E Memnonis historia, de repub. Heracliensium, et rebus ponticis, eclogae, : seu excerptæ & abbreuiatæ narrationes,

발행: 1591년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ASSUMTIS ergo Triariis , quas habebat nauibus,

MXX Rhodijs,quarum summa XLIII. conficiebat in Pontum traijcit,4 aduentu eius in tempore Cottae significato, eodem die exercitum ad moenia appellit Cotta, imminens Triarisclassis apparet. Tum repentino nauium a Guentu Heraclienses turbati XXX quidem naues in mare deducunt sed eas non satis complent. Reliqua multitudo ad propugnatione se conuertit. Dumq; classis Heracliensium contra accedentes hostium naues in altum tendit, primi Rhodii peritia fortitudine alijs praecellere e

istimati, in Heracleoticas impressionem faciunt; statim tres Rhodiorum, quinq; Heracliensium deprimuntur. Et pugna huic superuenientes Romahi, multis acceptis damnis, pluribus tamen illatis, Heracleotos fundunt,& ad urbem fugere compellunt, IV. nauibus disperditis,

Victrices autem in magnum subiere portum. Peditatum etiam ab oppugnatione reuocat Cotta. Triariani autem in dies singulos e portu subuecti, eos qui frumenta circumsessis importare conarentur, impedierunt. Ingens igitur annonae caritas urbem tenuit,ut Choenix quae dicitur, ad XXC. Atticos procederet. Et super alias aerumnas etiam pestis homines inuasit, vel ex aeris mutatione, vel in consueta victus ratione existens,& per varias calamitatum formas varios hominum interitus emciebat. Inter quos etiam Lamachus longe acerbiore quam iij, dentiore mortis cruciatu exstinguitur. Lues haec maxime praesidiarios corripiebat, ut de III. . mille interirent ATQUI Connacori hac afflictionum mole satiscens urbem Romanis prodere, Meracleotarum exitio sinam permutare salutem statuit. Operam huc conferebat etiam Heracliensis quidam, consiliorum Lamachi aemulator; uinomen Danaopheli, praesidio urbis & ipse a L E a machi

42쪽

machi interitu prafectus. At Connacori a Cotta sane, ut homine moribus importunis, dubia fide, sibi cauet:

Cum Triario autem rem communicat, nec segnius in eo

dem cum his stadio Damopheles decurrit Et acceptis pactorum conditionibus, quibus se beatos re sperabant, ad proditionem se accingunt. Obiter autem quae a proditoribus agebantur in vulgus emanant. In concionem igitur urbs concurrit praesidijq; prae feci us aduocatur. Tum Brithagoras, vir inter populare praecipue auctoritatis, Connacorige conuento mo loco sit Heraclaaedissserit, si1 ille comprobet, de communi omnium salute cum Triario conserendum esse censet. Haec cum miserabiliter, multis intermixtis precibus,perorasset Britagoras surgens ConnacoriX pacificationem eam suscipiendam esse negat, sed ut libertatis&melioris fortunae sta inhaererent, per simulationem suassit. Etenim per literas se cognouille, e-gem a Tigrane genero benigne susceptum, nec longum post interuallum siti liciens inde exspectare auxilium. Hanc ceu laruam scenicam illis praetendebat Connacorix. Quare his verbis decepti Heraclienses semper enim quod adlubet eXpetitui aluite contactis ut veris, fidem adhibuere. Connacorixit infraudem deductos videt, noctu intempe sta, eXercitu nauibus impossito per foedus enim cum Tria

rio initum saluis abire, si quid lucri feci erat secum asiportare licebat ipse cum militibus dis edit. Damophcles

autem solutis portis introfusium Romanorum egercitum Triarium recipit; quorum alii per portam irrumpunt, non nulli etiam muri pinnacula transcendunt. Tum demum

proditos se Heraclienses sentiunt parsq; horum se dedit, pars trucidatur. Res in abdito repositae suppellectilia diripiuntur, magna crudelitate in ciues dessentitur. Nam recurrit animo Rotonanis,quanta nauali contictu detrimen

