PII X Pontificis Maximi Acta, Volume 2

발행: 1905년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

9쪽

- uod nuper a Salesianis de Monasterio Annectensi Virgi-inu nibus, quae omnium legiferi sui Patris operum n0bilem editi0nem accurant, ipse Ν0bis attulisti munus, volumina scilicet usque adhuc edita, idque amantissimis c0niunctum litteris, N0s quidem habuisse pergratum vix attinet dicere. In qu0 n0n s0lum respicienda pietas est erga sanctum Auct0rem ab alumnis disciplinae suae egregie testata, sed 0pp0rtunitas etiam Ecclesiae, sacro praesertim 0rdini, praebita. Inest enim in Salesio, tamquam p0culiaris, ab amore prosecta Iesu Christi unde totus calet, mira quaedam persuadendi suavitas, cui n0nsacile resisti queat, sive is mentsis ab 0pinionum insania ad catholicam sapientiam, sive animos a vitiositate quavis ad virtutem atque adeo ad sanctitatis fastigia traducit. Huius tanti viri documenta ac spiritus, si modo penitus in ministris sacr0rum insederint, sane quam pr0desse possunt vel h0die,

10쪽

quum veritati divinitus traditae et christianorum integritatimorum tam iniqua sunt tempora. Quare, uti divinae pr0videntiae beneficio factum arbitramur ut ille, Doctoris titulo rite insignitus, Ecclesiae hac aetate eluxerit, ita divinae

benignitatis instinctu susceptum esse c0nsilium videtur, universa, quae ipse reliquisset, scripta rursus meliusque vulgandi. 0peris autem c0nlaeti0nem gaudemus talem exsistere, ut prudentioribus in h00 genere cumulatissime satisfaciat: idqu0d praeterquam n0n vulgari sanctimonialium s0llertiae et diligentiae, tribuendum est doctissim0rum navitati vir0rum, qui, pr0 sua sagacitate ac peritia, earum lab0res regunt atque adiuvant. Utrisque igitur, quas laudes a Decess0re Nostrosel. reo. Le0ne XΙΙΙ n0vimus rem ex0rdientibus tributas, easdem Ν0s iam feliciter pr0perantibus ad exitum iteramus perlibenter: simul oramus Deum, ut in reliquum auxiliari pergat, et largam pro meritis mercedem conserat. - Haec tu, Venerabilis Frater, qui ex auctoritate huic operi advigilas, sacris istis Virginibus ipsarumque adiutoribus significes V0lumus, una cum Benedictione Apost0lica, quam et caelestium bon0rum auspicem et praecipuae Ν0strae benevolentiae testem tibi atque eis amantissime in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die I Ianuarii MecccV, Pontificatus Nostri anno Secundo.

SEARCH

MENU NAVIGATION