De vera vel falsa traditione historica regulisque ad eam internoscendam exercitatio critica habita in Collegio Romano anno 1755. mense Augusto die 22. ab Aloysio Brenna Seminarii Romani alumno

발행: 1755년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ipse quoque contraxit. Ita ad diem et . Maii cum a Romano parvo aliqui adscriberentur Uriori, qui riae erant addicendi idem fecit Ado, Quem , inquit Heschenius , de more nullo pr.evio examine sequuti sunt Usuardus, ct Notherusci dolendumque est,

ut idem Vir dotaus adnotavit, hi Romanum hodiernum Martyrologium promanasse eum errorem , correctum olim a Florentinio, mensichenio minus enim de Usuardo mirandum est , qui eo

dem teste, etiam fallentibus ductoris sui sigiis insipere af

fueῬit rata etiam Pad diem et Febr. quidquid de Centurione Cornelio in Adone Usuardus repererat, Exinde desumpsit servata circum santia baptismi a Petro Apoqiolo collati, quae in rigore verborum textui sacro non videtur conformis , inquit idem Sollerius.

Idem C.esariam in Lycia ad diem . Apris De Adone posuit, di i a. de ullo Papa de exis, tribulationibus illa

quae a Baronio , c eruditi omnibus , teste saepius laudato Ssilerio merit reprobata sunt. Die Maii . Ad cum Flavis QSociis

Fratrum titulum addidisset, suardur in bujusmodi rebus inns scrupulosus Adonem simpliciter descripsit Sexcenta sunt his miliaci atque e quidem Martyrologia libentius commemoro, qualliis fundatam traditionem arctius, ut dixi, amplectatur Honoratus. Alterum est indicium, Scriptorem aliquem, alium hoc modo de-1cribere; si errata ipsius etiam notabiliora describat. Nihil necesse est afferre exempla cum modo nonnulla attulerimus sed insigne omnino est hoc loco commemorandum , quod suardus ad diemas.Junii' posuit Apostolorum mortem Tusco oe Bosso Confutibus,

id est anno et 39. ex Adone nimirum , qui idem habet, cum Nerone conjungit. Denique inremum indicium facimus , cum ea etiam describuntur, quae licet vitiosa hoc pacto non sint, etcriptoris tamen temporibus minime conveniunt Lepidum omnino est , quod evenit in narratione Inscriptionis ei sta in Insula Tyberina Semonis Sangi a 1583. unde suspecta esse coepit nonnullis viris doctis Iustini narratio de statua olim erecta Simoni Mago Nam Blasius Uigenerius illud referens non ita pridem detectam eam inscriptionem amrmat. Henricus Ualesus non ita dudum hoc factum ait Valesium exscribunt Pagius &αortholt. Du es nil ao 3 et in Praef. de Doctri, Dis Eccl. eamdem instituens narrationem non ita pridem id evenisse ipse etiam asserit atque ita phrasis illa non ita pridem spatium centum quinquaginta annorum perduravit; nec dubitandum est, adhuc amplius superfuturam Ediemplum simile aliquod reperire licet in antiquis. Nam Damascenus /n lib. de Heresbus

12쪽

δε --ασυος ιν mi τῶ βία, . Atqui notum est Aerium saeculo iv. labente vixisse . Sed nimirum Damascenus Anacephaleossim

