장음표시 사용
411쪽
LIBER OCTAVUS 353que Benedictum, ut pro eorum salute intercedere dignaretur, exorarent. Fecerunt autem Sic non quidem eodem tempore, sed diversis temporibus. Igitur dum aliquot diebus in monasterio ejusdem loci precibus insistentes pernoctassent, SoSpitatem integerrimam receperunt Laetabundis itaque animis grates patri sancto tribuentes, revertuntur ad propria, omnibus propalantes omnipotentis Domini in se ostensa magnalia. XLVIII. Quaedam possessio, dicta Sulmeriacus Patriciacensium subjacet ditioni, quae ipsis non contemnenda victualium quotannis rerum infert subsidia . Cui nuperrime praefecerant quemdam ex suis fratres, gratia uitionis loci et arcendorum praedonum, et colligendorum annuatim Solitae repraesentationis fructuum IIui vocabulum inerat Odo, quo referente, ea quae scribo, cognovi Quidam Archembaldus cognomine Albus, vir potens, non solum in ruricolas Praedii illius, verum etiam in contiguos, vitae domin tionis exercebat jus Cimia uxor, dum occasione turpis
quaestu vicina peragraret rura, devenit ad supra memoratum Cum Superbo Comitatu locum, uti hujusmodi incedere assolent matronae. Erat autem autumnale templa , quando, reSSi torculari vinis vinum condi solet in praeparati promptuariis adservandum in posterum cujus non modica quantitas tunc temporis ibidem habebatur Mandat ergo eadem matrona monacho ut sibi et suis acceleratum exhibeat prandium Qui audiens quae jubebantur, nimia animi
indignatione commotus, ut erat animosus, reSpondit nequaquam Se directum quatenus substantiam ruris
412쪽
336 MIRACULA SANCTI BENEDICTI .
ipsius in conviviis mulierum expenderet, sed ut fideliter collectam eis qui se miserant dirigeret, nee Consuetudinem irnponere loco velle quam non invenisset. Qua responsione Contemni sese millier autumaras,
suribunda recessit. Imperat ergo Ansegi So ruinio, qui eorum locorum ab ipsa dominationem acceperat, quatenus quidquid vini sub jure monachorum reperiSSet, plaustris imponens deveheret, et suo cellario reconderet Ilio praeceptis donainae velociter obaudiens, vehiculis vinum imponit , et suis in serre properat apothecis . At nequaquam diu gavisus est. Denique filius ejus admodum parvus, quem unice diligebat, mox ut plaustra fores attigerunt domus, tam validis febribus urgeri coepit ut pene animarii exhalaret. At vir ille nequaquam haesitan hoc infortunium sibi accidere, eo quod nefandis dominae jussis obtemperaSSet, vinum reddidit , et quia stulte egisset recognOSCENS, pro Suo delicto satisfecit, patremque Benedictum pro pueri salute oravit. Quem pius pater poenitentiam ipsius acceptans exaudivit, et puerum in pristinam sanitatem restituit.
