Canticum psalmodicum gloriosissæ virgini deiparæ Immaculatæ pro submoto vitæ periculo inoffensæ mire servatæ religiosissimi Ferdinandi 2. domini nostri ... scrittore regis sui observantissimo Nicolao Trotta

발행: 1857년

분량: 29페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

Scio unum, quo placaris, et alterum, quod non spernis: est utique tibi accepta populi obedientia , et sacra pro salute Regis deprecatio. Supplex tibi gratias ago, quia salvasti Regem: quoniam vila eius salus populi huius. Omnia tibi mea vola patescunt; et quae suerint pro Regis

incolumitate gratiarum actiones notum est tibi. Noctu et interdiu fleti coram te, orans et gratias agens Pro Rege meo: quia meIior est deprecatio istaec auro et argento electo. Exoro, ut ipsi dilectio tua sit requies in Iabore: et memoria mirabilium tuorum in regimine consolatio. Hauriat suum de tua ubertate gaudia pectus; et suus in te amor perpetuo conquieseat. Regnet selix super corda nostra, o cordium Imperatrix: sub umbra mysterii Conceptionis tuae Protege eum. Expande alas luas super eum extentas, et super Familiam eius: porta Filium et filios eius in humeris protectionis tuae. Sicut aquila, provoca et nos ad volandum, quasi pullos tuos post te: et super nos volitans, pertrahe omnes ad amorem tuum.

Vota nostra in medio reposuimus cordis tui sacratissimi: audi preces nostras, quae diu clamant pro salute Regis.

X. elorum splendor, terrarum gloria, Virgo Maria: ecce gloriosior factus per te Rex noster. Tribulationem eius nuper convertisti in gaudium: benedicinsuper filias Sion Regem salvasti super omnes milem. Diuiti red by Corale

22쪽

Ile, milites, tantique memores benesicii templum evehite Virgini gloriosae: sit illic in signum victoriae, ubi cecidit in

micus.

Sit in gloriae signum nationibus, ut discant 'posteri, non esse consilium contra Regem, qui lutelae Virginis innititur. Sit gratiarum locus terra illa, quam perduellionis crimen temeravit; sit illuc Virgini sacra domus, ubi strenua chiliarchi manu corruit perduellis. Perpetuo illuc Ara adoleat thure Virgini Immaculatae: sitque ibi sacra gloria exercitus, qui victorem mortis supremum Regni ducem consalutavit. Quanto , o Maria , altior es et sanctior ; lanio clementior erga regnum hoc, et dulcior in dies evadis. Quia Rex ejus per te servatur incolumis: et insigni erga te allectus amore elementiae actus mira temperat aequitate. Etenim iustitia virtus est, quae populis gubernandis invigilat: sed clementia consociata iustitiae Regem reddit illustriorem.

Utraque virtus ope tua in Rege nostro renidet; et ideo regni huius est tuta conditio. Tuta est, quia tu virtutibus Regem informans, singularem erga eum in subditorum animis concilias dilectionem. Omnibus enim longe praestat, non tam a lege optima, quam ab optimo Principe gubernari. Vita Optimi Principis viva lex est, quam fideles subditi

reverentur; suisque actibus adlaborando imitantur. Vani hinc stultique sunt omnes, qui mulandis legibus ever-lendoque regimini seditiose conspirant: pravos vero in se mores reformare nesciunt, Deum quo universorum Regem in Principe

revereri recusant.

Impii sunt homines, qui Dei iram seditionibus ac insid litate lacessunt: atque ideo stulta effutiunt, Virgo prudentissima, quia ipsis non sabest Filii tui sapientia. Beati qui audiunt te, sapientiae tuae verba custodiunt: Diqiiirco by Gorale

23쪽

beati qui observant ad postes ostii tui, sequentes negem, te mirissee honorant. Tu sedes Sapientiae altissimi Patris, omniumque magistra doctorum: tu stia Dei, et Mater Domini tui. Ipsa tecum Sapientia ambulavit super sidera: atque eo Co Io elapsa, docuit per in filios hominum.

Ideo et Reges per te super terram regnant; et Iegum conditores iusta decernunt. Dilectus hine tibi Rex noster est: sonat vox sapientiae tuae in auribus elus, et est sapiens.

rca Pacis, Virgo, omnium diceris, et eunetorum in te spe-st rantium cumulata laetitia. Quoniam tutamen es nostrum ab insensis populorum hostibus: depellis dira sycophantarum deliramenta. Semel ac invocatur super nos nomen sanctum tuum; nostri generis inimicus contremiscens sugit a nobis. Superbum illius olim contrivisti caput: et nunc satellitum

suorum cervicem obtundis.