Epiphani , ut in libris ejus jacebat, transcripsit , adie a solum

viginti , seu vigintiquatuor posteriorum sectarum enarratione. Hanc dicimus Traditionis deductionem X. Verum in ea, hoc maxime quaerendum videtur , quorsum ea progredi debeat,in praecipue unde hic quasi cursus repetendus sit, ut vera Traditio esse possit . Ego quidem sic existimo, oportere aut antiquissimos vere nunc extare testes, aut praesumptos . Praesumptos dicimus, qui licet nunc non extent , tamen extitisse olim augurari possumus , atque ex iis posteriores Scriptores sua hausisse Antiquissimos vero appellamus, qui nondum memoria extincta ab iis qui viderunt, aut videntes audierunt rescire potuerunt. In quo quidem accedimiis eorum sententiae, qui duobus vel tribus saeculis propiorem esse oportere qui testimonium perhibeat censuerunt. Hos .veros esse testes Traditionis dicimus. Sed alii sunt testes, quos inpellabamus praesumptos . In tanto enim veterum monumentorum naufragio inique omnino ageretur cum Historia , si in veris testibus exigendis severiores essemus. Sed hic scilicet labor , hoc opus est ut praesumptos istos internoscere possimus . Primo requiri illud videtur ut in antiquis, qui extant, Scriptoribus nihil reperiatur, quod his ex ad veri opponatur. Necesse est enim, ut nulla tunc hujusce rei testimonia exstiterint , vel evenisse illud , ut se mutuo eliderent . Secundo si paulo recentiores Scriptores ita sua proferant, ut in re veluti summa convenientes , varient in adjunctisci hoc enim argumento et se videtur, alia extitiste testimonia, eaque plura diversa ex quibus quae narrant haurirent. De Simonis Magi statua ustinus, Irenaeus is ceteri Greci narrant I narrat

etiam Augustinus . Sed habet hic aliquid , quod apud illos non

invenitur nimirum Helenae quoque statuam fuisse erectam XI. Verum hoc loco cavendum est , ne diversa adjuncta sie existimemus, cum aliquid praecise tacetur est enim usitatum veteribus , ut antiquiorum , sive verba , sive sententias allegantes, nonnulla rariereant , neque omissionis hujusce indicium praebean Licet id videre in Athanasio cum in pologia contra Arianos Synodicam Sardicensem recitat. Ait enim : Cum Eusebiani Iulio Consacerdoti nostro scrinissent contra Albanatium , Marcellum,c Asclenam c. At Theodoretus eamdem epistolam recitans, qui Iulio scripserint nominatim appellatos a Synodica Sardicensi inducit ut ebium, Marium , Theodorum , Diognitum , Ursacium,

Valentem Eumdem Athanasium proponentem alia monumenta praetern nonnumquam nomina Iovinciarum , quod parvi rese-

13쪽

rant ad rem de qua ageretur , adnotatum , est a viris doctis. Ita que ut argui tuto possit, monumenta quibus Scriptores utuntur fuisse diversa , necesse est vel non meram omissionem fuit se , vel id fuisse praeteritum , quod modo videatur omitti omnino non debuisse , ut illud de Helena , quod dicebamus. Cavendum est etiamne adjunctum diversum haustum ex aliis monumentis videatur quod ex mala aliqua interpretatione ortum est . Tale est, me judicii , quod Philastrius unus omnino veterum de Paulo Samosa teno pro sidit, circumcisionem eum docuisse. Hoc aio ex mala interpretatione totum esse natum ' quod nimirum veteres Paulum judaizas scripserint. Sed nihil illi volebant aliud , nisi Sunosatenum existimasse, Christum esse merum hominem , ut Iudari uin crediderunt . Atque hinc Epiphanius , qui .eres. 63. num.2. aegat Pauli sectatores, Circumcisonem adbibere, aut Sabbatum , aliosque Judueorum ratus obfervare, habet eodem loco : hi Iudaicam opinionem interpolantes alteri Iudaei nomina ad Dut . . . Nam cum Deum ex Deo Vn eclamque Filium ac Vehbum ab regent, et Umoda sunt, quales ii fuerunt, qui praesentem illum jurarunt. Ita saepius alii Patres haereses , quae Christi divinitatem negant, Judaismum appellant . Facit id Athanasius de Synod. t. I. pag. 7 o. in

Marcelli haeresi enarranda uiusmodi sunt sectatores Murcelli,c Scotini Anci rogalaturum , qui bris ante secula ex sentiam divinitatem ejusque perpetuum regnum cum Iudaeis iamiam

tur . Faciunt in Arianis Nagiangenus, Cyrillus. Primus Corat. 29p. i. ubi multarum haeresum catalogum texit, nominat, μι ,