43쪽

ta acceptilent, quantas sestinuisTent aerumnas in oppi gnatione. Ideoq; nec ab his, qui ad Deum sacra consu-

gerant,temperatum; sed iuxta aras delubra supplices mactati. Qu0circa multi transmuros elapsi, mortis ineuia tabilis metu, per totam disperguntur regionem nonnullis etiam ad Cottam transfugere coactis. A quibus ille de CXpugnatione urbis,&hominum strage, direptione: norum certior factus, ira totus exardescit, & quam celerri me ad urbem festinat. Moleste etiam simul tulit exercutus, quod non modo gloria rerum fortiter gestarum spoli ti, sed etiam commodis uniuersis fraudati essent ab ijsdem. Ideo implacabili cum gentilibus certamine conserti mutuis se caedibus hausissent, nisi Triarius, concitatione illorum intellecta, multis pacasset verbis Cottam, & in commune se lucra expositurum sancte promissi, bellum intestiunum inhibuisset.

VBI vero audiuit Connacorigematum amastrinoccupasse, sine mora Triarium Cotta dimisit, ut has eis vrbes adimeret. Ipse interim acccptis dedititijs captiuis caetera per omnem saeuitiam administrauit. Nam dum opes passim scrutatur me sacris quidem parcit. Sta, tuas enim Mimagines , tam pulcra quam multas, loco mΟ-uit quin Merculem e foro & Ornatum eius a Pyramide, sumtu, magnitudine nec non opificio&arte, nullo lavd tissimorum operum inseriorem, sustulit. Erat autem claua malleo cus i ex auro purissimo. Et leonina ipsi ch cumissis a Corytusq; ex eadem materia, arcu: sagittis re

Multa etiam alia aeque miranda atque pulcra e fanis&urbe sublata nauibus infersit. Ad ultimum iussis ignem immittere militibus , multis urbem partibus succendit. Ita capti subacta est ciuita , cum duos oppugnationem annos sustinuisset.

44쪽

Sub haec Triarius ad urbes, sibi demandatas prosectus. Connacorigi is enim proditionem Heraclea aliarum occupatione dissimulare animo praesumserat securitate abeundi facta, ciuitates sub conditionibus certis recipit. Cotta autem rebus, quo dictum est modo, confectis, pedestres copias una cum equitatu Lucullo tradit, docium auxilia in suam quaeq; patriam dimittit, ipse vero cum classe auehitur. Ibi nauium,quae urbis spolia vectabant,pars supra modum onerata haud procul a littore soluitur, pars Aparctia vento contra stante invada procellis eiecta plaraq; asportandorum excussere.

TVMiconippus, cui cum Cleochari Sinopes cura&tutatio commendata fuerat a Mithridate, re desperata, de proditione ad Lucullum mittit. Ad Cleochares cum Seleuco nam & hic Mithridatis erat legatus, osci auctoritate cineros adaequans leonippi proditionem odorati, aduocata concione hominem accusant ciues vero criminis huius actionem non admittunt, quod probum esse existimant. Ideo Cleocharis factio gratiam eius apud plebem metuens noctu ex insidijs eum trucidant. Populus quidem hunc casum a gre ferre, Sed Cleochares cum suis rerum potiri tyrannice res administrare: hac via partici iij in Leonippum poenas subterfugit rasse existimantes. Interim Censorinus, Romana classis praetor, triremes agens XV commeatum a Bosphoro Romanorum castris aduehentes,prope Sinopen appellit Contra quem Cleocharis Seleuci triremes inopicar ductu Seleuci,egresse, nauali praelio decernunt: victis Italis, naves onerarias insitum duces lucrum auserunt. Elatus igitur hac fortunae benignitate Cleochares cum collega, plus quam antea tyrannico urbem imperio premit. Nam

45쪽

Nam causis legitimo iudicio non disteptatis, ad neces oppidanos rapiunt: ad multa alia crudelitate sita abutuniatur. Accidit autem, ut in contraria scinderentur studia Cleochares Selaucus. Ille enim persistendum inbello, hic trucidatis Sinopensibus uniustrsis urbem Romanis, magnifica remunerationis pacto tradendam, censebat. Atqui neutra sententiarum

comprobata, quicquid possidebant nauibus onerariis ingestum ad Macharem filium Mithridatis, tum temporis in Colchide agentem, dimittunt. S B idem tempus Lucullus Romanorum imperator ad urbem accedens valido eam nixu oppugnat. cum Machares etiam amicitiae & societatis foedus perle-

sationem petit. Is igitur petitione benigne admissae foedus pro firmo se habiturum respondit , si nullos Sinopensium commeatu iuuet.