Est ergo tuum, Virgo triumphans, lulari Regem et a n suis arcere sinibus hostes. Iamdiu, ingruente foeculi hujus tempestate, invocavimus te: et pia interrimum rebellionis spiritum disperdidisti. Flavit spiritus Dei, et operuit perduelles confusione: extendit manum de excelso, et solium Regis sulcivit dextera sua. Virga oris Altissimi percussit eallidos, allisitque versutos; contrivit vastos in terra alienigenarum. . Gladio virtutis eius intersecit impios: ac spiritu labiorum eius bella abstulit usque ad sinem terrae. Dissiligoti by Corale

24쪽

Pugna et tu, o Maria, ne Veleratorum amplius nos mala perturbent: extingue omnem seditionis savillam, ut prorsus perduellionis truculenta monstra evanescant. Ecce Pax magna nobiscum est, quia paciscum dilexisti negem: Benedic in pace haereditati eius, subditosque custodi in obedientia pacis. Non dimittemus te, Virgo excelsa, donec benedixeris nobis in salute Regis nostri.

Sedisti a dexteris eius in die tribulationis, circumdata varietate : et propter hoe dilatatum est cor nostrum, et lingua nostra landibus exultat. Supposuisti ei virgam virtutis tuae: et quamdiu in te sperat Rex, sub pennis est potentiae Filii tui. Seuto circumdabit eum veritas conceptionis tuae: quia sperans in ea, nunquam erit confusus.

Igitur consurge, induere sortitudine tua, Rex bone, et vestimentis gloriae tuae: quoniam Virgo Immaculata iucundo praecinxit te virtute sua.

Cum iis etiam, qui pacem oderunt, suisti pacificus: et pacem tibi dedit Altissimus, ac pax tua erit super filios tuos

usque in saecula.

Perambulasti in innocentia cordis tui, in medio populi tui:

nec proposuisti ante oeulos tuos rem iniustam. Non adhaesit tibi cor pravum et superbum: declinantes ale malignos non cognovisti. Regnum tuum, Domine, regnum omnium pacis fructuum: quia dominatio tua in Omni iustitia, sapientia. et honitate. Beatum dixerunt Regem, cui haec sunt: beatus ergo Rex

meus, cuius sceptrum Virtus.

Te ergo Ducem, te Patrem, te Regem sequemur, cui a Rege regum collatum est sceptrum: ac laeti obtemperauius tibi, Dei mandala custodiemus. Disiligod by Corale

25쪽

s Isaria , creatoris Mater , mundi Domina , coelorumque

Regina. En sacra Regis familia, quae peculiari te devotione prosequitur; et tua munita praesidio Iaetabunda te honorat. Quam bono Principi erit sub ianiae Virginis patrocinio. De materno illius sinu Regem nostrum detrahere quis audebit Regi iustitiam iubenti, qui superbe resistit, Dei reluctatur voluntati; atque ideo Dei parae Virgini obtemperare recusat. Non erit hinc erga Virginem sincera devotio, nisi cum ipsius dilectione sincerus erga Regem amor consocietur. Renuit enim Maria habere suos, qui nec Filii sunt: at non sunt Dei, qui renuunt esse Regis. Laetare, Virgo potens, Pax, gaudium et nostra salus: via moris tui salvasti negem, et in eo universum Regnum tuo praesidio commendatum. Iuste, recte ac pie regnantis pacificus cursus, te opitulante, regatur: et tu , Virgo, subditorum custodia, duleis ac sortis

luere eum.

Propter iustitiam et mansuetudinem et religionem, quibus exornatur Rex noster, adiuvabis eum piissima , et in te fideles subditi tota die exultabunt. Suscipe, Virgo, servorum tuorum preces supplicationesque, quibus ad te clamant quotidie: suscipe sacrificia laudis prosa muli tui Regisque nostri salute. Quae tribulatio, quae angustia, quae iniquorum machinalio patrocinio Matris Dei et nostrae innixum Regem superare Poterit Tu omnium misereris, Dei para, Populorum: ac misereberis totius regni huius, iugiter custodiens ac laeli sicans Rogem

suum.

26쪽

Ad te ergo, tanquam ad misericordiarum Matrem, loto corde confugimus, ut misericordiam cumulatam consequamur; et munimen Rex noster inveniat in tempore opportuno. Tu salvum fac Regem, o Maria , et Filium Regis; custodisiam Reginam nostram, et universam Regis familiam. Firma thronum regni eius usque in sempiternum: largiro pacem in virtute Conceptionis tuae, et incolumitatem Regi in prolectione tuo. Tu Filia, tu Genitrix, tu Sponsa Dei, meritis precibusque tuis indignationem Altissimi a nobis averte. Per te resipiscant impii, veniamque inveniant pereatores: per te in omni bono obfirmentur iusti, et sdeles subditi exurulent in Rege suo. Per te Dei unitas agnoseatur ab omnibus, ac sacrosanela Trinitas ubique gentium collaudetur: per te, omni in post rum submoto periculo, vivat selicissimus Rex noster, et cum eo sospes usquequaque inclyta familia Regis. Omnes enias oro fideles, qui haee sint lecturi, ut sequentem diu recitent laeviatoriam adeo perbrevem e Sub tuum praesidium confugimus, Sancta Dei Gentirix, sino Iabo originali concepta. Diuitiaco by c,orale

27쪽

Dissilired by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION