Elixer, seu medicina vitae, seu Modus conficiendi verum aurum, et argentum potabile cum utriusq;[ue] virtutibus, & protestatibus secundum antiquorum, & neotericorum consensum, olim à Samuele Nortonio Bristollensi inchoatus: nunc verò editus industriâ

발행: 1630년

분량: 14페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

ii stri 'mo Heroi, ac DomIno

COMITI MUL GR AVIENSI, DOMINO, SE V

Baroni de ButterWyche,iri signis Equestris ordinis Gartherij, seu Periscelidis Sodali, D. suo colendisiim O. HONORANDE COMES. O N letheos istos adeo deglutimus amnes, tuae Vi essemus aliquando immemores dignitatis, quibus virtutis recordandae tantiusta data est indies, & frequens ansa. Nec cum Reipublicae studemus commodo, patriae bene meretibus sic aduersamur impie, ut ij a nobis maximis non habeantur in honorum fastigiis, quorum opera fatemur fieri, dies nos istos habere, quos iam ducimuS, pacatos, Muere halcyoneos. Istiusmodi,quos pepererunt dies, artis fructus Chymicae, tibi dicamus,& honori tuo lubentissime: nec eo hosce tibi offerimus tandem animo, Antonianis istis ac si invidere penitus , sed ut debitum Nortonianis iustum persoluere lubet meritis. Fecit ille, quod potuit. Noster vero hic,vel quod artifex voluit. Quidum Aurum tibi fatim propinandum praebet, gratOS, quos praebet effectus Aurum potabile , Uigi arati tuae precatur,& serio optat Honori tuo

addictissimin

4쪽

inan quam liquores Lunς,δc Solis,auri scilicet,&argenti,dici posa sol, Auram: sint Aurum,& Argentum Potab. Si prius in balnei digestione re- : , . I

Confortentur per 7.dies cum puro,& rectificato vini Spiritu posito su per eorum liquores solutos,& iterum per Alembicum abstracto,ut liquorum solutiones , siue olea in fundo remaneant, S sic tuto dari, ac bibi pro Medicinis possint: attamen aliud Philosophis placet. Hic enim volunt, atque docent, ut metalla prius in Quintam reducantur essentiam,antequam intus per os sumantur ; & quod nullae sutat verae Quintae essentiae praeter eas,quae secundae sunt naturae, iuxta illud diuetum antiquum:

Eliaeer de se eis res secundi,

De qao sunt facfa corpora munda Nempe 4. elementa prius destructa, & per putrefactionem nouum Corpus creatum, & Lapis factus: qui, uti Riplaeo placuit, Quinta est essentia. Sed ego audacter assirmo, quod nullum est verum Aurum,s1-ue Arg. Potab. nec Quinta essentia, nisi sit prius Elixet,& illud tum efficitur in quarta unius horae parte per proiectionem Elixeris super aurum, Vel argentum purum,SI fusum, secundum quod Elixer fuerit album,vel rubeum. Iam igitur ut de hisce Elixeribus, siue Medicinis vitae plenius loquamur; sciendum est, quod Hermes de fermentatione loquens; iubet Solem, S eius umbram accipere. Per umbram, lunam intelligit a quia respectu dignitatis, luciditatis,& potestatis, Sole multo imbecillior oc inferior est , & solem, sicut umbra corpus, sequitur, nec illuminatur,nisi cum solis lumine. De corpore igitur,id est, de auro prius loquendum est,ut postea ad umbram,nempe argentum Veniam US. De quo quidem auro in lib. de Arte Chymica ad hunc moduna, scribitur: Philosophorum Lapis ex solo auro, solaque natura Conficitur; & is est sublimior, qui omnes aegritudines curare a Philosophis, perhibetur. Secundum igitur huius Philosophi sententiam a solo auro, NI Medicina,quae Quinta est essentia antiqua, S sana, incipere decrevimus. Sed ut melius & purius fiat hoc aurum, 'Drest duobus modis puria Sol fusius,

gari, nempe per antimonium, Ut more aurifabrorum cum eo fundatur,donec in fundo remaneat corpus auri fusum, clarum, & a caeter O-

5쪽

Proiectio Medicinae

Luna lasa. Proiectio Medicinae albae. Solutio Lu

nae.

Eli ver vitae album.

