Magni Hippocratis Opera omnia (tomus I)

발행: 1825년

분량: 962페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

MEDICORUM GRAECORUM

OPERA

QUAE EXSTANT.

PROSTAT IN OFFICINA LIBRARIA CAR. CΝΟBLOCHII

3쪽

N emi noni sore credo, qui titiam meam de se-

Iici medicorum graecorum e ditionu successu, quacum Hippocratis partem primam edam , mirifice me adfectum sentio, vituperare possit. Cum enim anno huius seculi decimo septimo consilium meum de tali editione adornanda Viris Eruditis aperirem, hi de ejus successu in diversas abierunt partes: alii enim, timidioris animi, amplitudine operis, quod susceptu-.rus eram, perterriti, nihil intentatum linquere volebant, ut me a tanto auso, quod parum aberat, quin insanum pronuntiarent, avocarent, alii contra ea deoperis utilitate et necessitate optime persuasi, omnem lapidem movebant, ut meum animum firmarem, meque gravissime hortarentur, ut, quo pluribus cum

dissicultatibus mihi in exsequendo opere sertasse colluctandum esset, eo audentius et confidentius illud urgerem. Neque eventus destituit felicis successus spem, ab illis Viris Doctissimis excitatam. Nam intra brevissimum tempus plusquam trecenti suorum nominum

subscriptione Collectionis hujus medicorum grae-

4쪽

corum redemptionem spoponderant, e quibus licet haud pauci morte a sponsionis fide liberati fuerint,

tamen in eorum locum alii iique plures successerunt. Inde cum luculenter perspiciam, emtorum tam amisplae bibliotheeae studia haud ita sensim sensimque frigescere, ut Bibliopola Honestissimus opus inchoatatum continuare aleae plenum judicet, gratissimo laetitiae sensu animus meus persundatur, necesse est. Praeter hanc autem, quae me propius tangit,

laetitiae caussam alia mihi adhuc suppetit, a studii medici ratione, quae per dimidium, et quod excurrit, seculum proxime elapsum obtinuit, deprompta. Quam rara enim tunc erant medicorum exempla, qui in scrutandis curandisque morbis eam, quam Hippo- Crates recte monstraverat, viam persequebantur i Is enim naturam fidissimam in sanandis corporis animalis morbis ducem religiose colebat, ejus tantum nutibus, non opinionum commentis, Obtemperabat, aeternitatisque honorem sic mereri studuit, ut, summo BOE AAno judice, nunquam fingeret, a se animadversa esse, quae non vidisset, et ut naturae opera sideliter narraret, minime autem detorqueret, Vel mutaret, quo Vanae alias hypothesi suus videlicet honos atque perenuitas Permaneret.

5쪽

Ab hae Hippocratis imagine, ad naturam adis

umbrata, quantum recentiorum medicorum plurimi reeedunt i Nonne indecorum medico habent, nec habent solum, sed palam pronuntiant atque proclamant, ministrum esse naturae, cui imperare ipsum potius deceat 3 Nonne maxime servet, inter juniores praecique medicos, studium, excogitata aliqua aut de morbi cujusdam natura, aut de omnibus omnino morbis tractandis peculiari hypothesi vanam captandi gloriolam 2 Nonne omnes ingenii nervi intenduntur, ut aliqua Veri species opinioni recens

excogitatae comparetur Nullae conilimnuntur artes, ut novae medendi methodo admiratores et sectatores eo eilientur. Facta saepe finguntur, quibus methodae novae veritas stabiliri atque extra omnem

dubitationem ita poni contenditur, ut, qui illi adsentiri nolit, aut coecus esse, aut semel receptae sententiao nimium pertinax defensor declaretur. Poteram hujus rei probandae caussa illustre exemplum Jos. FRANKII producere, qui cum olim Brownoniani sustematis acerrimus esset defensor atque propugnator, omnem lapidem movit, ut Venerandum patrem tandem in suas traduceret partes, at ubi longiore usu et maturiore experientia meliora edoctus ab illa Brow-

6쪽

niani desipientia resipuisset, libere, ut Virum probum decet, lassus est,. se suae, cum quondam BroWnoniano systemati sese devovisset, et quasi mancipasset, agendi rationis maxime pudere. Cum primum de edendis medicis graecis seriopogitarem, sperabam, fore, Ut, si nova editione ad illorum opera cognoscenda facilior aditus panderetur, medici nostrae aetatis ab infelici illa, nova artis salutaris 1 3stemata inveniendi, aut novis de morbo

rum natura et curandorum ratione suntentiis propo

sitis inclarescendi libidine ad sobrium naturae, quam illi unice sequebantur, studium revertantur. In qua quidem spe me minime delusum esse, maximopere

laetor. Nam ex quo mea qualicunque opera Grae-ςiae naedici forma et legeutibus commodiore et ele gantiore prodire coeperunt, studium, illos diurnan*ςturnaque manu versandi, quod inter nos quodammodo emortuum erat, denuo reviviscere vid 'tur.

Lucidenter id et variae librorum, inprimis Hippo ς ratis, oditiones versionesque, novissimis temporibus sectae, et plur , quae indies fere promuntur, illiva molius intolligendi subsidia probant. Pauca nunς de via ac ratioue, qua in ligo edi' iove 'dornau4g usus sum, gdderρ liceat. Quemr

7쪽

admodum autem, eum meum consilium de medicis, quos Graecia protulit, edendis cum Viris Doctis communicarem, satius esse duxi, minime illorum scriptorum novam, quam dicunt recensionem, sed tantum accuratam ad optimorum exemplorum fidem descriptionem promittere, ita et in Hippocrate hoc ipsum propositum exsequi studui.

