Anatomia humani corporis, centum et quinque tabulis, per artificiosiss. G. de Lairesse ad vivum delineatis, demonstrata ...

발행: 1685년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

202쪽

OCTUAGESIMA OCTAVA

O , Frontis,

B. Bregmatis, C. Temporum,

D. Jugala,

E. Occipiti . . F. Maxilla superim, G. Inferior. H. Dentes.

I. Colli, L Lumborumque Vertebrae. M. Clavicula. SI. Sc puta.

O. Sternum.

I. Ossa manuS. a. Os FeminiS. 3. Patella.

s. Surae.

203쪽

OCTUAGESIMA NONA

apitis ossa quaedam Cranio, quaedam Maxillis propria, quaedam vero hisce com munia sint. Cranii primum sive Anticum os Vide Fig. I. A. Frontis dicitur,

figura gaudet fere circulari, ubi Coronali Sutura B. superius circumscribitur. Cavi tates huic Supercilia circa, C. impressae sunt insignes: Sinus hi in Nares Septumque inter Spongiosum os desinunt. Processus habet duos, D. unum in Encanthum ocu li majorem, alterum in E. minorem; Eminentias duas, F. utrimque unam Tempora versus; foraminula Varia G. pro vasorum transitu; Loculamenta H. diversa pro Cearebri distensione atque anfractuum circumgyratione. Cavernosam hujus ossis patitem ostendit Fig. II. A. OU1s Frontis pars posterior. B. Serratae Coronalis Suturae aspectus. C. Tenuis ossea lamina, superiorem constituens oculi orbitam. D. Processus initariores, E. ut'exteriores. F. Vasorum vestigia distensione ossi impressa. Visuntur praeterea huic annexa ossa, ut G. Cribrosum, Ι Galli crista, I. Cumiforme; ut&Palati K. quaedam portiunculae. Sequuntur ossa Bregmatis expressa, in

206쪽

NONAGESIMA

Figurae sunt Vide Fig. I.) A. plus manusve quadratae; exterius convexa, inretius

concava. Horum Lamellae prioris ossis corpore, tenuiores inveniuntur, circum

scribuntur anterius B. Coronali, superius C. Sagittali, posterius D. Lambdoidea Sutura. Squammina itidem appossitione seu combinatione inferius & 1 latere cum Temporum ossibus cohaerent. Minima hisce in ossibus deteguntur & innumera for minuta. Hujus ossis postica facies exprimitur, in Fig. II. A. Ossis Bregmatis pars concava. B. Vasorum transeuntium Vestigia. C. Foram1nula & D. Sulci. E. Meditullium Lamellas inter locatum. Posteriorem

inferioremque Capitis partem constituit vide Fig. III.) A. Os occipitis, figura est Sphaerae triangularis, substantia caeteris erassissima. Foraminibus pertunditur quinis: Ρrimo B. per quod egreditur oblonga Medulla Arteriaeque adscendunt & Venae descendunt, de reliquis interdum qu:-dam desunt. Sinus possidet varios, quorum maximi Cerebello & Cerebri parti posticae inserviunt. Processus habet anterius duos C. in primae Colli vertebrae Sinus inseratos vel impositos, unum Vero parvum D. posterius primae etiam junctum Vertebrae. Asperitatibus ornatur pro Musculorum insertione plurimis. Interior hujus ossis Iconproponitur, in Fig. IV. A. Os occipitis. B. Sinuum Durae Meningis vestigia ossi insculpta, quae ut plurimum quatuor inveniuntur. C. D. E. F. Duo LateraleS, unus rectus atque postremus rectus inferior. G. Foraminula pro Vasorum distributione. Ossium Temporum, lateralem capitis occupantium regionem vide Fig. Figura inaequalis, ob multiplicem Lamellarum constitutionem, repertitur. Horum ossium unumquodque foramine pertunditur amplo A. Meatu nempe auditorio, foraminulis porro variis. Sinus habet spectabiles duos, quorum exterior B. Cartilagine obductus Maxillam recipit inferiorem; interior ossi occipitis communis est, appendicem circa finem C. habet Styloidem, Processus tres, primus e ternus obtusus & brevis dicitur Mammiliaris D. secundus ossis Iugalis portio est E. quod os Iugale ex duobus aliorum ossium processibus conflatur; prima quippe ejus pars ab hoc Temporum ossis processi1, altera ab ossis minorem oculi constituentis amgulum eminentia erumpit: Processus hi vero duo obliquae Suturae interventu conjumguntur : duriusculum licet sit hoc ossiculum, cavitate nihilominus donatur Medulla instructa. Tertius internus & saxeus est. Vide Fig. VI.) A. Hic in longum protuberat cavitatesque possidet tres , T ympanum, Labyrinthum & Cochleam. Antrum vero quod ab extremo auris margine interiora Versus tendit Meatusque dicitur auditorius, tortuoso ductu usque ad Tympani Membranam excavatur. Hac sub Membrana cavitas est, circulo obducta Omeo, cui, modo indigitata, est appensa Membrana; . quae pellucida licet deprehenditur, tensilis attamen& firma satis existit. Subjectae adhaeret osseae cavitatis velamini ut & ossiculo Malaleolo. Inferius ab ossea Tympani cinitate Palatum versus Meatus patet, qui partim in palati fauciumque Tunicas Glandulasque partimque in Naris caVitatem Cartilagi MO Obductus Limbo aperitur atque oblitescit. Visuntur hac in Figura primo Squa misermis hujus ossis combinatio B. secundo Foramina interque maximum audit rio Nervo proprium. Cavitas, dicta Labyrinthus svide Fig. VII. & VIII.) A. Priore minor rotundaque eVadit, Cavernulas habet vari S B. anfractusque priri mos C. qui omnes in primam redeunt caritatem. Post sp ςisem aperturam Fenestellam ovalem dictam, Labyrinthus sequenti sese jungit ca Vitui, perviae multivactis pertusionibus: excavat1 hi semicirculi Membrana vestrum