Rex dicitur: vel per aquae corrosiuae solutio laena, cui laminae cupreae eorum more imponuntur; quod aurum dicitur aquaticum. Auro sic praeparato, proiice imper eius partes Io o. EliXeris rubet, siue Medicinae rubeae partem unam,& tota ea auri fusi pondera conuertentur in massam rubeam, frangibilem &puluerjZabilem, Quae massa bene teratur super marmore, donec fiat pultiis impalpabilis. Has centum partes, Vel quantum volueris, solue aut in aceto distillato, aut in Spiritu vini,&pone in balneo ad digerendam unius, aut duorum dierum spatio. Tunc abstrahe Spir: vini ab eo in eodem balneo,& in fundo remanebit fixum, & purum oleum auri: quod tum fit verum Aurum Potab. SI Elixer Vitae spirituale. Vel si statim cupias alicui dare de co puluere, Calefacito Vinum album, vel Rhenanum, aut Hispanicum, de in eorum aliquo dissoluetantum pulueris contriti, quantum suificiat ad vinum tingendum inrubeum colorem, dc vinum sic tinctum erit Aurum Potab. verum M perfectum ad sanandum aegritudines. 'Aelius tamen, & penetrabilius foret, si cum oleo tingeretur. Pariformiter cum Medicina alba seu Elixeralbum proiicienda est,post depurationem Lunae, siue argeti in aqua corrosiua, sicut prius declaratum est. Et sic argentum fusum Conuertetur in puluerem frangibilem,& massam albam: quae pariter soluta, in oleum erit conuersa.

Et sic fit Elixer vitae album,& Argentum Potab. His iam peractis,&finitis, quae Philosophi antiqui Elixeravitae

nominauerunt: nunc rest at, Vt de eorum virtute, &potestate loquamur, sicut inter eos praecipue invenimus, & quoidam etiam moder- nos : Si prius admonuero, non putandum esse, quod Medicina Lunae tantam habeat virtutem, quantam Solis tenet Elixer. Vnde Author in lib. vocato Correctio Fatuorum sic dicit: Cum autem inter vulgares, & Philosophos aurum famam teneat, quod in prima sua dispositione manens, lepram curet, I pl ures alias virtutes habeat: hoc autem est propter completam eius digestionem; quia eX-cellentia ignis in eo agens, omneS malos humores consumit in corporibus aegris exist entibus,tam in calidis, quam in Digidis causis. Sed hoc argentum facere no potest, quia tantam ignis super fluitatem non ha-

6쪽

bet,nec tantum est digestum&decoctum naturali maturitate. Tamen isto non obstante, ignei talem occulte, virtualiter in se habet, sed non ita plene: quia adhuc ignis non facit tales qualitates elementales, sicut in auro: Et ideo argentum in prima sua dispositione manens, non Curat lepram ita potenter, nisi prius degeratur per artem, quo usq; habebat gradus summos auri in omni maturitate. inare alia aegra corpora metallica minus curat infirmitates,secundum quod magis differunt in perfectione, de maturitate ab eis, quod est ex defectu

sulphuris sui infecti, foetidi,& vrentis, ex quo, generatione, coagulatione sua facta sunt ab initio,& ideo non curant. Cum ergo procedendo inquit aurum tanti vigoris sit apud vulgares, & hoc in prima sua dispositione manens, quare non mirum,sicut expertum est,si aurum in Medicinam per artis ministerium sequentis naturam redigatur, SC eius virtus sustitietur per digestionem decoctionis, & qualitatum purgationem, quod multas, seu omnes aegritLI-dines habeat tunc curare.

Postea sic inquit idem author: De sene facit iuuenem, & reuiuiscere facit,seruat sanitatem, Corroborat naturam,& omnem aegritudinem corporis expellit: Venenum a corde declinat, arterias humectat, contenta in pulmone dissoluit, breuiter totum corpus habile reddit. Super huius Elixeris vitae virtutes, &potestates sic inquiunt tam Bauetan, quam Calid Philosophi: Eius natura esst caliditas multa cum - -''temperamento. Habet autem proprietates & virtutes multas: nam ipsum mundificat corpus ab additionibus accidentium aegritudinum, conseruat substantias saluas,ita ut non appareand , neque Videantur in eo turbationes contrariorum, nec figmentum sui vinculi. Hoc est Vita mortuorum, & eorum resurrectio, Medicina conseruans corpus,

S purgans superfluitatem. Vnde in Ludo pueroru de usu huius Medicinae sic infertur : Mo- Ex Lud dus utendi Medicina talis est secundam omnes Philosophos : Si vis nostra Medicina vescendo uti, recipe de Elixere nostro pondus duorum Florenorum ducatorum ad unam libram alicuius confectionis, ω comede de ista cofectione in hyeme pondus unius drachmς. Quod si feceris,omnes infirmitates corporales ex quaucunque causa siue ca

lidae

7쪽

Ex Rosatio Philosopho

xum.

