Viro clarissimo Josepho Aurelio de Januario in Neapolitano athenaeo juris feudalis professori ... a.m. card. Quirinus ..

발행: 1754년

분량: 19페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

personarum varietate promulgatae aliae super alias fuerant, primus omnium,qui eas in libros atque ordinem redigere voluit, suit magnus Pom- pejus Consul, sed metu detractorum ab eo proposito destitit. C. dein Caelat id ipsum animo concepit, sed praemature interemptus e ficere nequivit 3 longo autem post hos intervallo, cum iam ad Monarchiam Respubliea deven illet, Theodosius Imperator primum, deinde Iustinianus ordine quodam in libros, codicesque reduxit. His nunc utimur, vivimus, his sere totus orbis gubernatur, & regitur. Has Regibus, Principibus, caeterisque Magistratibus, quibus Justitiae administratio credita est, pernecessarias esse jam diximus, utpote quibus instruuntur Jus unicuique dicere, lances tenere Iustitiae, & ita aequato examine in omni lite, causa, controversiaque procedere, ut neque ad dexteram, neque ad sinistram declinare quomodolibet videantur. Hae, inquam, docent domitas habere libidines , coercere cupiditates , nihil contra honestum, decorumque agere, tueri,& conservare nostra, aliena vero neque cupere, neque ulla prorsus ratione invadere. Quare eum sine ii Is civitates aut nullatenus esse , aut bene moratae esse non possint, veluti quibus omnes Iustitiae partes continentur, quam parentem, & conservatricem civitatum antea ostendimus, recte Leges

dici possunt muri atque moenia civitatum, quarum prosecto vi ac potestate Solon ille Atheniensis minimas, tenuissimasque Respublicas, maximas, & florentissimas fieri posse dicebat. Hi ne fictum esse arbitramur, ut qui illarum inventores, atque deinde Interpretes fuerunt, habiti snt veluti quaedam divina oracula civitatum, oppressorumque omnium portus, atque refugium. Quid enim melius, quid utilius, quid multitudini gratius, quam opem ferre oppressis, adjuvare afflictos, dare salutem, liberare periculis, arcere injurias, retinere homines in civitate λ aut quid cunctis fructuosius, quam , quod praecipue Iuris consultorum ossicium est, sua ope, suo labore, suoque ingenio homines ex in . certis certos, inopes consilii compotes facere,&ne res iniustas aut iniquas temere tractent admonere λ Si igitur Legibus & Justitia, voce quinque & consilio iurisperitorum ea rebit civitas , veluti ornamento maximo, stabilique sundamento destituta , ut brevi corruat necessarium sere existimo. Hi Legum Doctores, atque Interpretes, dum pro suo qui i-que ingenio eas illustrare, atque declarare nititur, multisque ac varus emergentibus quotidie casibus suis cupiunt respontis ac consiliis providere, scripta scriptis addentes,& novis vetera corrigentes, infinitos pene eodices ediderunt , ad quos nedum mature intelligendos, sed ne raptim cursimque legendos brevis hominum vita esse videtur. Sed etsi quem tot libros, tantamque Sapientum varietatem legere posse contigerie, quo pacto memoriae commendare, atque retinere possit, non

tam dissicile , quam pene impossibile judicandum est . Quae enim memoriae vis, quae tenacitas tantam rerum , casuum, lurium, ac I ian.

12쪽

sanctionum eopiam, tot praeterea Doctorum sententias & opiniones, tot codices, tot volumina poterit memoria comprehendere, quot cum divini potius muneris, quam humanae facultatis esse videatur, fieri necesse est, ut plerique quadam quasi desperatione adducti in ipso iti. nere deficiant,& ante inchoatum studium descrant,quam finem nedum attingere, sed intueri potuerint. Est namque memoria cum in omni . bus artibus, studiis, ac disciplinis, tu iri maxime in hac Legum, Ca-

nonumque scientia admodum necessaria,quae cum rerum omnium the.