207쪽

NONAGESIMA TABULA.

tur tenuissima. Cochlea D. gyris gaudet ad minimum duobus , qui Cochleh Amodum circumflexi, tenui quoque Ornantur pellicula. Huic, ut Antris prioribu, impressi sunt monticuli, caVernulae aperturaeque Variae, In prima partim partiri que in secunda caritate Tympano es Concha recondita sunt auditus ossicula, qui juncta in Fig. IX. repraesentantur. A. Malleolus, B. Incus, C. Stapes & orbiculas. Primum vide Fig. X.) Capitulo A. incudis excavatae parti B. ligamento inarticulatur tensilii in Cervicem C. ubi attenuatum reperitur, Tympani alligatur Μembranae. Cervi cem post, processiis D deteguntur duo. Priori longiusculo interno, altero tenuioli externo alligatur auris Musculi tendo. Musculi huicce ossiculo ut & Tympani Mem branae alligati, externus E. Meatus auditorii Sinui, ut & praedictae Membranae con tinuus est, atque ad Malleoli usque fertur Apophysin majorem, cui ex oppositi pro cessiis latere assigitur ue internus F. circa conjunctionem Petrosi processus Cuneis ruit ossi assixus, tendine non raro duplici ad Malleolum extenditur, cujus elatiori pro cessui, ut & cervici alligatur. Incus Malleolo vide Fig. XI. & XII.) subjacens, Molarem non inepte referens dentem, processus obtinuit duos; primus qui brevior, ossis innititur Tympani parti posticae, secundus

qui longior, Stapedis devinctus per ligamentum tenetur capitulo cerUicique. Teratium ossiculum Stapedis figuram exprimens, ad ovalem situm Fenestellae, cui laxo adhaeret vinculo, in crura dessinit duo, quae transversim basia insistunt. Capitulo dona tur minutissimo, quo Incudis connectitur eminentiae. Quartum ossiculum exiguum& orbicularis figurae est. Stapedi eo, quo Incudi committitur, loco, Membranacei ligamenti interventu connectitur. Horum ossiculorum quaedam partes interius Medulla donantur, quaedam destituuntur. Maxillas antequam caeteraque capitis ossa absolvere pergo, superiorem Calvariae partem, serra ablatam,commonstrare deaue Smturis verbesum dicere non inutile erit; inferiorem partem vero sive capitis bassin quod attinet, post Maxillam exhibebo superiorem.

209쪽

NONAGESIMA PRIMA

ranii ossa Suturis commissurisque cohaerent variis; hae autem inter sese differunt indefinite: duplices etenim aliquando, nonnunquam Vero non, interdum autem suis non inveniuntur locis, & sic porro. Proprie duae sunt, per quas Vel Serrae, quarum tres, vel Squammarum . quarum duae sunt, in modum ossa sese mutuo ingrediuntur, vel sibi mutuo incumbunt, inspiciatur Fig. I. Detineat haec A. Cranium serra ablatum, in quo B. pars ossis Frontis, C. Bregmatis, D. Occipitis. E. Sutura Coronalis quae vera dicitur, SC a Temporum ossibus transversim arcualiterque adscendit. Secunda F. Sagittalis, quae linea recta per Cranii longitudinem pergit,media est inter praedictam atque tertiam G. Lambdoideam , quae ab occipitis fundo ad aurium latera adscendit postic , angulique in modum clauditur. De ossibus vero Triquetris, Ovalibus Wormianisque nil statuendum videtur, nisi quod efformandi vis in variis partibus vario ludit atque luxuriat modo; uti hoc in cadavere ossiculum observatur, Coronalem circa Suturam, specifice huic appositum. Lambdoidea Sutura, potius Squammosa hic erat nuncupanda, ut circa Petrosum & Bregmatis os contingit H. Interior Calvariae pars vide Fig. II.) A. exteriore asperior est; totoque in Cranio

foveolae acutaeque deteguntur inearum particularum eminentiae. Suturae B. hac in

parte interna , lineales potius quam serratas dentatasque referunt ossium coalitiones C. Ossis Frontis, D. Bregmatis, E. Occipitisque portiones. F. Vasorum, duram perreptantium Meningem , Vestigia , quibus ossium interior pars Sinubus excavatur, eorum sequentibus ductum. Foramina vasorum transitui adaptata partim hic Cranii intra Lamellas excipiuntur partimque ad exteriora patent. Cranii exterior Lamella interiore durior evadit. Harum in medio Spongiae similis reperitur striata ea textura : intuenti etenim ultro Venas, Arterias Nervosque praeter, hocce in meditullio Glandosa animadvertenda medulla , variarum replens figurarum, Membrana obductarum , cellulas atque cavernulas. In osse autem Frontis amplae inter Diploas duae extistunt cavitates, ad Narium usque Cavam exporrectae partem. Cavitates hae tenui

dispestuntur osse tenuique vestiuntur Membranula. Superioris Maxillae ossa imspiciatur

Pars VI.

