Bibliotheca Belgica, sive virorum in Belgio vita, scriptisque illustrium catalogus, librorumque nomenclatura ... Tomus primus secundus. Cura & studio Joannis Francisci Foppens ..

발행: 1739년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

rem saeram & civilem Calvinistarum

concionibus, pictoria inter caeteras artes frigore cceit. Unde aliam ille viam tentandam ratus pingendi scientiam Cum caelandi arte, felicitcr Commutavit ; co scilicet modo , qui erodente aqua perficitur 3 ejusque rarae dexteritatis prς clarum specimen dedit, dum praegrandem Chartam geometricam Civitatis Brugensis delineavit & sculpsit qua nihil in co genere accuratius aut clegant:us desiderari potest. Postea se-ccssit in Angliam, ibique, relicto filio pa-tCrnae artis haerede, mortuus est. Edidit lingua vernacula Veraces fabulas animalium , cum fig. exquisitissimis. Brugis apud Petrum de Clerch I s67. 4. quas & Huberto Goltaeis insci risit. Versus autem qui cuilibet figu. at appositi & fabulam narrant & ejus ethicen doccnt, compositi sunt ab Edemardo de Dene Brugensi, Ut in calac libri patet. Idein opust Ium denuo prodiit belgice sub titulo , Vivarium animalium. Amstet. I 6 II. q. quod & prosa & alio versu interpolavit Iodoctis Vondelius: sed elegantiam figurarum prelo detritam imperitum scalprum postmodum temeravit. Illi quoque adscribitur sub nomine Gerardi rer Bruge libellus de Arte pictoria, hoc titulo : Verlicturis hunde, Ut recht Iesevia der mater- verven Sc. iterato editus per IV. Gorare, typogra phum Middelburgi I 67o.

MARCUS GUALTERUS,

Campensis Scholae Rector, apud Trans- Italanos , edidit Amstelodami,

HII . 8. apud Henr. Laurentium , Dialogos de Schosis , earum amiquit re, usu vc.

MARCUS LAURINUS,

Brugensis Waetcoelieti Dominus,GNI ais, frater H historiarum di anti

quitatis omnis velut promus &condus: Huberto Goliato Antverpia accersito , eodemque in Italiam, Germaniam, ac Galliam mimo , ad Antiquitatis omne genus Conquirendum 3 reducis Golt-Zii opera , Fastos ConSlares , e Fastis Capitolinis ac Nummis mira quadam clinantia a se Concinnatos atque digestos publicavit , ut Golt Zius ipse in C. Iulio Caesare ad Laurinum praefatur. Cetera quoque Numismata omnia pari ordine & congruitate disposuit, in C. Iulio Caesare, Historia Augusa , --gna Graecia a Goligio vulgatis. Coeperat, perducto ad umbilicum Augusto, reliquos deinceps ad Domitianum Caesares simili Venere & elegantia expolire : sed , bellis civilibus undique in Belgio. exorientibus , spoliato in itinere ostendano maxima antiquarii. thesauri parte Laurino, & typis Golt

tianis a servo fure ablatis , pulcerrimi illi conatus plane conciderunt, magno . rei litterariae damno. Obiit celebs anno I 6 Io. sepulius imchoro parochialis templi de Walerinvitet, a majoribus magnifice exstruincti atque dotati x addito hoc Epita

wlent Ioacher Guido Laumeon, suus Matthias , gerocreert D nouiso Joan-na de Murnage e , Lyc. Porro alius ejusdem Stemmatis fiuit, Marcus Laurinus, Uir non minlis G ditus , . Ecclesiae D. Donatiani Brugis: per annos XXI. Decanus , . Des eriti Erasmi amicus ac patronus, a quo fie-quentes ad eum rarant Epistolae . iubilat

292쪽

BIBLIOTHECAE BELGICAE

MARCUS LYCKLAMA,

Cit , eademque Franeherae Frisitorum Professor primarius docuit , itideque Ordinum Generalium Belgii foederati in consistorio Statu Contiliatius , per Stellinguet fiam in Frilia orientali Grier mannus , ut ibi loquuntur , hoceli, Dynastes seu Satrapa , Eques D. Marci , Ordinis it Ilus insignibus donatus a Marco Ant. Morolino , Sercnil smae Rei p. Venetae ad Ordines Belgii foederati Legato. Edidit Membranarum , sive opinionum ad Ius Civile controversarum libros VII. Amstelodami, I 628. & I6O9. q. Jc-nae , I 624. 8. LeoVard. 644. Commentarium De ineunda rei debitae infimatione, ad L. Vinum a. d. D. de rebus cred. Amstet. I 6 Io. 8.