413쪽
ABAEUGONE DE SANCTA MARIA INCOEPTUS
lonorabilis patris nostri Benedicti non reticenda miracula, quae Deus omnipotens inter nos operatur sua clementia, ad ejus merita humano generi declaranda , ego frater IIugo nostris posteris simplicibus studebo significare sermonibus, ad laudem et gloriam ipsius praecellentissimi consessoris Verum tamen Nereor pro hoc ausu videri imperitus et arrogans, quod minus idoneus minister ad hoc opus exsequendum emerSerim, cum non sim eloquentiae viribus retus malo tamen talentum mihi creditum fratribus erogare quam ignaviae poenam incurrere, sicut evangelicus ille piger et inutilis servus Sequar ergo veridicam historiam, ullam Consuetis fallaciam, cum Noverim scriptum Falsus testis non erit impunitus. Porro hoc opus ante me dominus Rodulfus, noster venerabilis frater, incoeperat, sed morte subtractus est in quo opere multa praeteriit hujus Dei amici miracula relatu digni SSima, quorum unum ego retexam Caeterum, Demo
414쪽
338 MIRACULA SANCTI BENEDICTI.est qui dinumeret quot animae per ejus meritum a Deo quotidie misericordiam consequuntur, aut quot homines ipse, unaquaque die, a Saeculi vana Conversa
tione convertit, et levi jugo Christi subponitu quod
dum facit, illos a morte resuscitat et in eis multa peccatorum vulnera sanat. Qui enim converti feceritio calorem ab errore viae suae, sicut testatur apostolus, salvabit animam ejus a morte et operiet multitudinem
peccatorum. Quis proinde ejus vigilantiam jugem vel sollicitudinem digne poterat efferre, qui die et nocte
pro animabus domesticorum suorum vigilat, et contra daemones dimicat, ut eas ab eorum accusationibus excuset, et ab insidiis potenter eripiat Credimus etiam illi inesse hanc curam ut eos, quos hujus saeculi oblectamentum fecit in hac vita relinquere Christo faciat perenniter adhaerere Dicit nempe apostolus Paulus u Qui domesticorum curam non habet infidelis est et infideli deterior ., Annon ejus discipuli, per orbem universum constituti, omnes sui credendi sunt esse domestici, qui sub ipsius discretissima regula Deo militare videntur Nonne eos omnes sub una PerSona filios vocat, inquiens Ausculta, illi praecepta magistri , Ipse quoque pater piissimus, sicut multis indiaciis compertum habemus , omnes tam mare quam feminas religionis habitum expetentes, et saecul abrenunciantes, quamvis sint in ipsius mortis articulo positi, sua opitulatione tuetur et protegit. Constat enim quia nemo nisi a Deo cordis compunctiora em aSSequitur; porro cordis compunctione indulgentia promeretur et cuncta pariter crimina relaxantur. Ecce haec sunt ejus quotidiana miracula et beneficia quibus iDCESSante coruscat Ilis etiam possent adjici plurima
415쪽
virtutum ejus insignia et multa pietatum ejus praeconia, quibus in utroque sexu semper emicat gloriosus. Verum quia prologus nimis extenditur, decet ut jam terminetur.
I. Archenaidus , Sol iacensis castri dominus, domni Rainerii abbatis temporibus, quemdam sancti patris
Benedicti rusticum ceperat, et in imo turris suae Carcere,
ferreis vinctum compedibus retinebat. Ejusdem S. Benedicti solemnitas, quae pridie nonas decembris per totam fere Galliam solemnis habetur, imminebat cum ad ipsum rusticum custodes carceris venientes ei victualia detulerunt atque dixerunt tau Comede et bibe, quia nos ad nundinas S. Benedicti die crastina sumus abituri, indeque toto hoc, sicut speramus, triduo non Sumus remeaturi , Quod audiens rusticus ille, illos interrogavit quo die S. Benedicti solemnitas esset celebranda Ad haec illi tau Cras, inquiunt, erit ejusdem vigilia solemnitatis, ideoque summo illo quo diximus diluculo pergemus sit hoc dicto, prius quidem ejus