Ο eorum , qui Ario subsunt naturarum diversitatem , ac buum Iudaismum, solo videlicet ingenito ditauitatem circumscribentis; Cyrillus vero Alexandrinu in Ioan cap. 3. om. . . I9.J Iudai . eam Axii impietatem τὸ Αρ 'υππόβωα Ιουδαικι appellat. piphanius aer.7I quae est de Photino n. . Verum nisi Dei sit stius inuni est illius labor, inanes animi propuitum , vana denique spes omnis oe cogisatio nihil enim amplius excellenti que

de Coris profitetur , quam Judaei ipse, qui eumdem abnegarunt.

Quamquam quod primo loco Athanasium appellavi , non ipse quidem hoc facit, sed sermula illius conditores Athanahum enim numquam Marcellum Ancyranum pro haeretico habuisse putamus nec vero esse habendum , sed recte de Fide sensisse semper , etsi novitatem aliquam in verbis sectatu sit , is verborum Traditione illa defecerit. XII: Denique uarto alia videntur extitisse antiqua monumenta , si unum aliquod omnes amplectuntur, etsi eorum decretis, R quae alibi statuerunt, repugnare videatur itaque in iis concilian

14쪽

lianssis toti sunt, plurimumque ad laborant . Illustre huiusce rei

exemplum esse videtur annus Christi mortis; quem plerique Patres statuunt esse duobus Geminis Consulibus, idest anno aere vulgaris p. clarissimi enim Blanchinii singularem opinionem nihil immoramur x atque hic est Tiberii annus ab Augusti morte xv. mirum ergo accidit plerosque vetustissimos doctissimosque Patres eum Dominicae morti annum deputa , qui vangellica auctoritati repugnare omnino videtur. Etenim anno Tyberii xv eumdem baptizatum , atque initium dedisse radicationi, Lucas testitui . Neque hoc illi ignorabant imo vero eorum aliqui, aut eadem lipsa

verba Evangelii recitant, cum hoc asseruiit, ut Clemens Alexandrinus aut utrumque characterem Consulatus Geminorum WTyberiani imperii conjungunt, sit Tertullianus, Lactantitis, Prosper. Itaque videas, hanc de anno emortuali sub Geminorum Consulatu rem veluti certam testatamque ponentes, in eo abbrare vehementer, ut sententiam hanc , cum Evangelii verbis concilient, atque illuc descendere, ut dicant, Christum praedicesse :annum ilium , ita ut potuerit ad baptismum venire anno Tyberii xv. atque eodem ipso anno oppetere mortem. In cuius rei fidem testimonium aliquod quaerentes Isaiae locum illum , de quo supra dicebamus, allegant. Facit hoc Clemens Alexandrinus m. I. Stromatum , hoc Tertullianus, hoc Africanus, hoc Gaudentius Brixianus denique Petavio reste lib. 1 et doctrin semp. cap. II. Neque pauc9rum, neqque Plebeiorum Scriptorum fuit . e sententia , sed doctrina,

auctoritate prae santium c sane eluiusimorum . Qitam sit hoc

durum, quamque Evangelio ipsi repugnans, nomao non videt. Neque illi opinor non aliquid videbant; sed necessitate coactos se aliud facere non posse existimabant. Quid illud erates quod nimirum certissima haberent monumenta , quibus annus Christi emortualis Consulatu duorum Geminorum consignabatur. Qui loca illa Mirum solerter consideret qui animadverterit , de Christo Servatore nostro judicium fuisse olim institutum, Romani Praesidis sententiam etsi injustam , legitima tamen . solemni forma pronunciatam , ut confici Acta totumque referri in tabulas addita temporis nota debuerit, mecum omnino sentiet, ex his ipsis Patrum locis de antiquioribus monumentis conjectare licere existimabit.

15쪽

Si videbitur Reverendissimo Patri Magistro sacri Palatii Apostolici.

F. A. de Rubeis Patriarcha Constantinop Vicefg.

rendissimi Patris acti Palatii Apostolici Magistri

SEARCH

MENU NAVIGATION