Operas gratuitas de Condictione furtiva, pro Iacobo Cujacto , adverius operas Ant. Fabri subsidiarias , nomine Ant. Mercatoris. Lug. Batavorum , I 616 8. Benedictorum libros IV. adversus

maledicta atque errores cum Pragmaticorum , tum aliorum , circa actioncs ex delicto mere poenales, mi Xtas, rei persecutorias di. c. Ibid. I 6I7. 8.

De haeredibus in si tuendis in legitima. 8.

De Iura studiosorum. Ibid. I 6o9. orationem de Professore Iuris. Ibid.

MARCUS MAS TELEYN,

Bruxellensis , filius Henrici , Sere-niss. Principum Alberti & Ilabellς α cubiculis & .per 3 . annos Dostoris Medici, Canonicus Regularis Ordinis S. Augustini in Viridi-Valle. , S.

Theol. Licentiatus Lovaniensis, ibidemque Collegii sui ordinis Praeses , ae demtim Prior Coenobii Septem

Fontium , vir non miniis religione, vitaeque integritate quam ingenio doctrinaque excellens. Obiit apud suos anno I 6s I. Ediderat. Neerologium Monasterii Viridis-milis dcc. BruX. in . typis Meerbecit. Item Toannis de Bercti, cjusdem instituti Canonici, Elacidatorium in PGI-mos Davidicos , suppletis iis , quae a

Pialmo CXI v. utque ad Plaim. CXXXm. inclusive decrant. Antver. I 6 4. 4.

MARCUS NE VIANUS,

Gerardi nonianus, Medicus dc Philosophus, in patria Consul fuit , post

Sacerdos Gandavi vixit. Macrum H latus scripsit De Plantarum viribus, Carmine. Lo- vanit, I s63 . 8. apud Wellaeum. De Morbis curandis librum , Gandavi

excussim.

Civis & Patricius Gandavensis , vernacule scripsit Speculum Nisoriae Belgicae, typis editum, tertio prclo , Antverpiae I 66s , in A. Verum fallitur & fallit vir optimus, dum origines Belgicas Trojano ab ovo ducit, scriptaque sua apocryphis atque improbatae fidei narrationibus contaminat. Plura alia idiomate patrio nullius enim alterius peritum fuisse constat conscripta, legebantur apud Ioannem Schenerum, ex filia nepotem,& rccensentur a Sandero libro III, de Gandavensibus eruditione claris , dc a SNertio in Athenis Belgicis , veluti Desicriptio Comitatus Flandriae Et Zelandiae. Chronicon Flandriae.

De origine N stu opidi Gandavensis. Clueus Fidei Christianae.

Itinerarium Romanum.

Speculum Anabaptistarum.

Cotta quadrangularis , de Iudaeis, Insidelibus

293쪽

De antiqua Nobilitate θ' origine Handriae , rythino Vernaculo , dic. Decessit anno Is67. majorum tu mulo ad S. Bavonem illatus.

MARCUS TUERIUS BOXHORNIUS ,

Bergizomii , quod Brabantiae opi dum e1t ad Schaidim fama belli olim

Celeberrimum, anno I 6 Ia natus est mense Septembri , patre Jacobo Merio ibidem Ministro Calviniano , matre Anna Boxhornia , Henriel Ministri itidem Bredant filia. Itaque nomen Zuerit a patre , Boxbornii vero a matre asi sumpsit : reclamantibus tamen Familiis Patriciis de Zuoro & Boxhom, qua rum illa Antverpiae haec Bruxellis plane illustres habebantur. Puer incredibili literarum amore incensus, ingenio prompto ac facili, aequales omnes est supergressus : se--Nennis, amisso patre , sub oculis Henrici Boisornu, avi materni cducatus est Bredae , usque ad annum I 62s, quo,

occupata per Hispanos Breda , Lugdunum Batavorum secessit. Studiosis illius Academiae adscriptus, stupendos in Philosophiae, Iurisprudentiae, Historiarum ac Politices itudiis fecit progressias : eruditissimorum hominum , Praecipue Danieli missi publicis lectionibus ac familiaritate usus. Unde tantam dochrinae famam fructumque acquisivit , ut anno aetatis XIX. haud cium impleto, a Curatoribus ejusdem Academiae. ad publicam Eloquentiae & bonarum Litterarum Prosessionem, post Petrum Cunaeum admotus sit , cujus quidem Cathedrae posscssionem adeptus est anno 16 32. pridie Kalendis Septembris. Dcin anno I 6 o Prosessor Institutionum Iuris , & I 6 8. Hiltoriarum Prosessor publicus , dum cathedra haec a disccssu Gerardi Ioannis Vos Tom. I L.