Inter editiones operum Hippocratis, quae describendae operis tradi poterant, Foesi nam anni 1657. et Lindenianam an. 1665. utram alteri praeserrem, haud poteram diu dubius esse ancepsque. Nam quamquam Lindenius sive a filio, post patris mortem editionis euram gerente, sise a typographo, cujus nomine praefatio scripta est, propterea maximopere Iau datur, quod quae ad manus suerant, exemplaria, etiam manuscripta diligentissime contulerit, tamen cum morte Praematura, quam impensum huic editioni acerrimum studium in turasse dicitur, impediretur, quo minus animadversiones, quas peculiari volumine eomprehondere voluit, elaborare posset,

nescimus, quid in Hippocrate ex ingenio suo, quidve

codicum manuscriptorum auctoritate mutaverit.

Equidem autem valde metuo, ne Lindenio ulli omnino ad manus fuerim codices manuscripti,

8쪽

e quibus suas emendationes deprompsit. Nam quamvis magna variantium lectionum, e codicibus Anglicauis,.Mediceis, Parilinis, Vaticanis, Vindobonensibus aliisque collectarum copia a me cum illis locis, in quibus Lindeniana editioia reliquis maximopere recedit, collata suerit, tamen pauca tantum inveni exempla, quae has disserentias e codicibus fluxisse probent. Quam quidem in Hippocratea Lindenio adhibitam emendandi licentiam, in Celso Prius manifestatam, merito reprehenderunt viri eruditi. Praeterea Hippocrati pessime consuluit, qui hanc editionem curavit, dum Cornarii, Viri, quem pessimum criticum fuisse, Casauhonus, maxime idoneus hujus rei arbiter, pronuntiavit, versionem Iatinam graeco textui adjungeret, quae sive sermonis elegantiam, sive, qua latina verba graecis respondeant, fidem ac religionem spectaVerimus, a Foesiana longissime superatur. Hinc saepissimo in latina versione plane alia, quam in graeco textu,

tuntur per fuistis carnes, et de morb. IV. 9. 29. Calculi renalis origo a carnium esu εκ κρεωφαγίλὶς d 'rivatur, pro quo Cornari versio torras esum OL fert. Denique et Iioc incommodi habet editio

9쪽

Lindenii, quod libri Hippocratici ab eo pro arbitrio dilacerati, et quae huic demta fuerant, alii aut inserta, aut adjecta sint, ita, ut maxime incommodus hujus editionis usus sit, cum loca, secundum illam laudata, in aliis editionibus sunt evolvenda. Sic Lindenius, quod in Frobeniana editione initium libri περι oστεων φυσιος constituit, ejusdem libri finem fecit, et a verbis: IN δε σπέρμα οἷον κηριον noVum librum περὶ φλεβων inchoat: contra ea initium libri in Foesiana editione sumitura verbis: Dστεα πιιρδς εικοσι επτα, ejusque MO- χλικύς, qui incipit, οστεων φυεις, et in verbis desinit, εκ μεσων εκπεφυκε καὶ πειραίνεται, in Linden. constituit librum περὶ oστεων φυσεως. Quae quidem Omnia me moverunt, ut Anut. Foesii editionem ultimam, quam Trillexus suo qualicunque judicio superiorem declaravit, operis exscribendam traderem. Foesius enim, qui optime de Hippocrate, quocum intimam samiliaritatem longo usu contraxerat, meritus est, sive summam spectemus Cautionem, qua in emendando Hippocratis textu usus est, sive sobriam verborum interpretationem, quae minime suam ipsius sententiam scriptis inseri, sed verba ejus graeca e linguae usu et ratione ex-

10쪽

plicat, nihiI curans, num eorum sensus cum suis ipsius placitis conveniat, nec ue, Foesius, igitur, maxime dignus mihi esse videbatur, cuju recensionem textus Hippocratici immutatqm typis repetendam curarem. Diligentia autem simul maxima

adhibita est, ut editio, a vitiis typographicis, quoquum haud exigua copia illam deformabant, quantum fieri poterat, liberaretur. Cujus quidem laboris molestiam, id quod gratus agnosco, in se suscipere haud detrectavit Vir Eruditissimus, Gu1L. DiΝDORP, qui quamquam in edendo Demosthene

valde occupatus, tamen nec Hippocrati suam ope ram voluit denegare. Historiam literariam Hippocratis, a R. ALBARTO FABRicio primum concinnatam, dein a JO.CIIR. AcΚERMANNO maximopere auctam, pleniorem et accuratiorem reddero studiit: quae saepe sine ordi0e congesta erant, ea melius ordinavi. Cuilibet libro praemisi loca, quibus quilibet in variis,

quae ad manus erant, editionibu inveniuntur. Qua in re mihi Cun. GonoFR, GRUΝERUs exemplo suo in cinsura librorum Hippocrateorum. Vratisi. 17728. Praeivit Inprimis hoc mihi curae fuit, ut codices mstos diligonxer notaremi ab iis: Dditione.

SEARCH

MENU NAVIGATION