saurus sit, nisi custos inventis, cogitatisque rebus assiduae quoque lectioni adhibeatur, intelligimus labores studiosorum hominum facile perituros. Ac sicut qui multas opes variis peragratis regionibus magno labore paraverit, nisi eas prudenter conservet,& quadam quasi parsimonia prout tibi expedire cognoverit , eroget , atque distribuat, inanem operam sumsisse videbitur; ite qui ex hac immensa Legum

congerie multa legerit, viderit , audiverit, nili memoriter conservet, atque custodiat, eaque pro causarum ,&negotiorum qualitate in meis dium afferat , inutiliter profecto labora ise iudicandus eli . Sed quis hoc assequi posse confidet re vinceret sane haec tanta librorum multitudo veteres illos Simonidem, atque Themithoclem, quorum alter cum praestanti memoria natura praeditus hirsset, eius quoque rei artem qua misdam invenisse dicitur, te in altero tanta vis memoriar suisse traditur, ut cum quidam tibi polliceretur artem se memoriae traditurum , Obliviscendi artem malle se diceret. Quod vero de Mitridate, Ponti de Cyro Persarum Regibus antiquitas meminit, nihil ad rςm nostram attinet, quorum primus omnium gentium linguas, quibus imperabat, nemoriter tenuit, earumque Legatis sine interprete responuit, alter u risuos duces ac milites omnes nominatim appellare solitu ri a Xeno. phonte Socratico traditum est. Sed S Hortensium f runt eisde u ver. bis, qsibus commentatus fuerat, nullis adhibitis scriptis orationessias recitasse , Sc Lucullum cum esset Roma profecturus in Asiam una navigatione omnia rei militaris praecepta memoriter percepi Lis. Haec, etsi praeclara fuerint, Se a priscis illis Scriptoribus plurimum laudata, tamen si ad hanc Civilis, & Pontificii Iuris amplitudinem comprehendendam , ac memoriae tenendam conserantur, levia ac pene puerilia videntur. Aliud est enim plurimorum hominum, locorum, aut nominum dispositionem , atque ordinem me. moria tenere, aut unius disciplinae perbrevis praecepta omnia quam celeriter adiscere, aliud est tot UOIuminum, tot particularium Constitutionum , tot casuum, opinionum, ac sententiarum memorem

ei te polle, quod sane optandum magis fore sentio , quam sperandum. Hanc difficultatem, seu potius necessitatem intelligentes doctissimi ante nos Viri, eidem pro virili succurrere studuerunt, ne in tanta Legum copia , Iuriumque multitudine succumberent stu-

13쪽

diosorum ingenia, aut desperatione quadam ab incoepto desisterent.

Et quoniam neque a natura rantam memoriae vini consecuti sumus,

ut haec omnia complecti valeamus , ars quoque ipsa memorandi haudquaquam lassicere videatur, quidam libros, quos Summas appellant, ediderunt, in quibus brevi, & compendioso sermone suis quasque titulis Legum, Canonumque sanctiones complexi sunt, quo profecto labore in inveniendis , definiendisque casibus non parum

alumenti attulerunt. Plerique id non satis sufficere arbitrantes, Repertoria quaedam , sic enim eos libros a reperiendo vocant, conis

scripserunt, & horum quidam per titulos, quos Rubricas dicimus, ut illi superiores, quidam per dictiones quaecunque sparsim in tot Voluminibus diffusa sunt, veluti in angustum quemdam locum coarctarunt, ita ut quid quisque de quacunque re , & quo in loco scripserit recensentes , compendiose , breviterque perstrinxerint. Et quoniam ad res facilius inveniendas, inventasque memoriae comis mendandas maximum praestare solet ordo alumentum, idcirco pristi illi doctissimi viri omnes omnino dictiones , sub quibus universam Iuris, Legumque materiam complexi sunt, secundum Alphabeti or .dinem texuerunt, ita ut quae prior in Alphabeto littera fuerit, earum dictionum, quae ab ea incipiunt, materiam prius, tractatumque posuerim. Unde cum A. littera primum locum sibi inter litteras vendicet, ab ea primum inchoant, ejusque naturam, ac significationem,

prout Jurisperiti de ea scripserunt, quam breviter subiiciunt . Post hanc sequitur dictio AB, deinde Abbai, Albatissa ,& sic de reliquis,