Ei dudum vacasset. Inter haec a Canin cellario ruenseterna Suecorum ad Ordines Foederatos Linato , Chrsinae Reginae & procerum nomine ad ampli uimas dignitates evocatus in Su clam , illi Septemtrioni amorem Prae tulit patriae. Boxhornu cui s debentur quem-Plu rima Authorum, praesertim Batavorum , encomta , quae Bibliothecae suae Belgicae inseruit Valerius Andreas, qui familiare litterarum commercium Cum Boxhornio habuit r unde & plures hodie asservantur Epistolae MSS. Uxorem duxerat Boxhoinius filiam Petri Davelaar Consulis Mediobur gensis , e quo connubio filiae duae relictae sunt. Obiit diuturno morbo exhaustus, Lugduni Batavorum die I. Octobris 3 6sῖ , annos Vix natus XL pro funere laudatus a collega Lamberto

Barlaeo, Casparis silio. Varia edidit, & quidem ex iis quaedam pene puer adhuc, nimirum dcci mo in

septimo aetatis anno. Sunt autem haec. Poemata, praesertim de capta Silvain ducis &c. I 629. Id. Granatarum encomtum Amstet. I 6 I. .

Historiae Augustae Scriptores, Cum Animadversionibus ac Notis . Lugd. Bat. Iis I. Id. Tomis IV. Theatram , sue Descriptio Comitatίs Urbium Hosiandis , cum Tabulis geographicis. Amstet. I 63 2. in ψ. Pe iras Montanus in flandricum tranttulit

4. Amllel. eodem anno. C. Plinii Pan Fricus recensius. Lug. Bat. I 632. & I 6 8. Item Amstelod i 6s9. in Id. Animadversones in Suetonium sanis quillum. Lug. Bat. I 632. dc Iss s I 2. Poetae Satirici minores, cum Commentariis. Lug. Bat. I 6 2. 8.

ologia pro Navigationibus Hollandorum, adversus Pontum muterum. Lug.

294쪽

a E BIBLIOΤHECAE BELGICAE

Bat. 633. 24. Londini I 6ἶ6. 8. anno I 637. in Belgio aut alibi gestarum. Emblemata Politica , Dissertationes Lugd. Bat. I 6 o. sol. Politicae. Amstelod. I 6s . & I6s I. ix. De Dpographicae Artis Inventione cae

ulli Caesaris opera, cum CommentariissInventoribus, Dιsertatio. Lugd. Bat. variorum. Amstelod. I 6 φ . sol. I 6 P. . Grammatica Regia , sue D- Dissertario de Trapezitis , vulὸ Lon-eillima Ratio discendi Linguae latinae prae- gobardis , qui is faederato Belgio mensas cepta, pro Chrsina Suetarum Regina. Hol-Jfaenebres exercent. Lugd. Bat. I 6 o. 8.miae I 6 s. II. item Lug. Bat. I 6so. item Groningar I 6s8. q. in i 2. Panenricus in Nuptias Principis Aratι- D. Catonis Disticha de Moribus, Iraeco- sonensium Guillelmi, N Maria, Britat. Iatina, cum Notis. Lug. Bat. I 63s. 8. niae Regis Aia. Lugd. Bat. Iis I. l. orationes duae de vera Nobilitate cae oratio in excessum Illustris Viri Corne- ineptiis saeculi. Lug. Bat. I 6 p. fol. lii Vander MFle. Lugd. Bat. I 6 2. fol. Oratio inauguralis de majestate Elo- Oratio qua Ser. Henrιca Mariae, ma-quentiae Romanae. Lug. Bat. I 636.4. gnae Britanniae Reginae urbem L densem Orationes tros de Theologia Paganorum, subeuntis adventum veneratur. Lugd. Fabulis Poetarum V Animarum immor-iBat. I 642. sol. talitate. Lug. Bat. t 636. 4. . Oratio in excessum LII. Principis Coninoratio funebris in obitum Litust. Μ-dstantini Alexandri. Lugd. Bat. I 6 2. fol. Nis , Dominici Molini , Patricii F Ω- Commentarius in Vitam Agricolae Corinuatoris Veneti. Lug. Bat. t 6 6. sol. nelii Taciti. Lugd. Bat. I 6 2. I 2. Character Causarum Patroni. Lug. Apologia pro Commentario ad Agricolam Bat. I 637.4. ' Taciti , adversus Dialogistam. Αmstet. Charaher Amoris. Lug. Bat. I 637.4. I 643. I 2. Paneg)ricus Cels mo Arausionensum Animadversiones in Cornelium Tacitum. Principi , Friderico Henrico , pos Bre- Amstet. I 6 3, & I 6 8. in i 2. itemdam oppugnaram dictus. Lug. Bat. I 6 7. I 67 . in 8. item Lugd. Bat. I 642. in I. I 2. item Venet. I 6 s. in I 2.