Hermes. Geberis

liga suefrigida fuerint, depellet, S conseruabit sanatatem, Niliuentutem in homine , SE de sene facit iuuenem , facit cadere canos

Item, nostrorum venenum Philosophicum curat lepram conses im, phlegma dissoluit, sanguinem mundificat, visum, S omnes sensus acuit, & ingenium miro modo super omnes medicinas Philosophorum. In Rosiario philosophorium sic habetur In hoc nempe Elixere - vitae) completur pretiosum Dei donum, quod est super omne mundi scientiaru arcanum, incomparabilis thesaurus thesaurorum. Quia, ut dicit Plato, qui habet istud Dei donum, mundi habet dominium,

quoniam ad finem diuitiarum peruenit,& naturae vinculum Confregit: Non tam ex eo quod habet potestatem conuertendi omnia corpora imperfecta in purissimum Solem, S Lunam, sed magis ex eo, quod hominem , & quodlibet animal praeseruat in conseruatione

Et ita deinceps: Lamina vero crystallina, quae est Medicina alba ,si1 d 'tur in quantum granum sinapis febricitanti, curat ipsum. Etiam leprosus, si per quatuor anni tempora de eadem lamina purgatus fuerit Cum puluere rubeo, Curatur. Et Vterque puluis, albus & rubeus sanatischiados; fanat etiam paralysin item, si puluis teneatur ad nares in partu laborantium, liberantur. Hoc dicit Hermes. Et ab eodem Herme te alibi dicitur : Si de Elixere nostro omni die, usque ad 7. dies sumpseris pondus semioboli, capilli tui cani de capite tuo cadent,&renascentur nigri,& ita de sene sies iuuenis,&

fortis.

Geber quoque profert, quod Elixer rubeum curat omnes infirmitates, de quibus Medici desperauerunt, facit hominem iuuenescere, Ut aquila,& per FO O. annos Vivere, SI amplius, ut aliqui Philosophi fecerunt, qui usi eo fuerint tribus vicibus semel in hebdomada inquantum granum sinapis. Quare nota,inquit,quod omnes infirmitates , quae a Vertice capitis Vsq; ad plantas pedum generantur, si fuerint unius mensis, in uno die; si unius anni, in I a. diebus; si ex longo tempore, in mense curantur. Quia sicut curat omnia metalla infecta ab omni infirmitate, sic de humana corpora. Quapropter Lapis noster benedi-

8쪽

nedictus non immeritd Dieriaca maior tam corporum humanorum

uuam metallorum dicitur . r. Audiamus etiam Arnoldum de Villa noua his consentientem: Hic Lapis noster, inquit, virtutem habet efficacem, omnem sanandi infirmitatem super omnes alias medicinas medicorum. Nam animum laetificat, virtutem augmentat, conseruat iuuentutem, & remouet senectutem. Non enim permittit sanguinem putrefieri, nec phlegma lu- perdominari, nec choleram aduri, nec melancholiam superexaltari: immis sanguinem supra modum multiplicat, contenta in partibus 1piritualibus purgat, & omnia corporis membra essicaciter re1taurat & alaesione custodit: Et generaliter, omnes tam calidas, quam frigidas; tam siccas, quam humidas infirmitates arctissime fanat, prae omnibus aliis medicinis medicorum. Quoniam si aegritudo fuerit Unius anni, anat in Ia. diebus: Si vero antiqua fuerit ex multo tepore, sanabIt in v-no mese: Et breuiter omnes malos humores expellit, bonosq; Inducit.

In Scala Philosephorum sic legimus. Lapis Philosophorum nempe Elixer rubeum) virtutem habet essicacem ad sanandum omnem aegritudinem sum mnes alias medicorum medicinaS. Nam animum laetificat, virtute attigmentat, sanitatem conseruat, iuuentutem re

nouat, &senectutem retardat: Et Aurum sic factum per magisterium fit Potabile per accumulatione Quintae essentiae nostrae super sum, donec pariter inspissentur: Et tunc habetur Aurum Potab.verissimum balsamum Philosophorum . quod est pretiosissimum Dei donum. De quo Raymundus Lullius sic dicit: Valet ad omnes morbos,

excepto decretae mortis termino. Et alibi: Restat igitur rem qu rere, quae Citra terminum vitae nostrae pomit corpus nostrum a putrefactione seruare, infirmum curare δί restaurare, donec Veniat ultima mors in termino pr fixo ab altissimo Creatore. Sed nulla medicina in mundo hoc poterit praestare, nisii nostrum menstruum vegetabile, coeleste anima quod dicitur Quinta essentia, qua corpus e corruptione Conseruatur,& iuuentus pristina restauratur.

De quo Lullio Georgius Riplaeus Anglus sic loquitur: Raymian dus, cum propter senectute vicinus esset morti, ex oleo Philosopho rum fecit Aurum Potabile; quod illum reuificauit.

De Tinctura Physicorum, praeter ea, quae in libro de Tinctura Elmer: B

Arnoldus de villa noua. Ex scala Philosopho

Raymundus Lullius. Georgius Ripla US. Paracelsus.

