장음표시 사용
2쪽
Minoritae Conventualis in Pisana Academia Surae Theologiae publici Professoris de ANTONIO MASSANO Sodali suo epistola ad Reverendissimum Patrem PAULLUM ANTONIUM AGELLIUM bonarum Artium, Sacraeque Theologiae Doctorem, Florentiae , ac in tota Etruria adversus haeretieam pravitatem Inquisitorem Gener Iem a Sancta Romana Sede specialiter delegatum, Visam clarissimum, atque ornatissimum.
sime, honestos homines ad' stribendum movere consue-Verunt, eae ambae ad hanc de Antonio Massano Epistolam conficiendam me eXcitarunt ό amicorum preces, fidesque publidata crὶ, quarum alterae, ut non de . A 1 hetet in In Epistola de Vita, o seristis Antoni j Rbaudensis Minoritae Conventualis, quam initio praesentis anni dedi ad Virum ordinis . nostri doctissimum Frauem Laurentium Ganganellium nuper in Sanctae Romanae Ecclesiae Principum Cardinali lim Collegium communi plausit numeratum. Extat in Diario Litteratorum Romae Eublicato.
3쪽
berem, altera, ut nullo modo possem ab hujusmodi onere me liberare , effecit. Caussa verd, cur eandem epistolam nomIni tuo nuncupare audeo, est , ut ostendam, me tibi summas habere gratias propter collata beneficia , quae , ut vere ta- Iear, tot, tantaque sunt, ut si illa non voluntate, sed ossiciis remetiri debeam, ingratus procul dubio sim moriturus. Alia etiam , eaque gravissima accedit caussa, quae me ad id praestandum non dicammonet, sed quasi impellit; in te enim eae omnes, quae in Antonio Ma: Ia no , refulgent animi dotes, morum nempe probitas, integritas, in rebus gerendis prudentia, ac dexteritas, doctrina demum, atque eloquen tia; unde dignus censura e irem, nisi monimenta, quae de ipso Antonio in aestivis meis vacationibus collegi, ac modo publicare decrevi, tibi licet inscio, atque in . consulto offerrem, consecraremque. Venio nunc ad argumentum, quod mihi proposui, & de quo una tecum Verba CGnferre Deus bene vertat) in animo est . I. Antonius, cujus gesta, quae vetera monimenta a temporum injuriis intacta nobis relicta memorant, breviter sum scripturus, Massae, quae Civitas in agro
4쪽
annum, quo Deo inter Franciscanos Conventuales devovit se, verum annum etiam, quo ortus est, diu, multumque frustra hucusque investigavi. Ex anno tamen ejus emortuali, cujus suo loco meminero, medio circiter saeculo decimo quarto natum esse colligitur. De Antonio nostro, quantum scio, primum fit mentio in eo monumento, ex quo patet, Alamannum Pisanum , Jacobum Florentinum , Ludovicum Volaterranum, ac Petrum Aretinum
Praesules, aliasque ecclesiasticas personas simul convenisse Florentiae, statuisseque, nolle se Gregorio XII. obtemperare. Praeis fatum monumentum, quod pri md viri eruditissimi Martene, & Durand edideo runt i , nullam quidem anni notam exhiis het, at anno MCCCCIX. scriptum fuisse
Certa, explorataque res est: eo enim tempore Sozomeno Pistoriens teste, quod Q. pra dictum a me est, laudati Praesules de Gregorio statuerunt: Concilium , quo Florentini subtraxerunt se obedientiae Gregorii XII. habitam fuit Furentiae εnno MCDIX. A 1 a Na
5쪽
6EPIs ΤΟ LAa Natimitate die septima Febrnarii. si . Qua aetate tune es et Antonius mihi non liquet, sed quantum conjectura at sequornatu grandis erat, ac sacrae Theologiae
Magister; nam his verbis se subscribit: Antonias de missa professor a). II. Cum his temporibus Sebisma XXII. omnium sebismatum, quae ante fuerunt pessi mum, θ' subtilissimum 3 universam veliaret
Ecclesiam, ut quies tamdiu optata eidem restitueretur , utriusque obedientiae , ut ajunt, Cardinales, tum ii scilicet, qui Benedicto XIII., tum ii, qui Gregorio XII. de pontificia dignitate summa inter se contentione certantibus, parebant, Concilium Pisis habere decreverunt. Inter Theologos, qui ad illud celebrandum convenerunt, atque ut consilium Patribus darent, an duo memorati Pontifices a Synodo exauctorandi essensi tertiusque eligendus, nec ne , die 28. Mab in mane congregati sunt in Sacrisia Conmentus
6쪽
EPIs ΤOLA TFratrum Minorum de Pisis si), recensentur ex nostris non solum Bartholomaeus Pisanus r), Nicolaus Bertoldi Senensis, Ioannes Ioannis, &Simon Florentini, aliique
ex variis Provinciis non pauci, sed etiam Antonius Massanus: ex qua re patet, in magna fuisse, quod ad doctrinam attinet, apud sanctae Romanae Ecclesiae Senatum aestimatione.