Suaestiones RomaAa, in quibus cacri ria Belgica, usque ad Caroli V.

profani Ritus , plurima ratam Antiquita- Caes. regimen deducta , Flandricens Monumenta eruunIur explicaηtur ,sLeidae I 644. I 649. in A. una cum Plutarchi suasionibus Roma- Chronicon Zelandia , prius a Joannanis, Commentario uberrimo explicatis. Rener'ergis vernacule editum, cum Lugd. Bat. 1637. in A. Extant etiam observationibus & auctario luculento in Thesauro Antiquit. Roman. Grae-idedit denuo Middelburgi, I 644. in . vii, Tomo U. De Culta Deae halanniae. flandrice, Monumenta Illustrium Virorum aeri in- Leydae. I 6 7. in ψ. a cae elogia. Lug. Bat. I 638. fol. Plinii 'solae, una cum ejus Pan r sinus , cum Notis. Amstelod. I 698. rico , receninae. Lugd. Bat. I 6 8. Ia in la. Amstet. I 6 . in I 2. Pansgyricus in Classem Hispanorum Dissertatio da Amnesia. Lugd. Bat. rosigatam. Lug. Bat. I 639. l. 1648. I 2. Oratio de Somniis, habita cum ordiretur Dissertatis de Successione N Dre Pr Aterpretationem Somnii Scipionis. Lugd.wmogenitorum , in adeundo Principatu, adidat. I 6 s. in A. Carolum II. Magnae Brittannia Regem.

295쪽

ber gularis, adversus 7. B. Cogitationes subitaneas in Dissertationem de Successione. O c. Lug. Bat. I 649. in A. Commentariolus de Statu Foederataram Provinciarum Belgii, Boxhornio tribuitur. Prodiit in I 6. Hagae-Com. apud Ioan. Verhoeven 16M. Per XII. Capp. item anno Issso. Hagae in XX v I. Capit. Prior tamen editio inte-i grior est : sed cum propter eam Box- hornius indignationem ordinum Hollandiae in currisici, qui librum ejus proscripserunt, aliam eiuldem editionem castratam substituere coactus est. Oratio fuηebris in excessum Adriani Fast Obauit AIed Doct. ces Professoris. Lugd. Bat. I 6so. q. Homonis Historia Ecclesiasticae Breviarium , cui aluncta prima Migionis Chrisianae Rudimenta , vetultissima Alemannorum N Saxonum Lingua conseripta. Lugd. Bat. I 6s . I 2. Di vis Itones Polistrae, ex omni Historia selecta. Hagae Comitum it so. &I6ss. i 2. item Erlarii, I 664. IE. Dissertatio de Graecae, Romanae F Germanicie Linguarum harmonia' Lugd.

Historia universialis Sacra V Profana a

Oratio in excessum Guillelmi Principis inausiae , Comitis Nassovis. Lugd. Bat. I 6s r. fol. Metamorphosis Anglorum. Hagae Com.

Originum Gallicarum Liber, in quo vereris nobilissima Gallorum Gentis Origines , Antiquitates , Mores N Lingua , eruuntur aut illorantur. Cui accedit antiquet Linguae Britannicae Lexicon Britannico-Latinum, insertis explicatisque passim Adagiis Britannicis. Λmstelod. I 6 sq. 4

urae orationum ὸ selectiori materia in demissatas Politici desumptae. Lugd. Baz. I SsV. I 2. item Lips. It 6 I. I 2. insitutionum seu Di ustionum Polit earum Libri LI. quibus proponuntur a deciduntur casus politici : cum Notis Georgii Homii, Ibi psiae I 6ss. item Amstelod. i 663. D splicent multis ob nimiam scribendi libertatem: ideoque Au

thor inter Monarcho-machos reputatur.

Chronologia sacra set ophana , curis Ioannis Andreae Bosi prodiit Francon166o. fol. Epistoia N Poemata , Amst. I 662. in Z. Cum praefixa Uita Boxhornu, Authore Iacobo Baselio Min. Calv. item Lipsiae i679. cum Praefatione Iacobi Thomasi. Dissertatis de Imperio Romano, Iencori 6 . in I 2. Ceterum de avo Marci Zuerit Box- hornii quaedam etiam veniunt digna notatu. Henricus iste non Boxhornius, sed vero ac vulgato nomine Bochoris vocabatur. Nativitate Bruxellensis erat,

filius fossoris coemiterii parochialis Ecclesiae B. M. de Capella. Lovanti primus terti et lineae ut clunt in Promotione Philosophica anni Is68.ex- leto dein S. Theologiae cursu, Pres. yteratu ac Liccntiae gradu insignitus fuerat, indeque Decanus ac Pallor Ecclesiae S. Germani Thenis , ejusdem quoque Districtus Archipresbyter ab Archiepisc Mcchi iniciasi constitutus. Postmodum Religionis ac sui-ipsius immemor , superbia admodum inflatus , post occultum primo incestuosumque commercium cum quadam S billa Mysia, unde & proles nata fuerat 3 tandcm Thenis relictis, Cum eodem aufugit in Holi indiam, anno I s9 . factusque infamis Apostata a Religione Catholica, publice cidem Sybillae per sacrilegas nuξtias copulatus fuit: αpro desertionis suae praemio ad Ministerium Calvinianum in oppido Woer

296쪽

8 4 BIBLIOTHECAE BELGICAE

densi primum , dein anno I 6o I. Bre-dς evehi meruit. Desertionis suae causefas per Apologiam a se editam palliare Conatus est : cui Paraeneticam 'sο- Iam typis opposuit doctiss. aeque ac pii sis mus m. micus Coc ius S. T. D. Lov. di ad D. Petrum Decanus, dein Rura mund . Episcopus. Inscripsit eam partim Decano ac reliquo Clero, Prς

tori Coss. S. P. 4 Thcnensi , partim

Ampliss. Uiro Philippo Boxhornio in Curia Brabantina Senatori regio , cujus familiae nomen hic Apostata usurpaverat. Indeque tota haec narratio desumpta est , quam & confirmat βο-lius in Dictionario critico. Quin id de Sibilia Sullia narrat P. Nerm. Hugo, S. I. in Historia obsidionis Bredae , vesanam hanc mulierem , ut suum pro secta Calviniana Zelum dein monstraret , spiritu quasi prophetico asseruisse , Bredam non aliter ab Hisi Panorum manibus eripiendam , nisirius B. M. V. Ιcon, quae in loco pulico exposita , hactenus ab haereticis intacta permanserat , inde amoveretur. Haec per transennam de parentibus Marci Zuerit Boxhornii , quae studiose dissimulavit in Bibliotheca sua Belgica Val. Andreas: eo quod litterarum ejus

commercio uteretur.

MARGARETA AUSTRIACA,

Maximiliani I. Imp. filia unica , Philippi Pulchri Hisp. Regis soror,

Caroli U. Imp. amita , nata est Brugis die x. Ianuarii r 8o. Scripsit varia opuscula gallice, tam versu quam pro sa : inter alia Descri ionem calamisarum suarum. Varia ejus Epigrammata

apud Belgas ec Gallos passim leguntur, atque imprimis hoc , quod de se-ipsa sera plerat Epitaphium. Q gist Margoi la gentU Damoiselle,. 'u'a detix maris, S emore es socelle. Alludebat ad binas Eriores nuEtias :siquidem primo desponsata suerat tertio

aetatis suae anno, Carolo VIII. Francorum Regi, qui dein Annam Britannicam duxit , secundo Ioanni Hispaniarum Infanti, Ferdinandi Regis unigenito , ad quem dum e Belgio in Hispaniam duceretur , navi per tempestatem periclitante , versus istos Composuit. Tum ante consummatum matrimonium vidua , Philiberto Sabaudiar

Duci anno Iso I. nupsit, ac rursum.

post triennium , sine prole vidua. Hinc anno IsI3. Bulgis Gubernatrix data , rexit sapienter atque seliciter, nascentique haeresi sese fortiter opposuit, usque ad annum Is O, quo vitae finem habuit Mech liniae Kal. Decembris. Cor ejus Brugis urbe natali in Annuntiatarum Monasterio , quod condiderat , corpus vero sepelitur

Burgi in Bressa , in Ecclesia S. Nicolai Tolentinatis, Augustinianorum,. . quos itidem fundaverat.

Epitaphium habuit Brugellis in D. Guditae, in lamina , quam IcOnoci stae sustulerunt. Caesaribus proavis, siare clara nepote MARGARETA, Austriaci sata femine

Illa ego quae miti rexi moderamine Belgas, Et per saemineas percusso foedere dextras Dissordes populos, tranquilla pace beavi , His fato depressa cubo. tellusique tenebit, Nescio quid nostro de corpore pulveris atri . Lustra decem vitae Lachesis vix neverat, o mox Stamina Parca ferox fatalia rupit, iterque Ire per obscurum nulli remeabile jussit. At vos plebeio geniti de sanguine , quando Ferrea nec nobis didicerunt fata , nec ullis Parcere nominibus, patientius ite sub um

bras.