tuae ab hae littera A. incipiunt dictionibus, interque eas ordinem ervant , ut prius de his quae ab his litteris A. B., quam de his, quae ab A. C. initium habent , tractare incipiant . Prius ergo de hae dictione Alba, , quam de dictione Actio tractatum esse invenies. Tune expedito tractatu earum dictionum, quae ab A. incli ant , de littera B. suisque dictionibus prosequuntur , huncque ordinem in omnibus aliis litteris & dictionibus servant , ita ut facile sit de quacunque re dicere, tractare, aut disputare volueris, per quos, in quo loco, quidve de ipsa plene scribatur, illico,&ad manum reperire. Horum doctissimoruin hominum libros, cum Iuri operam daremus, libenter & studiose perlegimus, utpote quos ad hanc infinitarum pene rerum memoriam adiuvandam plurimum utiles ac necessarios esse cognovimus, eorumque Auctores, qui pro communi studiosorum omnium utilitate labores maximos susceperunt, dignos semper censuimus laude & gloria immortali. Verum hos singulos singulis in rebus, ac disciplinis elaborasse comperimns, neque unum omnia fuisse complexum. Quidam enim quod ad Ius Civi Ie attinet

tantum tractantes, Sacrorum Canonum libros summis, ut ajunt, labiis

tetigerunt; plerique sacris solum Canonibus intendentes,Jus Civile in-

14쪽

tactum reliquerunt. At quidam utriusque Iuris eruditissimi utrum.

que abunde, copioseque amplectentes, Theologorum tam ea sentenistias penitus praetermiserunt , quod prosecto , pace tantorum Uiro. rum dixerim, labores eorum mancos reddit,& diminutos, cum ple . rumque aliter Leges, aliter Canones, aliter Theologi de eadem restatuant, ac definiant. Nos vero post multorum annorum studium , labores, vigilias, plurimorumque librorum assiduam lectionem , cum ex infinita rerum congerie multa excerpserimus , quae ab aliis vel non visa, vel oblita, seu neglecta fuerant, decrevimus tandem Re .pertorium novum componere, ut nostra opera quantulacumque sit , eorum, quos haec studia delectant, difficultati, aut necessitati subveniamus. Coelesti itaque adjuti praesidio opus Omni ex parte, ut credimus, absolutum, atque perfectum edidimus , in quo servato eo ,

quo supra dixi, ordine, quidquid sparsim, & in magnis, multisque Codicibus dictum est, facile poterit reperiri. Sed &quae ab aliis istiusmodi Repertoriorum Scriptoribus aut diminute, aut parum ordinate sunt posita, in ordinem debitum reduximus, &, ubi necessarium visum est, supplere curavimus I adjunximus quoque,quod praecipue nostrum est, prout cuique tractatui convenire putavimus, Theologorum, & praecique S. Thomae Aquinatis sententias, ut ad veritatem abunde, copioseque cognoscendam nihil studiosis deesse possit. Qua quidem in re quantum profecerimus, quantumque utilitatis nostris hominibus attulerimus, aliorum volumus esse iudicium . Neque m hoc opere quisquam a nobis expectet omnium dubitationum,& quaestionum veram, perfectamque definitionem, atque sententiam . Id

enim in jure est perdifficile, ac pene impossibile, cum multis interdum distinctionibus, multisque divisionibus opus sit, ut veritatem certam, ac solidam attingamus. Quando igitur simplex , aut facilis

dubitationis est solutio, vel clara,& concors Sapientum aecisio, tunc non quaerendo tantum, sed di finiendo procedimus. De his vero quae Iongiorem investigationem, ae distinctionem requirunt, ad eos, qui late scripserunt, quaestiones formando remittimus. Illud autem pol licemur, nihil in utroque Iure memoratu dignum scommunia enim& vulgata interdum omisimus fuisse a quoquam dictum, quod non a nobis recensitum, ac suo loco suoque ordine descriptum sit, ita ut vel in hoc nostro opere, vel in eorum libris , ad quos remittimus, veram decisionem quisque diligens valeat invenire . Monemus autem omnes, qui hoc nostrum opus in manus sumpserint , ne illud su-ἶerbo, aut arroganti animo legant, vel accusent, lacerent, aut ΠΟ- is quoin Odolibet detrahant, aut hunc multorum annorum Iaborem assiduum reprehendant. Nos enim neminem ad legendum compellimus, sed quibus placuerint Veterum libri, quos omnes scimus laudedi gloria extollendos, illos habeant, in illis versentur. Haec nostra