compedes diligenter contrectaverunt, ne forte ab eo in aliquo forent debilitatae vel attritae Demum vero foras erumpentes, serram carceris fortibus obicibus ac cuneis obserare cura erunt, ostia quoque turris sive vestibuli quod ante eam erat, duabus clavibus fortiter firmaverunt, indeque receSserunt. Tunc ille miser tot obicibus circumfusus et vinculis ferreis insuper impeditus, toto mentis assectu ad dominum suum, ad sanctum videlicet se contulit Benedictum, votis et precibus ut ei succurrere dignaretur efflagitans. Altera
vero die illucescente, ipsa videlicet vigilia solemni tatis praedictae, videt positus in ipso sui carceris atrio
416쪽
36 MIRACULA SANCTI BENEDICTI. lucem magnam, Coelitus emi SSam, et turrim quasi per medium scissam sibique patentem. Qua visione attonitus, redditus miro et inusitato modo, mox cum suis compedibus inde raptus et in Floriacensi est ecclesia translatus atque transpositus. Fratres matutinas ut decebat solemniter jam decantaverant, et imminente luce, a choro receSSerant, dormitumque processerant. Fores ecclesiae clausae et anus capiti erant
firmae, et ecce capitiarius ipsas aperiens, mirum dictu praefatum reperit rusticum in ter duo altaria cum suis compedibus jacere prostratum, et Stupens nimium Percunctatus est eum Qui esset quidne qua reret, vel unde veniret At ille Rusticus sum, inquit S. Benedicti, qui in Soliacensi vinctus tenebar castello quo modo autem huc venerim nescio, reor tamen quod ab illo carcere pessimo quo tenebar impeditus, me uno dominus meminerit Benedictus, ideoque illi magnas gratias refero, et do nec vixero me illi devotius serviturum promitto nConfluxit protinus ad tale videndum miraculum populi maxima multitudo, Deo et sanctae genitrici ejus Marisi sanctoque gratias referens Benedicto Adfuerunt etiam Cum reliquo populo carcerarii illi quibus illo rusticus fuerat assignatus, interrogantes quis illum a Carcere traxisset, vel quo modo tot et tanta vincula disrumpere potuisset ille vero continuo quomodo ei turris patuerit enarravit et quod ab illo carcere pessimo invisibiliter et inopinabili modo sanctus huc eum transtulerat Benedictus. At illi dum rediissent et omnia sicut dimiserant fortiter obserata comperissent, nihil aliud poterant dicere stupentes Distri, Benedictus Deus, qui ad declarandum sui Sanctissimi consessoris Bene
417쪽
LIBER NONUS. 36sdicti meritum , dignatus est mortalibus ostendere tale
IL Anno igitur Incarnationis Dominicae millesimo Centesimo et decimo quarto, quidam Inergia minus a Burgundiae partibus venit ad hoc sanctum Floriacense coenobium ; quem quadam die pueri villae, quasi non sani capitis juvenem agitantes, monasterium intrare compulerunti et dum eos insectantes se vellet devitare, quoddam angulum ecclesiae subintravit et ibi delituit. Post paululum vero ibidem placida quiete perfruitur quo dum quiesceret, vidit in somnio per fenestram orientalem quasi duas intrare columbas, quae dum ante S. Benedicti resedissent altare, in hominum species
subito sunt conversae Ilorum autem unus canis ara gelicis ei videbatur esse respersus, alter vero juvenilem habere aciem. Qui etiam ibidem aquam ecclesiastico more benedixerunt, et illam per monasterium spargere coeperunt et Cum secus illum mise uni pertran sirent, illa aqua, sicut sibi videbatur, exorcitata, ipsum
aspergere Curaveriant. Ua Cum fuiSSet SperSUS, Protinus a somno surrexit, et ex ore suo liquorem foetidissimum evomuit et sic morbo curatus pestifero, integerrimam consecutias est mentis et corporis sanitatem. Post modicum autem temporis intervallum
propriam remeabat ad patriam csed antequam villam aggressus fuisset, coepit socios lapidare et morsibus
adtrectare A quibus mox comprehensus et vinctus ad monasterium est reductus, et Secundo sancti meritis Benedicti assecutus est integerrimam mentis et corporis salaitatem.