1ὶ Conser illiut acta apud eruditissimum Mansium
1ὶ Bartholomaeus Pisanus hic memoratus, qui adsuit etiam Concilio Florentino, de quo egi paullo ante, certe non est Bartholomaeus Albitius pietate, doctrina, ac nobilitate clarissimus. Hic enim anno 14or. iuxta Mium Pisanum in patria obiit, atque in medio nostrae Ecclesiae ante Aram nunc divo Ioachi mo sacram sepultus est cum sequenti epitaphio et HIC IACET VENERABILIs FRATER BARTHOLOMAEUS DOMINI ALBIs I ORDINIS
MINORUM, QUI OBIIT A. D. M CCLI. DIE X. DECEMBRIS. Ubi tamen incautus litterarum sculptor pro C. perperam Posuit L. ; enim vero anno et 399. adhuc in vivis erat. Confer Henricum Wharton Append. ad Historiam Litter. Caoei Dee. mie. leo. pag. 49. ed. Iros. Itaque in ea sum sententia , ut judicem, hunc Bartholomaeum esse Bartholomaeum Pisanum ex antiqua patricia gente de Rinoniesto hujusmodi oppidum arunc ab imis eversum, unde memorata gens ita cognominata
est, situm erat in agro Pisano ad ortum solis prope oppidum caseinam iratum , qui laurea doctoratus an
7쪽
III. Neque minor fuit aestimatio quam filii apud Ioannem XXIII. in locum Alexandri V. suffectum , quod ad bonos
mores, ac in rebus gerendis prudentiam spectat, acquisivit. Cujus rei, mea quidem sententia, magno est argumento, quod cum anno MCDXII. reprehesentatum Pontifici fuisset in quibusdam Fratrum Minorum, ac Monialium S. Clarae hujus nostrae Provinciae domibus, seu Monasteriis regularem disciplinam culpa , seu defectu, ct negligentia Ministri dictae Provinciae , qui tunc erat, ac quorumdam ex officialibus locorum , flete domorum hujusmodi per eumdem Ministrum insitutis , ct etiam deputatis, nee non Abbati aram Monaseriorum praedictorum jam obsolevisse , idem ipse Pontifex 2. Ca
generalibus docuit , atque in tillimo Capitulo Generalit Tolosae anno r3γ3. celebrato desinatur erat , ut Φegeret libros Senstentiarum Cantabrigiae teste Faddingo T. VIII. an. Μin. ad an . t 376. n. s. pag. 332. ed. Romanae. De hoc Bartholomaeo mentionem quoque facit Troncius AnnaIρ P fani ad an. x o I. pago
69 - , , F. Bartolomeo de Rinon icchi deit' ordine de ,, i Conventuali di S. Francesto su huomo cospicuo, , in dottrina, e Santita ri; sed hic Scriptor vehementer errat, dum ait, Bartholomaeum nostrum anno I 4o t. mortuum esse , eique plura adiudicat, quao Bartholomaeo Albitio conveniunt, quem , nescio qua fretus ratione, obiisse sentit anno 331 I.