15쪽

s legere noluerint, non mordeant, non damnent, non ea lumnietiatur, sed illis legenda dimittant, qui in libris non tam vetustatem, aut scribentium auctoritatem, quam utilitatem sectantur, neque a quo, aut quo tempore, sed quid, & quam bene dicatur, animadvertunt. Neque enim in iugillationem aliorum hunc librum conscripsimus, sed solis studiosis hominibus aliquid utilitatis nostro labore afferre voluimus , quod si minus forsitan consequi poterimus, satis erit nobis ipsis hunc laborem impendisse, simulque id omnibus ostendi Lis squod neque maledicendo, neque contemnendo auferri a nobis quisquam poterit in , nos neque inertes omnino, nec desides, aut otiosos fuisse, sed magis studio, ac lectioni semper vacasse , atque inter tot, tamque varias & publicarum, & privatarum rerum occupatio. nes, in quibus semper versati sumus, & in negotio otium,& in otio negotium invenire potuisse.

Haec in operis sui limine edisserens Petrus de Monte, cui non se praebeat Jurit consultum omnino promeritum, ne sibi inter optima ium tuorum subsellia locus denegetur Tria Scriptorum Iuris, uti reliquorum omnium , vitia praecipua paucis hisce verbis a Te comprehendi reperio, Aut quod minute nimis , ae inutiliter , Aut quod plus aequo subtilior, ac obscure , Aut denique quod barbare, oeinvolute res pertractent. Vitia ista sedulo Petrum de Monte in suo illo Repertorio evitasse , methodus ab i plo susce pia res pertractandi , quamque exposuit in ipsa Praefatio ne, fidem abunde facit. Quantum vero barbariem illam arces ipse maxime & oderis, libet mihi recitatae modo Praefationi Iubjungere ejusdem Petri Prooemium aliud , scilicet opusculi cujusdam , quod nusquam impressum e

Vaticanae Bibliothecae forulis ante aliquot anno S a me erutum in lucem protuli, ac Diatribae meae in Epistolas Francisci Darbari inserui . Perlpicies enim ex eo magis magisque Tecum pro rius consensiste Petrum meum in barbarie illa inlectanda , gratiusque, ut i pero, Tibi accidet novum hocce munusculum, quo propius in eo opusculo contexendo ejus Auctor viam tenuit, quam Tu Rempublicam initi tuens Iurisconsultorum terere statuisti. Conflasti sci-

16쪽

lieet fabulam leporibus & salibus refertam, ad vindicandumque Scriptionis tuae genus istud, Antonii ex Cicerone de Orat. lib. L. verba ista usurpans, Doctior per te, oe audactior factus sum ad jocandum, non enim vereor, ne quis me

in isto genere leviorem jam putet, quoniam quidem tu Fabricios mihi auctores , ω Africanos, Maximos , Lepidos protulisti. Disputationi tuae locum A gaei Maris insulam longe post Cycladas ipse amoena fictione se legisti, Petrus

item meus in dulcem Patavinar Uillae sinum receptus adversus bonarum literarum hostem campo se se dedit; navigationis tuae comites adhibuisti Genutium , Pinarium , Nautium , Numicium , Petrus vero rusticantes secum induxit Hermolaum Barbarum, Ioannem Marinum , Geor- tum Caesari num , aliosque nonnullos doctissinios, atqueumanitatis, ut ipse eos vocat, simulachra I ambo deni. que lucubrationibus illis vestris subcisiva tempora impendistis, Petrus quidem laxandi recreandique ingenii causa Gymnasii Patavini feriis recurrentibus, at Tu ut amica , ac blande alliciens jucunditas soliche serviret utilitati. Ludus hujusmodi profecto liberalis, atque elegans, quem seria tractantes genio vestro pariter concessistis, Te mihi jam exhibet cupidum Prooemii illius, dam uoque apponentem vel exiguam lectionis moram . En itaque Tibi ipsum a Petri de Monte, Veneti, ad patritium Virum Andream Iulianum Uenetum adversus ridiculum quendam oratorem Invectiva in incipi e . Et si multa sint abs te, Uir clarissime, in omni vivendi genere praeclare, ac sapienter dicta , quae ingenuum animum ad colea indam, amandamque virtutem facile adducere possent , illud tamen prae Caeteris quam maxime probare soleo , quod ab excellenti Philosopho Seneca sapienter dictum tibi persaepe usurpatur, otium vi delicet sine literis mortem esse, & vivi hominis sepulturam ι idque