Tum is non tum imperata facit, sed etiam destinata

Mithridaticis ad Lucullum deserenda curauit. Har ubi Cleocharis semio videt, spem omnem abijciis intimagnisq; in naues opibus congestis, urbe ad direptionem militibus concessa sub noctem ista fiebant nauigij ad interiora Ponti, quae a Sanegibus & Laris inco luntur, aufugiunt, cum reliquam a terga classem incendis. sent. Excitata igitur flamma, quid actum sit, Lucullus antinaduertit, scalasq; ad moenia adhibere iussi milites transtendunt. Fit primum caedes non modica, sed mi' sertus calamitatum Lucullus, ne utatur ulterius interdiciti Ad hunc igitur modum etiam Sinope in Romanorum arbitrium venit. Repugnabant etiamnum Amasea sed non multum intercessit ach cunnetiam ipse Romanorum in fidem concessit.

46쪽

ORTO Mithridates annum JIX. menses in paristibus Armenia demoratus, nec dum in generi conspectum admissus erat. Hic tamen exoratu tandem, ut coram se sistendi potestatem ei faceret, splendida cum pompa oc currit, regali socerum magnificentia excipit. Sed triduum absq; colloquio cum eo transegit Lantissimis inde conuiuiorum apparatibus bencuolentiam ei suam cum ostentasset, decies mille instructum equitibus in Pontum

remittit.

INTER haec Lucullus in Cappadociam ingreditur,& AriobarZane terrae regulo utens amico, inopinate E phraten cum peditatu transit;&agmen ad urbem adducit, ubi Tioranis pellices,in de rebus preciosis ac caris non pauca afferuari didicerat. Copias etiam, quae Tigrano certa oppugnent, Malias, quae praecipua illic oppida tentent, relinquit. Dum hoc modo Armenia multis oppugnatur partibus , mittit Tigranes qui Mithridaten re

uocent.

Exercitum etiam ad tutandum vibem, in qua pellices erant depositae, ire iubet. Qui eo ductus interclusis sagittarum grandine exitibus cinoinanorum castris, concubinas Gagas, periculo exemtas, noctu praemittunt. Vbi illuxit Romani Thraces, certamine cum Armeniis eliciter inito prolixam harum faciunt stragem; nec pauciores vivos capiunt quam caedunt. Praemissa tamen ad Tigranem tuta manent fatua. HIC XC. M. contractis, ut Tigranocertam ab urgentibus malis eripiat, propulsetq; hostes, descenditia Confestim vero ut Romanorum exilitatem vidit castrorum, superba per contemtum de ijs verba iacit Silegati sunt inquit musti simul venerunt: sin hostes, perpauci. Quibus dictis, castris locum deligit. At Lu-

47쪽

At Lucullus singulari arte Iudio instructa acie, su-

isq; fiducia per cohortationem iniecta, dextrum cornu statim in fugam agit mox inclinatio fit in proximo dehinc terga vertunt omnes Grandem itaq; iraTipitem Armeniisugam capessunt, pro hominum numero caedes sequitur Tigranes igitur diadematevi regni insignibus filio impositis, ad castellum quoddam fugam arripit. Lucullus vero signis retro Tigranocerta versus, mOtis, maiore conatu in obsidionem incumbit. Tunc Mithridatis in urbe legati desperata rerum summa Lucullo se dedidere, salutem pacti. MITHRIDATES autem ad Tigranem reuersus fiduciam ei addit,s ornatum regium, adsueto non viliorem, circundat Exercitus etiam colligendi proponi consilium cum ipse manum non contemnendam haberet ut victoria damna bello recuperatiiro. Verum hic dum plus virtutis & prudentiae illi tribuit,vi magis Romanorum bellis idoneum arbitratur, omnia Mithridati permittit. Ipse interim lcgatione ad Phradatem Parthum missa, Me- potamiamri Adiabenen, magnas quas nominant valles ditioni suae ut permittat exposcit. Cumq; etiam Luculli ad Parthum legati veni ent, Romanis seorsum amicum socium se esse fingit, seorsum etiam eadem ad AD

mentum simulat.

INTEREA Romam Cotta reuersus honore a senatu 'adficitur; Pontici cognomento, quod Heracleam cepictet, nobilitatur. At ubi sinistra eius fama Romam peruenit, in publico erat odio, inuidiamq; tantae ei opes adaugebant: Cuius eludendae cause, pleraq; in aerarium spolia retulis Tametsi nihilo mitiores in se Roma nos hoc eficeret dum e plurimis eum pauca referre per, suasum haberent.

48쪽

Capiluos etiam Heracle e statim dimittendos decrempublico sciverunt Thrasymedes insuper Heracliensium unus pro concio ne Cottam publice accusat, seciuitatis suae erga Romanos beneuolentiam commemorat: si quid ab hac remiserint, non ciuitatis voluntate, sed magistratuum fraude, α aduersariorum vi factum esse Miserabili ctiam querela ob ocuIos ponit urbis inssammationem; quotq; quanta incendium euastarat utq; simulacra Cotta destructa praedam sibi sece aedes sacras diruerit, ksexcenta alia crudelissimum in modum peregerit. Ad haec auitin argenti infinitum prope numerum, caeteramq; urbis delicitatem, quam in suum ille commodum auerterit, recensebat. His a Thrasymede cum lamentis Hetu commemoratis,4 optimatibus Romanorum ad commiserationem casus illius inflexis accesserat enim captiuorum quoq; multitudo, viri Matronae cum

Iiberis, lugubribus vestimentis amicti, supplices cum

eiulatu prae se tendentes manu progressus contra in medium Cotta, ubi pauca lingua patria disseruisset, resedit: exsurgens Carbo nos, inquit, Cotta, capiendam tibi, non eXscindendam, urbem demandauimus: post eum alij consimili in Cottam criminatione sunt inuecti. Multis igitur exsilio dignus videbatur. Moderatione tamen adhibita latum ei clauum abrogant. Heracliensibus vero agrum isare sortiis restituunt,rogatione perlata, ut nemo horum seruituti sit addictus..HIS ergo Thrasymedes consectis, plebem remisit in

patrian Ipse vero cum Brithagora Propylo Brithagora filio, ad te ivpus dehinc Iubsistens, quae patriae usus exige-O,adaministrauit. Peractisq; aliquot annis cum tribus Querari s nauibus in patriam regressus, ceu ad altarum re-

49쪽

noratam natalem, omni studio reparare contendit. V rum dum omnia molitur, vixit IIX. M. vernis etiam an numeratis, colligerenturi effecit. Brithagoras autem, ciuitate iam augescente populum in pristinam libertatem vindicandi spem facit annisq; elapsis haud paucis Romanorum imperio iam ad unum C. Iuliiim Caesarem deuoluto, ad eum contendit. εLegationem cum eo obibant, cum ali ex nobilitate, tum Propylus. Ibi notiorfactus Caesari Brithagoras, propius in amicitiam admissus, promissionem quidem accipit; sed libertatem prima occasione recuperare nequit: quod non Roma sed alibi terrarum Iulius in negociorum distractione versaretur Non tamen ab incepto destitit Brithagoras , sed per totum sere orbem cum Gesare cu cumductus ipseri Propylus, in oculis eius erat: ut non ob scure Imperator significaretpetitionem hominis se appro- bare. Duodecim tandem annos in familiaritate Romanorum emensus, cum iam redire Caesar instituisset Romam, senectavi laborum assi uitate exhaustus Brithagoras, vivere de sinit, grandem patriae luctum a se relinquit.

Atq; ita XVI. etiam liber Historiarum Memnonis abbreviatus finem habet.

Erratae

50쪽

Errata inter relegendum obseruata candi dus lector sic emendabit.

SEARCH

MENU NAVIGATION