In altera lamina ibidem.

Ergo nigra dies , cI adest quaqua Abilis

hora

Femina Dia tibi ' nee mors diadema curas DDisitirco by oste

297쪽

PARS SECUNDA . 8 3

Lumina perpetuis claudet nox una tene

bris pNec pietas , nee sancta Mes , nec nobile

Stemmas Belgica, nee divos tellas misseranda movebit pScilices hoe fuerit tumidae movere quod undae, Et terra lacrymas suggesserit Amphitrite. Illa orbanda sua Nyrice, orbanda parente Iam nunc in riguos meditaIar abire Ii

quores.

Parce piis lachrymis , tellus N pace querelis , Nec mutari opta , quod sat fatalibus olim Ignibus impressum , nullis revocabile votis.

Dordraci in lucem edita pridie Kal.

Septembr. I 627. celeberrimae apud Batavos Anna Schurmanniae Coaetanea &aemula, quanti nominis haec fuit apud Ultrajecti nos , tanti habita illa fuit

apud Concives Dotaracenos. In arte praesertim poetica excelluit , versusique latinos aeque ac vernaculos facili vena pangebat. Praeter linguam graecam callebat etiam gallicam, italicam& anglicam et neque artis pictoriae musicaeque ignara fuit. Meminit illius Marthaeus Balen in Descrip t. Dordrac. Pag. 2 3. Velut ad prodigium eruditae mulieris , inque omn, arte exercitatς. Obiit autem quinquagenaria Dordraei die 2. Novemb. I677.

MARGARETA TRIGAULT ,

Dumenae, Monialis Benedictim A batiae B. M. V. de Pace Duaci , una et quatuor primis Monialibus a fundatrice primaque Abbatissa Florcntia de erguigninuit adductis , ad inchoan dam, strictior . Regulα. S. . Benedicti observantiam pro devoto foemincosexu. Ex qua dein Abbatia Duacena. B. M. de Pace plurimae aliς Parthenones in Belgio, puta Atrebati, Gerar-di-montibus, Bethuniae, Brugis , Na murci ac Leodii,propagatae sunt. Scripsit Uitam Fundatricis, gallice. Abrege de la Vie de la Venerabis Mere Florenta de Verguemuit , decede e Pani 638. Extat in libro gallico, cui titulus : Volage LitIeraire, per Religiosos Benedicti nos Gallos e Congregatione S.

Tomacensis , mulier nobilis & docta, claruit anno Is s. quo vulgaVir ω gallice scriptam, 'solam contra Turcas, Padaeos, δε- fideles , Pseudo Chrastianos, Anabaptistas, Luthera I.

MARIA DE SUCCR,.

Benedicti J. C. Leodiensis filia, nam

Citur anno saeculari M. D. C. pridiea Conceptionis Virginis Dei-parae. Mi raculum sexus sequioris et nam praeter 'Arithmeticam , Musicam atque O=ganicam scientiam, dum ad Religiosa- .rum Virginum Conveatum anhelaret is post didicita trium mensium spatio linguae Latinae praecepta , tantos deindernon totis sex mensibus in eadem lingua fecit progressus , ut illo inso anno nec-dum vertente Epistolo Ciceronis ad familiares sibi secerest familiarissimas, doctissimasque ad viros doctissimos latinas scripserit epistolas . Ut vel .Una o multis , Leodina Lambetici Vlierde nomisa, fidem fecit. Denata. stanno

condito sibi extremo elogio dc elenci, pietatis testamento latino, quod a par ire Leodis, ut x Epistolarum fasc--

lus , adi vatum fuit.

298쪽

ηΛ6 BIBLIOTHECAE BELGICAE

MARIUS IOANNES GODT-S CALCANUS,

Anivcrpiensis , Ordinis S. Francisi ei tertii Initituti , quos Bogardos vocant , cdidit De Republica Chrisiana novi morum temporiam libros III. Antver. typis Belleri , I 6 . I 2. dc Lovanti apud Ri

vium.

sermone vernaculo, is .

Naturae debitum solvit Brugellis apud thos anno Iss6. dc 1 ultus in ambitu Monasterii , hoc Epitaphio simulque Chronographico. QUALIs MoMO TU NUNC , EGO TUNC , AT QUALIs EGO NUNC, TALIs TU TUNC , ET , si BENE ,

MARIUS UO ET,

re indefessis collegit , quidquid ad

Gemalogiam Familiarum , tum Flandriae, tum caeterarum Belgii Provinciarum pertinet imo, dc plurimarum exterarum. Celebs obiit Brugis anno I 68s.

Manu propria scripserat Libros XLVIII. quorum hi praecipui , asi

tres Preuves des Genealogies.