210쪽

NONAGESIMAE SECUNDAE

Uigura I undecim numerantur , licet nonnunquam Suturis pluribus distincti. in plurima separari possunt. Ossa haec ex parte, hac in Tabula, tantum poterunt demonstrari, antea quaedam dilucidata sunt. Primum Par A. Oculi constituens Orbitam issseriorem, ad minorem usque eiacanthum hoc a latere circularis fere est figurae. Processius emittit duos, unum B. ex quo pro parte conflatum est Iugale os, alterum C. Malae ossi vicinum. Secundum Par D. majorem efformat oculi angulum. Foramen habet in Nares pervium, punctum Lacrymale, Lacrymali Glandula reple tum, superioris Maxillae osissium tenuisissimum est & diaphanum. Tertium E. omnium

maximum, maxima ex parte Palatum, orbitamque inferiorem dentes continentemessicit. Cavitas huic insculpta est perampla, cui medullae inhaeret copia, eo praesertim loco, quo superiorem attingit dentium periphaeriam. Tota haec caritas Membranu lis osseisque instructa est asperitatibus. Sequitur quartum Par F. ex quo suprema coma posita est Nasi pars. Figura gaudet ex oblongoquadrangulari, extrinsecus gibbosa, intrinsecus concava, substantia solida. Horum ossium interior superficies, ut & finis, aspera, exterior, laevis est. Quintum Par, Palati in ignem partem Nariumque ad famces amplitudinem constituit. Tenue, latum ac solidum, posterius connexione laterali processibus Vespertilionum Cuneiformis ossis committitur. Undecimum sine parios in Figura, ut alia, secunda expressum, Vomer dictum, imam Narium partem distinguens, summam habet cum Nasi septo communionem vicinitatemque. Ossatam Capiti, quam superiori Maxillae communia, Cuneiforme, Spongiosum, Gallicrista Nasique septum, cum annexis ex parte in praecedentibus depicta, hic describum tur atque demon rantur. Cuneiforme Os sui de Tab. L X X XIX.) Capitis ossibus, imo &Maxillae superioris fere omnibus ab aliquo adjacet latere, vel hiscecum jungitur. Substantia gaudet non ubique sibi simili: ad latera enim tenue & solidum, ubi

vero Capitis ex parte basin constituit, crassissimum est. Variis donatur eminentiis Processius ejus duo sunt externe alas referentes Vespertilionum utrimque vergentes ad Palati latera. Interni itidem utrimque duo, Sellae Turcicae repraesentantes figuram OT1 huic praeterea concessi sunt Sinus excavationesque plures: in quadrato enim suo processu Sinus est Glandem recipiens spectabilem. Inveniuntur porro quatuor inte dumque plures, quorum primus ad imum oculum, secundus & tertius ad quintum Sphaenoidi proprium spectat, quartus Musculorum insertioni inservit. Circa Sellam Antrum est Foraminulis satis conspicuis periratum. Foramina vaserum transitui adaptata septem & ultra numerantur, id est, Nervo optico, motorio variisque ejusilem generis aliis, Arteriis Venisque inservientibus. Spongiosum Os vide Tab. VIII & IX.) in Frontis media basi sit tum, pro unico habetur Osse, licet ejus pars, quδcapiti jungitur, hocce tantum nomen ob indefinitam ossis obliquam pertusionem proprie mereatur: media autem pars, quae Galli cristae assimilatur, dura, selidissima &ab altera divisa est. Huic Ossi apponitur inferne aliud Nares distinguens os, Septum dictum , suod ex parte duriusculum, ex parte tenue & cartilagineum existit. Altera hujus ossis portio plana & tenuissima oculi ex parte conficit atque claudit orbitam.

Ossiculum hoc ex tribus constat minoribus, quae plerumque in provectiore aetate c-lescunt. Praedicta plura conspiciuntur in Fig. II A. Os occipitis. B. Ossa Bregmatis. C. Petro . D. Iugale. E. Demtes superiores. F. Os Maxillae tertium. G. Foramina in Nares dehiscentia. H. Nasi Septum. I. Undecimum Os Vomer dictum. R. Cuneiformis ossis processus extemni. L Processus Styliformis. M. Os Petrosum. N. Ossis Temporum Sinus Maxib1ae 1nferioris recipiens caput. O. Ossis Occipitis capitula. P. Ejusdem additamem

tum.

SEARCH

MENU NAVIGATION