Oratio de S. Spiritus aduentu ad sanctiss. D.N. Vrbanum 8. pont. opt. max. habita in sacello pontificum Quirinali a D. Antonio Pignatello Neapolitano sem. Rom. conuict

발행: 1633년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

mihi orationis Cinram te dictae argumentum praebuit, BEATIssIME PATER, spem quoque iniecit fore, ut eam tuo Augustissimo Nomine decorari libenter ferres . Etenim

in Ignto Sancti Spiritus Fluuio , qui A 3 tuo

3쪽

tuo in ore alueum habet certum, at que perpetuum, agnoui etiam lucide adumbratam tuam in omnes late fluem tem benignitatem , caelesti similem igni;hoc est eam, quae urere, ac nocere nesciat, lucere tantum, & prodesse consueuerit . Huc accedit quod, ve Duuina Vox attestatur, ad locum, Vnde exeunt flumina, reuertuntur. Hic igitur fluvius e Caelo delapsus ,&a me pie hac oratione collectus tibi offerendus fuit, qui non modo a mari usque ad mare, sed usque ad caelestem fluuium dominaris; ut diuinarum gratiarum tamen per te in Caelum redeat, per quem beneficio mortalium frequenter , ac liberaliter sese profundit

in terra1.

4쪽

FLUVIUS IGNEUS

EN 1GNo flammarum impetu deuolutum in terras hodie caelestem ignem B. P. Fluvium Igneum ut appellem, siuadet mihi antiquus Diuini Spiritus nascentem mundum peragrantis incessus. Qui enim ab exordio rerum super undas, & fluctus ferebatur , cur nunc aliter quam in fluuio vehereturὶ Praeclare vero dispertitus in linguas, tanquam in undas facer fluuius delabitur . Siquidem hie ille est fluuius igneus rapidus qui, quem a facie Dei egredientem fortunatus olim Vates aspexit. Et quid aliud con .gruentius ab ore manaret, quam lingua Neque minus ad fluuij speciem pertinet adiunctus igni sonus venti vehementis. Suis quippe ventis, magnorum de more flumi-A num,

Gen. I. Daniel. c. 7.Aβ. Ia

5쪽

num, hic etiam fluvius agitandus erat. Eius enim est flumen, cuius in conspectu ex ardescit ignis,& in circuitu tempestas Valida sonat, improbis infesta, probis pretiosi. Quam feliciter in gratiam Apostolorum

fluuiales flammas aura commovit; dum eas non exitiolos glomerauit in vortices, sed salutares crispavit in linguas. Hic nempe fluuius scaturigo salutis est, de vena Vitae. Quod ut luculenter ostendam, tu caeleste

PDI. H8. flumen mihi vel unam igniti eloquij undam impertire ne dedigneris. Opportune Diuini fluuius Amoris, qui fontem habet in corde Patris , dc Filii altillimas caeli ripas egressus

terram inundavit; ut agrum quem sator Deus paulo ante arauerat Cruce, opimaue rat sanguine , fecundauerat morte, conseuerat commisso corpore suo , corriuato

etiam uberi fluuio large rigaret. Decuit autem flumine igneo rigari, ut gelu timoris soluto, meliori nouae legis cultura, amoris non tam herbas, quam flammas germina-Cant. 4. ret. Hortus Ecclesiae conclusus sortitus est sontem pariter signatum , de obstructum. Egregie vero sons aquae clausus est. Alimentum enim ab igne, non ab aqua capere debuiv

6쪽

debuit beatum hoc viridarium et & quem

hortum Auster ventorum ardentissimus perfiat , recte etiam riuus ardens irrigat 4 Quod si sapienter dictum fuit, fluuios esse Philo Iad. veluti papillas terrae ad alendos eiusdem teria /'

ra partus a natura productas; nobiliori pro , uidentia nutritius animorum Deus Amor

suam in morem fluuij mammillam protulit, ut nouellam stirpem enutriret. Verumpto tepido lacte liquidas faces deprompsit, quia non teneros infantes , sed robustos oratores instruxit : ab ubere profudit linguas , ut Apostolorum in ora non magis nu trimentum suae, quam instrumentum alienae salutis instillaret. ustate illa prisca, cui ab auro factum est nomen pulchrum magis, quam verum, fluxisse narrantur flumina lauis, de mellis. Nunc enimuero saeculum aureum fluere incipit,cum e sacra Dei mam- milia euoluitur linguarum fluuius plane melleus, & lacteus. Siquidem mel, & lasse . sub lingua eius suauissime manat. At si e terrestri l'aradiso quatuor fluuij diffusi perhi- Gen. ,.