Cum multis argumentationibus tam eleganter, quam graviter, tum Majorum nostrorum exemplis corroboras . Catonem namque , etsi

variis de causis laudandum , extollendumque ex i stimas , ob id tamen, quod nunquamn nisi invitum de manibus librum posuisse con. stat , eum summopere probas. Is enim ne quicquam tempoIIs a

17쪽

lectione vacuum labi pateretur, dum in Senatum aeeederet, libet Ium quemdam secum deserebat, cujus particulam aliquam, interea dum Senatus colligebatur, lectitabat. Publium vero Scipionem , eum, qui primus Africam devicit, dicere solitum esse, Cicero Laiatini eloquii dux testatur, se nunquam minus solum esse , quam eum solus esset , 8c recte quidem . Qio enim pacto solum eum esse dicere possumus, qui tot clarissimis rerum Scriptoribus, a quibus bene, beateque vivendi mores, doctrinamque suscipimus, 1 e tus, stipatiisque dignoscitur Inter hos soles quam maxime irride. re Diocletiani vitam, qui cum se e Foro, subselliis, comitiis, ac rerum publicarum agitatione in cubiculum contulis et, stilo ferreo

muscas insectabatur. Haec abs te, aliaque nonnulla divine narrata, cum saepe mecum ipse antea mente repetii, tum his maxime diebus, quibus cum ex his Canonicae, Civilisque sapientiae studiis,

velut ex diuturna , fluctuosaque navigatione quicquam otii nobis concessum fuerit, suburbanum quoddam praedium, laxandi, recreandique ingenii causa, adire constitui, ubi pulchrum erat videre collium viriditatem, vallium amoenitatem , suavitatem agrorum, b nignitatem arborum , denique prospectum dulcissimum . Hunc ad locum, ne tua gravissima auctoritate adductus , tuisque praeceptis

commonefactus inerti otio marcescerem, Ciceronem,Titum Livium,

Hieronymum, Eusebium, Quintilianum, aliosque divinos Viros me. cum adduxi, ne eorum perjucunda consuetudine , qui non nisi iussi loquuntur, nimis mihi molesta esset hare habitatio . Aderant sorte hoe Ioco plerique modestissimi iuvenes, Et in his oratoriis studiis athletae sortissimi, Hermolaus Barbarus, Joannes Marinus , Georgius Caesarinus, aliique nonnulli , qui , ut doctissimi sunt, ita ei jusdam quasi humanitatis quaedam mihi videntur esse s mulachra. Inter legendum autem , disceptandumque cum plures dies jam a nobis consumpti essent, quibus in hoc honesto otio, literatoque

certamine felicitatem ipsam adepti esse videbamur; ecce bellus quidam Vir , dum Ciceronem certatim laudaremus, admiraremurque, se se offert nobis socia agmina eaedens, qui adeo inepte, adeo turpiter, adeo flagitiose in hos suavissimos oratores, quos veluti lactea quaedam, , melliflua cibaria ore detinebamus, impetum facit, ut nihil unquam horribilius, aut detestabilius viderim , cum quosdam eorum errores , ut ille dicebat, in medium adduceret , atque his minime contentus, in nostrae quoque aeratis perelegantes Viros gravissimas injurias proponebat . Adversus hoc impii nimum monstrum , quod Dii , Deaeque omnes perdant , quisque nostrum pro suo iure viri Iiter certavit, & ita certavit, ut post longam pugnam eum in pedes dare compulerimus , nunquam tamen , ut se errasse fateretur,eficere potuimus. Cum autem nobis nondum satis videretur

18쪽

retur debitas eum tanti delicti poenas dedisse, placuit, ut in illum quaedam probra conscriberentur. Aspexit tum me Barbarus leniter, ut est quidem pudore, modestiaque insignis, atque hanc ad me prois vinciam detulit, non quod eorum eloquentior , aut doctior essem, sed quod me id gravius, molestiusque tulisse affirmaret. Assensere

omnes , imo precibus, verbisque coegerunt, ut ne hanc rem, comis minemque causam aggredi negligerem . Ego vero , etsi hoc meis viribus onus impar esse non ignorarem, non valui, pro sua in me benevolentia, eorum voto contradicere, etenim omnia vincit amor,

e vestigioque sumpto calamo nescio quid conscripsi , quod tuo no. mini dedicavi , qui cum eloquentissimus sis , hisce hominibus bellum perpetuum indixisti . Id , si quid est , tuo gravissimo judicio , quod semper maximi seci , ae facio, lubens subjicio . Quod si probaveris, quantas, Dii boni l ingeniolo meo vires adjici est Jam quo

pacto hanc bestiam hominis aggredi constituerim , quaeso animad. vertas . Gaudebis, credo, legensque nonnunquam subridebis.

Atque haec quidem latis esse reor, ut certo Tibi constet, nihil me largitum fuisse caritati erga Patriam, nihil amori erga Cathedram Episcopalem , cui insideo, dum Petro de Monte Optimatis locum in Rep. a Te instituta deberi contendo. Ut autem id ipsum certius adhuc Tibi persuadeas, accipe tandem binarum orationum, quas ego in Vaticana Bibliotheca pariter detexi , ex gua quaedam segmenta. Nosti nec enim dubito celeberrimam controversiam , quae inter Poggiuin & Guarinum exarsit, num Caesar Scipioni , an Scipio Caesari foret praeferendus . Poggium pro Scipione stantem Petrus tueri suscipiens , judicium suum in hunc modum interponit.

Scipionis , auctore Augustino , mores optimi , at Caesaris pessimi . Scipio maxima concordia claruit ι Caesar multarum disco diarum , bellorum, & seditionum auctor fuit. Scipio Romae , Italiaeque liberator , Caesar Romanae , & Italiae libertatis oppressor. Scipio tam periculosi secundi belli Punici consector, Caesar civilis belli auctor . A Scipione Hannibal sortissimus , & prudentissimus hostis vimis, a Caesare Pompejus optimus civis profligatus, omnisque Senatus pene extinctus. Scipioni subjecta Carthago fuit, Caesari Romana libertas, tantique splendor, ac lumen Imperii. Scipionis vita fertur ab adolescentia Diis dedita, templisque nutrita, Caesaris vero adolescen ta cum seditiosis, & lacinorosis hominibus ducta,& multis ἰcoinquinata sceleribus. Scipio tanto Paettiae amo

19쪽

re flagravit, ut quorundam in se Civium odia eernens, volunta rium sibi exilium elegerit , ne quam Reip. calamitatem ejus po. tentia afferret , at Caesar effraenata quadam dominandi rabie adductus, ne dum pro Patriae salute aemulis non cessit, sed potius sit. rore quodam, arma contra Patriam, contra Senatum, contra bo. nos omnes assumpsit, civilem sanguinem fudit, & Romanam no bilitatem extinxit. Segmentum alterum Te edocebit, Petrum,

qui, ut superius vidimus, ludicrae scriptionis genus assa mavit, eloquentiam suam, dum viridi aetate in Patavina Universiua te literis vacaret, exeruisse pro ludis, jocisque retinendis, quibus studiosa juventus diebus Cereri & Bac. cho dicatis indulgere consueverat. Edicta itaque Praesidum Urbis vulgata ad resecandam eorum jocorum libertatem his verbis carpit: Nescimus quo consilio, qua prudentia, ab huiusce urbis Praesidibus , publicis edictis, hoc liberioris joci genus, haec, ut ita dixerim, vetus libertas nostra, nobis interdicta est, qui profecto cui pace eorum loquar neque vigilias nostras, neque studiorum onera, & curas, sed nec juvenilem aetatem nostram considerantes, existimant nos a pueris illico nasci senes, hancque aetatem nostram, blillientemque in nobis juvenilem ardorem ex ea, quae in illis nunc est, non quae olim fuit, metiuntur. Id autem quam justo dolore nos omnes assiciat, luantaque indignatione notaros animos haud immerito perturbet, facile intoIIigent, si quot incommoda, quot mala patiamur , quot noctes insomnes ducamus, quot voluptatibus, & seculi hujus illecebris, id . que praeter aetatem, nos privemus, dum liberalibus artibus, ingenui 1 que disciplinis intendimus, aequiore judicio animadvertere voluerint.

Demum meas halce literas claudens, sinas, precor, ut

fas mihi esse putans vocis Feudum etymologiam , quae adhuc sub judice est , a vocibus Foedus , & Fides desu

mere, Orationem tuam de Iure Feudali, qua me donasti, ceu compositi inter nos literarii Foederis, junctaeque Fidei pignus perpetuo apud me mansuram profitear. Vale, Antecessor praestantissime Brixiae die v m. Maii an. MDCCLIP.

SEARCH

MENU NAVIGATION