seorsim praemittimus; inde multiplices in animali ipso fui dorum percolationes , & receptacula esse demonstramus; nominatim vero inventum Eibeti colum, &vesicam , percolationis modum , liquorisque concretionem explicamus; & quo pacto haec omnia peragantur ab exposita animalis partium structura , me

10쪽

. εός. Authomato horologio adipecto , machinae in tensi ; & dispositionis ignarus , ut totum rei arca

nulli evolvat ὲ machinam ipsam paullatim, partes singulas detrahendo , dissolvit . earumque munera , Ordinem , & catenationem singillatim notat s vel ma-ehinam re quidem integiam . mente tantum solvi reus: atque ab appenso pondere. incipiendo, rotarum mnium ι axiumque ordi Aem , de hilum numerum ιimplicationem seorsim adnotando , tandem ediscimus iappenso pondere primum , a quo pendet , tympanum seu axem atque rotam ei reumagi , a prima hac rota

trahi etiam de eonvolvi orbiculi ope secundam . a se- Eunda vero tertiam ι a tertia quarta mi atque postre nam hane ei reumduci non posse ι quin longum pendulum ad perennes oscillationes impellati In simul animadvetto, hujusce penduli resistentiam in caussa e sufe , cur totae omnes lente eonvolvantur ι atque Ob proportionem humerorum dentium , quibus singulae rotae Iunt instructae ; aliaeque alias frahunt , alias et iam aliis veloeius volvi , earum indices exterius apparentes e erta quadam proportion8 circulos suos ab-lolvere ι horas , es minuta secundum dentium num eum ossendere a Pati etiam ratione . quod ad horas tque quadrantes sono edendos spectat singularum partium analysim insituo. contra vero e susce math nae peritus , qui non se quidem ex eε ipsa instruere , sed alios tot tu, maehinae ingenium doeere aggrediturist primo rei totius cardinε atque fundamento ι unde vetera omnia pendenti ab appenso nimirum pondere itieipiens i alia aliis ordine cc seriatim . adjungenio patque insuper. singulatum muneta & actionem indieando. in totius tandem machinae eonstructionem, inintentum , vires , usum explicando i cc componendo

ε61 Universorum sontium fitque fluminum oritianem quaerentes, a marina scilicet, an potiust ab aquis pluviis proveniant; tentare primo rem possumus , quae

Rionem in partes dividendo , singulasque examinan do . Quatum prima est ι . parne si pluvi tum summa omnibuρ sontibus atquel fluminibus alendis quod qui

dem multipliei experimento instituto, citrasque aqua um summas invehiendo & eomparando exploratus csecundar id deinde inquirimus. . qua tandem ratiune,

SEARCH

MENU NAVIGATION