8쪽
EPIs TOLA slendas Octobris, datis Antonio litteris ei
Praeceperit , ut memoratas domus , seu Monasteria visitaret tam in eapite, quam in membris corrigeret. Illi quoque mandavit, ut rebus ad trutinam vocatis, si deprehendisset legum nostrarum violationem Ministri culpa revera accidisse, ut ei relatum fuerat, ipsum dignitate privaret, habitisque comitiis alium in ejus locum substitueret I . IV. Alia item praebuit Ioannes Pontifex indicta , se magni facere Antonij prudentiam, morumque honestatem . Anno
MCDXIV. Ioannes patria Florentinus Sacri Theologiae Magister justis de causis sponte sua se Ministri hujus Provinciae ossicio abdicavit. Praesenserat Pontifex , quod si
convocatis novis comitiis Etrusci Patres propriis suffragiis alium Ministrum eligere tentassent, dissensiones inter eos ortae fuissent; quocirca ne istae acciderent, ac Minister crearetur juxta cor suum utilis, & idoneus, Per quem cireumspecte regi , salubria ter dirigi valeret ordo noster, 5. calendas
Octobris Antonio Massano Ministri ossicium
9쪽
tribuit, in eo ad sui, Olicae Sedis
beneplacitum duraturo & quoniam verebatur, ne Visitatores, Commilsar ij, atque Uicar ij impedimento essent, quominus Antonius quaecumque sibi videbantur pro optimo Provinciae regimine opportuna libet hexecutioni mandaret, eos omnino exauctoravit, statuitque nullam agendi potestatem habere, nisi accedente Antoni j voluntate ci). V. Quot annos Ministri officium exercuerit Antonius Certo me latet . Lucas
addingus r) existimat, illud usque ad
annum M CCCCXIX., quo, ut ille opinatur, Legatus Constantinopolim a Martino U. missus est, exercuisse. Subscribit IVaddingo Antonius a Terrivea: Ioannes Pontifex auctoritate Apostolica, ct ad beneplaeitum Ministrum Proetincialem consiluit Antonium ), quo in ministerio usque ad annum MCCCCXIX. perduramis 3). Cum videam Martinum Summum Pontificem anno MCCCCXXI. quinto ea lendas ma ij,& anno sequenti octavo calendas martii, nempe septem circiter menses ante legationem
10쪽
EPISTOLA Constantinopolitanam potestatem fecisse Antonio noli ro , ut Fratrem Damianum Minori tam Conventu alem, ac tres alios
sodales suos ad Magicterium promoeteret I) et quae quidem potestas, aut personis Ecclesiasticis dignitate splendentibus, aut Ordinis Ministris communiter fieri solebat; jam tum ab Antonio gubernatam hanc Provinciam fuisse, nec eo inficias, nec prorsus concedo et . Illud autem lectores monitos velim , neque Naddingo multum hac in re fidendum esse : cum enim ignorarit annum, quo Antonius Legatus fuit, quemadmodum paullo post ostendam , prudenter ambigi potest, ignorasse pariter tem pus, quo hanc Provinciam administravit; quippe qui utrumque conjunxit: neque
raph. Par. R. pag. 3I3., ω 3x s., atque Antonium Melistanum an Supplemento ad Annal. maddingianos adan. I 421. n. I. Exst. T. X. Annal. eorumdem pag. 67 ed. cit.
αὶ Quominus id prorsus concedam me prohibent litterae a Martino V. ad Antonium nostrum anno I 422. decimo tertio calendas Aprilis missae, atque a Mad dingo exscriptae T. X. in Regeso Pontis. n. 83. pq s47., quarum epigraphen est hujusmodi: Dilecto Filio Antonio de Massa ordinis Minorum Professori Magi'roin Τbeologiae cum enim a Martino Minister Provincialis in his non appelletur, suspicari fas est, i metam Ministri ossicivm deserviilo. . . .