Histoire genealogique de la Famille deSarmiento is qua-major en Eoagne Uc.

S. Theologiae Doctor dc ProQGr, an Germaniae inseriori seu Belgis accensendus veniat, video pluries dubitatum, proque illius natalibus plurcs lego contendisse urbes , Parisiensem, Londinensem , Hcidclbergentem dc Ultrajectinam. Trit humius quidem natione facit Anglicum; veritin addit cGse , qui eum icribant mille Germanum , quibus ego , inquit, liberum concedo judicium. Inghen pagus est in Batavia nova , vulgo Betume, ibidem que Commendatoria ordinis seu Militiae Rhodiensis. Hic equidem loci, aut saltem Ultrajecti , ex ejusdem nominis familia , natum credidero Mamsilium. Fuit ipse Canonicus dc Thesaurarius ad S Andream Coloniae , primusque Academiae Heidelbergensis plantator, Trithemio teste, legunturque clus non inutilia Commentaria in libros LV. Sententiarum , Argentorati anno Iso I. edita.

Moritur Hcidclbergae anno I 96. die XX. Augusti. Uide Monumenta Heidelhergensia Melchioris Adami, ubi Oratio lcgitur funcbris , liabita a Nicolao PromuOιn , Sacrae Paginae Prose m. In qua quod quidem personam Marsilii spectat, ita legitur: Vita υ nerabilis laudabilem proin

duxit ab occasum Regulariter non coena

τιι : sextis feriis in pane N aqua jejuaavit , cs' a 'iis Vigiliis magnis citicio carnem castigans cyc. Atque hinc non sit verisimile , eum ex Protesiore Heidelbergensi umquam Cariusianum esse factum, nec conjicere

possim, cur inter ordinis illius Scrip. Dissiti sed by Cooste

299쪽

PARS SE

tores numeretur a Thoma Boetio lib. xx H. de Signis Ecclesiae cap. V.

MARTINUS ANTONIUS D E L - R I O ,

Antonii Cantabri , ArtZelari se di

Cleydaliae in agro Antverpiensi Toparchae & Eleonorae Lo et de Villanova filius, natus cst Antverpiae, anno salutis Issi. ipso Pentecostes meridie. Puer Liram misius , ad tertium a natali solo

lapidem , ibidem rei littorariae prima jecit fundamenta : quibus deinde solidiora adjecit Lutetiae Parisiorum, Eloquentiae ac Philosophi et Peripateticae in Collegio Claromontano Societ. Iesu data opera , familiam inter Philosophos ibi tum ducente Danne Ma

donato.

. HinC Duacum ablegatus , ad Iuris utriusque studia capessenda , modera torem adolescentiae suae studiorumque

habuit Ludovicum Carrionem, virum in

senio & scriptis clarum Cum eoque .OVanium proscctus , in eodem Iuris studio gnaviter sese exercuit 3 & in litteris humanioribus eos progressus secit , sub Corn. Vastrii disciplina , rasi

Li i usus familiaritate , ut vix Ly-tae seu Baccalaurei J. U. titulo insignitus , anno IFII. aetatis suae viccsimo

necdum completo , Crium Solinum, ex MSS. ejusdem Lipsit membranis correctum, Notisque illustratum, publici usus fecerit. Lovanio Salmanticam , celebrem inprimis Hispaniae Academiam, Laureae indipiscenaae gratia , concessit, quam

ibidem anno Is . eo Doctorum Omnium suffragantium , caeterorumquc

applausu est consecutus , ut non diu post, anno nimirum insequente in Bebgium reversus , supremi Consilii Bracantici Senator , & mon. Rcgii exercitus Iudex supremus Auditorem Generalam vocant: a fuerid constitutus ,

Fiscoque Regio praesectus.

Tot igitur tantisque muniis cum lavinde annis aliquot functus, cum vitae pacatioris desiderio teneretur , nullaque

in Belgio bellis civilibus jam tum poene attrito spes pacis assulgeret , impe trata nescio qua caussa a Parmensi Principe missione , iter in Hispaniam instituit , & Vallisoleti anno Is8o. aetatis undetricesimo, v II. Idus Maii nomen Societati Jesu , in tuta ac fida a mundi fluctibus statione , dedit. Post biennii tirocinium , di trienna. lem Philosophiae meditationem Belgis suis velut postliminio redditus, sacris litteris ac Theologiae Scholasticae partim Lovaesi partim Moguntiae operam dedit: docuitque ipse postmodum Philosophiam Duaci Conscientiae , ut vocant, Casus Leodici ; Sacras & Hebraicas litteras Lovanti, Graecii in Styriensi Comitatu , & Salmanticae in Hispania , frequente ubique concursu,

nec minore fructu , quam laude. Dum ex Hispania in Belgium, majori , quam vires ferebant , celeritat revertitur , Lovanti acerbissimis calculi cruciatibus tertio a reditu die mori tur , anno I 6o8. mensis Octobris die