tantur, cur e caelesti unus tantum emanat Nimirum aqua molle, & ignauum elemem

tum scindi se facile patitur, et iniuriolo diuortio

7쪽

ouortio dissipari; ignis vero nobilis aeque, Repotens uno decurrere alueo, unus, atque in-Act. o. teger esse vult; ut nempe incor unum,& animam unam nouos Ecclesiae foetus aptius

adstringat. Hic videlicet fluuius ille pacis

Isaia os. est,quem declinaturum se se per Sion immutabili sponsione praemonuit Deus. An non unus esse debuit, qui fluuius erat pacis, atque concordiae ὶ Merito proinde quatuor terrae partes suos oblitae fluuios innumerabiles vastationibus agrorum, de Urbium tumidos , hominum sanguine decolores, ad hunc unum accurrunt, qui amoris tesseram vehit in fiam mis, salutis nuncium portat in linguis. Amnem nescio quem, cuius aquis quicunque sese abluerent, amorem illico de. ponerent, Graeca finxit antiquitas. O tanto nobiliorem, quanto veriorem diuini Spiri-

u. 8. tus Vim , cuius charitatem aquae multae non extinguunt; cuius flumina amorem non ob

runni, sed accendunt. Quid ambigitur, animalia ne sint ulla, quae in medio igne vitam traducant i En Apostoli, Diuini Pyraustae. fluuio innutriti igneo vitae datorem, ac seruatorem comprobant caelestem ignem . En nouis imbuti sacris sanctius, quam vetere

8쪽

sacerdotes antequam suorum corporum vi A .LUistimas immolent, flumine vivo se abluunt. Hor de visi circumfluens olim ignis spineto Moysi oblato ardorem quidem infudit, at vitam non ademit; quidni sorte meliori Apostolis

eum non rubetum, sed roletum igneo si mine circumsessum ardere simul, ac vernare potuerit Neque enim Martyrum rosae alio aluntur rivo, pinguntur colore, quam& sanguinis sui, & ignis diuini. Iure etiam super Apostolos illapsus, eorum capita praecipue lambit, atque ora respergit fluuius iste vitalis. Sive ut capillos, hoc est radices humanae arboris irriget, ex antiquo eorum sapientum effato, qui hominem arborem es.se in uersam asseruerunt. Sive potius Vt ostendat se ab ore Diuino emissum, in ore Apostolorum libenter conquiescere ; imo ne hic quidem conquiescere; sed tantisper recondi, ut eorum deinde per ora, plura veluti per ostia refusus salubri diluuio in omnem terram exundet. Hebraeorum Legislator ille Erici. vix natus in profluentem aquam deiectus, eam expertus est innoxiam . & M,

dilem. Quid nuper creati nouae legis Interpreter dumine non aquae, sed ignis im

9쪽

. merguntur ὶ Scilicet aqua probari debuit infans, cui grandaevo in theatrum gloriae, Em . i , amplissimae Erythraei maris aquae destinatae erant . A qua inuolutus tantisper latuit, ut deinde igian in columnae, aut potius in tro phaei speciem praefrigentet , ex AEgypto abiret illustrior. At vos feliciores Ecclesiae Du.ces igneo committi flumini par est; ut per sonam induatis eo dignam Principe , qui PD .io 3. Ministros suos facit ignem urentem; ut in Ecclsas. medio ignis non aestuare iam nunc a siue statis; ut intelligatis vestros triumphos pro Mari Rubro effusi sanguinis fluuium diuini amoris aestu feruentem habituros . Ad aemulationem, credo, caelestis fluminis suos quo tique terra interdum protulit fluuios igne manantes . Testes mihi sunt .ssitna, S: Vesuuius non semel, nec ita pridem amplos flammarum torrentes violenter enixus. Sed oPHI. M. quantum a flumine, cuius impetus laetificat Ciuitatem Dei, distant torrentes illi, quuCiuitatem Campaniae dominam ,& plagam Italiae amaenissimam contristarunt . Non enim ad alendam, sed ad abolendam vitam igneos terra fluuios parturivit. Et quam, oro , vitam darent fluuij educti ex imo

in mundi

10쪽

mundi non tam sinu, quam sepulcro, de prope ex ipsis regionibus mortis aeternae. Mercibus vltro, citroque convehendis utilem sane humanae vitae operam praestant pereanes fluuiorum lapsus. At ignei flumi- ais utilitates quis enarret Quando non modo pretiosas quasque caeli merces , sed Calum ipsum liquefactum, imo Deum igne euentem, ac fusilem comportat in terras. Hoc flumen vere superis ima continuat , geminoque facit mundo beata commercia. Fluminibus qua auriseris, qua gemmiseris diuitem admodum se antea terra crediderat. Verum hodie prae hoc igneo fluuio pauperem se fuisse cognoscit. Quid enim opulentius eo igne, qui verae charitatis aurum optimum non probat modo, sed parit: qui suas inter undas pro gemma ipsum Dei cor, Divinum nempe Spiritum speciose deuotiuit. Fuerit igitur hactenus in fluminibus

iaror tuus, do in mari indignatio tua Domine. Iam in stumine, marique igneo selicius tuus ardet Amor, tua nauigat Clementia . Fulgura in pluviam fecisti, ut repentino de nimbo natus torrens igneus Ver amoris iam aduenisse de inonstraret. Canorum

SEARCH

MENU NAVIGATION