li I. Eodem quoque tempore , in ipsa Scensionis
418쪽
362 MIRACULA SANCTI BENEDICTI.
Dominicae jocunda solemnitate, delata est a Castello Novo ad sanctum patrem Benedictum puella quaedam cui malignus spiritus loquendi facultatem abstulerat, et totum insuper corpus ejus ita debilitaverat, ut nec incedere aut manum propriam ad os suum porrigere praevaleret. abebat etiam digitos palmae quasi conglutinatos, et os distortum et faciem totam ita deformem ut, si eam videres, monstrum te non feminam videre putares Quae cum ante sanctae Dei genitricis
Maris altare prostrata jaceret, meritis piissimi patris
Benedicti, antequam missa finiretur, et linguae recuperavit officium et omnium pariter consecuta est
IV. Puer quidam Biturigensis agi, qui ab utero
matris suae nunquam locutus fuerat, ipsa eadem hebdomada, ante sanctum adductus est Benedictum, qui, Postquam dexteram auream, quae sindone Christi plena refulget ori suo applicuit nodo linguae soluto, sanctum coepit inclamare Benedictum, et Deum expedito verbo benedicere a magnificare. Ipso etiam tempore erat in Sol iacensi castro qua, dam paupercula, cui passionis vis officium loquendi funditus eripuerat et jam per anno Septem muta manebat Ilaec etiam, necessitate cogentes in eodem castello nutibus quibus poterat hostiatim eleemosinam exposcebat. IIano homines villae, audientes signa quae Deus omnipotens ad hujus clementissimi consessoris Benedicti operabatur tumulum, ad hoc sanctum destinaverunt coenobium. Quae dum ante Sanctae Mariae
419쪽
LIBER NONUS. 363genitricis Dei altare per spatium praebuisset horarum trium, loquendi recuperavit officium. V. Per idem quoque tempus, altera femina, quaedam
ferme per quatuor annos fratrum eleemosina sustent
batur, audiens miracula quae Dominus frequenter ad Sancti Benedicti tumulum sua operabatur clementia, ipsum consessorem inclitum magnis coepit singultibus obsecrare, ut sibi miserae sanitatis opem infunderet. Ilaec enim totius corporis amiserat sospitatem, ita ut super nates suas incederet, et nullo pacto se Super pedum suorum plantas erigere praevaleret. Et cum incessanter fletibus et precibus beatum patrem Benedictum ut ei misereretur efflagitaret, quadam nocte post prolixam orationem resoluta est in soporems et ecce beatus pater Benedictus ei in somnis apparuit, et ut a lecto surgeret imperavit; et evigilans sensit continuo sibi coelitus infusum remedium, et coepit primum totum corpus suum sensim extendere, ac demum assuetis vestibus se induens, sine aliquo sustentaculo
super plantas suas incedere. Inde quoque ad ecclesiam beati Lagari, quae erat domui proxima, Pergens, quod reliquum erat noctis in Dei laudibus expenditu in crastinum vero per emetipsam veniens
ad monasterium, totum nostrum exhilaravit con
I. I ac proinde tempestate, quidam Arvernici pagi
pauperculus, audiens miracula quae sancti patris Benedicti frequenter fiebant in aula, sororem suam, DerViS membrorum perditam humeris suis impositam, ad ejus virtutis fenus fide plenus devexit sepulcrum et in-
420쪽
26. MIRACULA SANCTI BENEDICTI . trans ecclesiam illam, ante crucifixi sanctam primum
portavit imaginem. Die vero Sequenti, hora circiter Prima ante sanctae Dei genitricis Mariae illam iterum pertulit altare, ubi prona recumbens misera coepit sibi divinum coelitum efflagitare suffragium moxque illias fuit auris Omnipotentis, et subito pristinam meruit
recipere Sanitatem. Non multo post autem studens proprium revisere solum , Bituricam usque remeavit ad urbem, et dium ibi moraretur per trium ferme dierum spatium pristinum penitus incurrit incommodum Dumque quotidie deterioraretur, atque eam tabescere cernens frater ejus, quod non valeret eam sicut disposuerat incolumem Secum reducere Compulsus est eam rursus ad S. Benedictum revehere, et adgressus est iter. ix leucam unam jam ambulaverat, volens paululum sedendo requiescere, ab humeris suis illam deposuit ad terram. Tunc illa per semetipsam se subrigens, videntibus multis hominibus qui eam comitabantur, libere coepit ambulare, et beatissimum patrem Benedictum magnis vocibus inclamare, sicque diebus singulis gressibus propriis re erSa est ad monasterium re nunc adhuc persectis Sime Sana, nunquam discedit a villa. VII. Item, eodem tempore, quaedam mulier Giomensis castri, fama signorum adscita patris Benedicti, ad hoc venit coenobium, quae loquendi perdiderat usum, et jam toto triennio linguae caruerat ossicio. Et cum intravisset ecclesiam, tota sabbati Docte ante sanctam crucifixi placide dormivit imaginem. Ubi vero dies