XIX. annum a m aetatis LVII L.

Scripsit vero Mart. DRio, adhuc adolescens , & paene Puer, In C. Solini Pol hisorem Notas. Ant. Ver. IsV2. 8. typis Plant. Inista sunt Scholia brevia in T. Livii Epitomen. In Claudiani Poetae Opera IasConjecturas: ibid. in I 6. Depius recusas. Adversaria in L. Annaei Senecae Gragoedias : quae post altero Tomo auXit,.

di triplici S lagmate distinxit ; in quo

Veterum Tragicorum fragmenta, Se necae Vita , in Senecς Tragoedias Commentarius novus. Ibid. sy . Miscellanta ScripIoram ad universam

300쪽

ω BIBLIOTHECAE BELGICAE

Repetitionem L. Transgere C. Da transactionibus. Exercitationem ad L. Confractus D. De Regulis Juris. De Principiis Puris libros II. Aliaque in Jure adsecta habebat, ac prelo parata , ut in Miscellaneis i pleraefatur. Vcrum cum sanctiore ha-itu sanctius studium astumpsit, Musis tamen non omnino valere jussis. Illius generis sunt, o quistionum Magicarum Libri VI.

quibus continetur accurata curiosarum

Artium & variarum superstitionum Consulatio, utilis Theologis, Jurisconsultis, Medicis, Philologis. 4. Coloniae Lovanti, Moguntiau, Lugduni saepilis editi.

In S. Orientii , Episcopi Illiberitani,

Florida Mariana , de Laudibus di Virtutibus Virginis Dei-parae , Panegyrici XIII. Antver. typis Plant. ess8. 8. Opus Marianum, nempe Speculum Marianam , Speculum Caritatis pa- ' sentiae Pesu cu Maria, Polemica Mariana N Florida Mariana , simul excula Lugd. I 627. 8.Pindiciae Areopagiticae , contra IO sephum Scaligerum. Ibid. I 6o7. 8. Peniculus fortarum Elenchi Scalleriani,

editus anno I 6op. I 2. sub nomine Liberii Sangae . auctorem Deirium habet. Commentarius in Cantica Canticorum.

Ingolliadii, r6o . fol. & alibi. Commentarius litteratis in Threnos δε- remiae Lugduni , I 6O8. q. Magi alia Sacra, o Veteri Testamento. Ibid. I 6I 2. q. D difficilioribus ces utilioribus S. Scrip- rurae iocis. Toin . III. Prodiit denique , auctore Glando Mirteo ouatino , qui Martinus Ant. Devias cli, Commentarius Rerum indebilis gestarum a Petro Henriquee, ComiuFontano. Madrili , Iclio. & Coloniae, I 6 II. q. Vitam ejus dedit Hermanrius Lara vestius , quod tamen fictilium nomen puto, nomine auctoris suppresso. Elogium amplum scripsit Aub. Miratus. Addit Sinertius in Athenis Belgicis :nullo laxo gravari innoxios ejus Manes , solisque piorum votis & lacrimis decorari r si quis volet, haec animo insculpat. Subsiste, tangis termiuam : hic mors im

perat.

Hoc DEL-Rio Nis indicat tumulas tibi. Marmor videre postulas p caelos vide. Hoc marmor titi es , Orbis est boum rhisi

Ravilla e fama publica , es inscriptio. Lega hospes, quod exprimas tibi selige.

MARTINUS BALDUINIRITHOUIUS ,

Α natali municipio Rythoviae, quod

in Silvaeducensi toritorio est, cognomentum induit. Adolescens Lovanti Philosophiae studiis in Falconensi Poedagogio perceptis, anno II φ . secun dus inter Magi stros Artium renunciatus est, ac paulo post ad eam praelegendam assumptus. Unde & postmodum , gratitudinis ergo , una cum Ioanne Hendutilio Tornacensi Episcopo, hocce suum Poedagogium ab initanti

ruina vindicavit, restauravitque. Lovanio ad Dilinganam apud Suevos Academiam recens excitatam suggerente Ruardo Camero evocatus anno Is 49. in ea aliquot annis sacras Litteras explanavit. Reversus autem ad almam matrem Lovaniensem , anno Iss6.

die xl x. Maii Magistralem in S. Theol. lauream una cum Jρanne Hesselio , viro non minus crudito , assumptit. Colloquio W oruiatiensi interfuit Irm. in Decanum

SEARCH

MENU NAVIGATION