9쪽

Augusellus. Palesi us de Taranda. Beriensis. Egidius. . Rogerilis Baconu S. Ita

lysiica, M Al hymica prius scripsimus ex eo, sic dicit: Physicorum in AEgypto primorum aliquot, ac priscorum per hans Tincturam reo anno SUDxerunt. Idem,vita multorum ad aliquot secula producta oro longataque fuit, prout habetur in diuersis historiis apertissime, nemini rine Credibile videtur. Eius namque vis ean admirabi

ie si hac in eo gradu id firmiter consieruat,adeo ut ab omnibus infirmitatibus tutum vi uar. Et licet senectam quidem habeat: apparet ta

ctura est Catholicon Physticorum . propter quod, vitam longam prosi cuti bant omnes Physiici ad ressistendum morbis; & per hoc uni rsia- ω,id maxime consecuti sunt,& essicacissime, iuxtaq; suum arbitrium, i incturam physicam nominarunt Q uidam etiam ὀ recentioribus sic sicribit: Quinta veterum ensentia tantae est virtutis, ut humidum radicate ea, veluti flamma Seuo, optime Conseruerur. Quod Raymundus Lullius bene nouit,di ea usus est, & ctim a SarraceniS occisius fuit, erar annorum iso. SC apparebaciutienis, S si Deus sic voluisset,stuperasset zo O. Ea busingulis diebus Vte Datiar, ut humidum radicate conseruaretur. De hoc Quinta essentia Augurelius sic scribi etiam humano docuit de corpor elis Hac omnes valida. morbos, facilii medeia, Serrari, diisnuido cum lore iuuentum, Esenis lacidosproduci grande per annoripis,sua Vledicina Philosiophorum in Perproprietates optimas, & Operationes, quaci persi Sit in Corpore humano, habet proprietatem stan gentia apὶ em in renibus,& vesica,& mundisi candi utrumque, ut di-

dius autem sic inquit: Cum ista Medicina poteris omnem a Iani m s rate na, e it a m de sp erata in sana re. Rogerius Bazoniis Anglus sic habet: Vltimus gradus, inque porzizarzlSComplementum eum omni naturae potestate, est prolon-g-ζ O vita VS quem magnum tempus. Quod autem hoc sit possibjla,

10쪽

scotus sic : Si plixeris quantitate grani cum vino aliquo es aro Scotus.

miscueris,lepram fanat,scabiem,impetiginem, Omnem febrem, & Calorem tollit m continenti . Omnem corruptum humorem de corpore humano euellit, omneque membrum contractum erigit,Win iuuentute conseruat. Quid plurat Nullus,qui usus esst hoc potu, infirmitatem aliquantulo tempore cognoscet ed semper erit laetuS , S iuc-

Laurentius Ventura hoc modo: Hic Lapis habet excellentissimas Laurentius virtutes super omnes alios lapides. Homines enim insanitate, uentute conseruat repellendo ab eis cunctos languores in tantum, quod lepram depellit,caducum morbum, & alias multas fere incurabiles infirmitates mulcet,ac etiam remouet. Pr seruat quoque S prψ' tegit haec Medicina, ne quis morbus ei aduenire in futurum possit; Sicque fit antidotus & medicina omnium corporum humanorum curandorum.

Robertus Vallensis ad longii sic habet: Elixer,sive Medicinam vi- Robertus eae,seu Aurii potabile appelles, miram certe vim habet: Nam omnem hominem siue extra , siue intra aegrum, ad sanitateni breuissimo tem-Pore restituit: quia elementa ipsa, quae a naturali Syletria deflectunt, re actiones labefactatas, humoresque peccantes ad naturam suam reducit. Est enim res fere incorruptibilis; temperata, purificata,& se- Creta a foecibus 4. elementorum, quae sunt corruptionis potissimum Causia. Ideo temperatum corpus,& fanum esticit, veluti Spiritus Vitae, Cuius vi, & ope natura digerit indigestibile, & omne indigestum edu- Cit,omnes qualitates superuacuas,& peccantes abscindit,spiritum Viuificat, molle indurat,durum mollificat,spissum rarefacit, tenue in- spissat,macrum impinguat,pingue extenuat, Calidum refrigerat,stigidum excalfacit,humidum desiccat, siccum humectat, & Calorem naturalem,seu humidum substantificum corroborat,& confirmat , estq; veluti ut multi scribu1it medicinale corpus univer sale, ad quod omnes medicinarum particularitates, facultatesque sunt reductae, ac infusae; propterea quod est illa Quinta veluti quaedam natura,a Veteribus Philosophis inducta, siue es entia& anima tenuissima, purgatissima, pestrefactioni & corruptioni diutissime, plurimumque resistens, α quam aegerrime, Δ labesiosissime corruptibilis,in aequalitate,& ho-B α moge-

SEARCH

MENU NAVIGATION